LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De cedro et cypresso simul, in quo etiam fit mentio arangi.
De cedro autem et cypresso simul agemus propter harum arborum in multis convenientiam. Cedrus enim et pinus, et terebinthus, abies, et cypressus, omnes videntur communicare in principalibus multis, et praecipue in hoc, quod faciunt resinam fere unius et ejusdem odoris : propter quod etiam a quibusdam cedrus pro pino posita invenitur, tamen cedrus et cypressus longioris vitae esse videntur quam pinus.
Cedrus etiam quae vero et proprio nomine cedrus vocatur, valde quantitatis magnae et proceritatis est in partibus Orientis, et est in monte Libano. In terra autem Saba et versus Arabes minoris est quantitatis, et minoris proceritatis : et substantia ejus dura rubea et clara, ita quod in cedro non invenitur signaculum alicujus medullae. Crescit autem substantia ejus per circuitum a radice rursum exstinctis ligneis, sicut caeterarum fere omnium arborum praeter vitem et paucas alias. Resina autem cedri in partibus Austri clarior est thure et luculentior et etiam flammabilior.
Cedrorum etiam lignum in exteriori tunica est album, et interius est quasi denigratus sanguis, et succus ejus scut sanguis emanans de venis animalium. Est etiam in cendro masculus et foemina sicut in palma et therebintho. Invenitur autem fructus rarissime in hoc genere cedrorum : propter quod etiam quidam Antiquorum dixerunt cedrum esse arborem infructuosam. Est autem opinio sapientium, quod cypressus et oberitis diuturnioris vitae sunt quam cedrus, licet vulgaris opinio sit huic contraria, Locus autem in quo melius et altius crescit haec cedrus, locus eminens et altus est, Quod autem dicitur, quod faciat triplicem resinam sicut therebinthus, a sapientibus falsum esse putatur. Sed gummi ejus quod distillat ex eo satis, lucidius est quam thus verum, et melioris odoris quam clibanum quod ad nostram deportatur habitationem.
Italici autem secundum usum linguae Latinae cedrum vocant arborem, quae facit poma crocea oblonga magna, quae fere figuram praetendunt cucumeris, et habent in se grana acetosa, et haec arbor non crescit in altum nisi temperate, sed facit ramos multum altos et valde graciles respectu altitudinis ipsorum ramorum. Pomum autem hujus arboris vocatur pomum citrinum, aut pomum cedrinum : cujus caro tendit in sapore ad. quamdam amaritudinem temperatam : et odor ejus declinat ad odorem clibani et odorem pastinacae : grana etiam pomi cedrini non sugunt de carne quae sit in medio pomo, sicut faciunt grana cucurbitae, sed sunt valde mollia : licet grana cucurbitae sugant de carne intra cucurbitam existente multo meliori, in cujus exteriori parte, hoc est, silvestri, disponuntur cum aperitur cucurbita. Ut autem sugunt de durioribus carne, et disponuntur in interiori hujus carnis, hoc est, ex parte domestica ipsius. Adhuc autem differunt a dispositione granorum mali punici : quoniam grana mali punici sugunt a cortice se circumdante : sed ista sugunt a carne dura interius in pomo disposita : communicant cum granis cucurbitarum, quia disponuntur interius in carne a qua sugunt secundum cellulas gyrantes circa medium carnis, licet imperfecte : quia quodlibet granum est in propria cellula in cucurbita, sed. non in pomo cedrino.
Cortex autem ejus et caro pomi istius multum valet contra venenum. Est autem quidam hujus odoris quod facit poma multo minora quam alia, et vocatur a quibusdam cedrus masculina : habet autem lignum haec arbor valde durum secundum totum suum genus. Et proprietas ejus videtur esse, quae quasi sibi soli convenit, quod semper tam hyeme quam aestate facit fructus et flores continue : qui flos accedit aliquantulum ad naturam violae, et flos ejus disponitur super fructum ejus in acumine videlicet fructus, in quo tamen acumine non est bucca fontalis, in qua fit vel fuerit flos, sicut in pomis malorum vel pyrorum, quae habent etiam flores in acumine fructus sui, et carent testa, et sunt carnosi fructus earum, sicut carnosum et sine testa est pomum cedrinum. Constringitur autem ista cedrus frigore fere super omnes arbores notas, adeo quod in regionibus quarti et quinti climatis et sexti in quibus invenitur frigus intensum, oportet in hyeme ramos ejus palea operiri.
Est autem huic cedro commune cum cypresso, quod expandit radices ejus quasi in terrae superficie, et non profundat eas, sed magis dilatat. Haec autem cedrus vocatur a quibusdam arangus. Sed tamen arangus pomum habet breve et rotundum, et caro ejus est mollis, et grana aliquantulum duriora granis cedrinis, et habent in seipsis virtutem sementinam, et truncus arangi est grossus et altus, non sollicitus de frigore nisi modicum. Erat autem cedrus masculina, et habet grana sterilia in pomo suo, et pomum aliquantulum oblongum. Eadem autem arbor
quae ab Italicis vocatur cedrus, habet spinam exortam super radicem folii ejus, aut aliquando in latere folii : et istae spinae dirigunt se ad aliam partem quam se extendat folium: et in hoc differt ab arbore quae vocatur juniper, quae spinam habet in sui folii radice, et aliquando in latere ipsius folii : et folium hujus arboris duo repraesentat folia in figura, ita quod majus folium in extremitate insertum super folium minus versus domesticum folii : et est distinctio magna in loco divisionis foliorum : et sunt quidam ramusculi lignei decurrentes per utrumque folium secundum longitudinem. Et est proprium hujus arboris, quod ramusculi lignei decurrentes sicut venae per longitudinem foliorum suorum, tumet et ex parte domestica versus oculi divisionem, et ex silvestri versus exteriorem partem folii : hoc enim non accidit foliis aliarum plantarum.
Cypressus autem (sicut et superius diximus) adimat ramos suos superius : et erigitur quasi in modum pyramidis erectae : expandit etiam radices suas in superficie terrae, sed non magis profundat eas quam cedrus Italica : nec etiam penetrat radix ejus directe, sicut radix abietis : et per circuitum induit ramos suos parvulos foliis suis, sicut facit abies et pinus : quae folia sunt minutissima et stricta : et haec folia sunt minusculis et folia et cortex : quia folia illa versus lignum paulatim deficiunt, et extenduntur in corticem. Hujus autem signum est, quod in corticibus ramusculorum cypressi inveniuntur maculae albae ac si sint incisae in eis in loco rupturae foliorum per circuitum, quasi cortex ejus compositus sit ex corticibus annulosis. Substantia autem cypressi est lignea crescens et ex tunicis ligneis in circuitu, sicut lignum fere omnium arborum, et est rarae substantiae fere sicut pinus, licet durius sit lignum ejus aliquantulum, et ad fuscitatem declinans.
Pomum autem ejus ligneum est, etexfusciculis ligneis compositum, sicut pomum pineae. In hoc autem convenit cum pino therebenlliino. Pomum autem cypressi magis proprie nux diceretur, si usus haberet : aperit se autem pomum suum circa medium ejus in omnem partem, quae partes magis proprie dicerentur quidem rami lignei in circuitu sui medii dispositi : quod medium est continuum et gracile fere sicut in pomo pini : haec autem in interiori parte pomi illius habet grana gracilia parvula inclusa intra testam nigram : et sapor illius nuclei est sicut sapor pineae per totum. Testae autem istorum nucleorum involvuntur intra telam subtilem albam, et in hoc communicant telae nucleorum cypressi cum testis nucleorum pini. Sed in hoc est differentia, quod grana nucleata in cypresso recipiunt crementum suum a medio, et in nuce ipsa cypressi non jacent super ramusculos suos : non enim duo et duo testae et grana clauduntur in duplici cella sub uno coopertorio ligneo, quod coopertorium surgit ab infimo in medio pomi, et cooperit duo grana testa concludens se versus sursum, sicut est dispositio nucis in pomo pini : sed. jacent multae acies granorum, et praecipue duplices acies inter decem partes pomi cypressi Haec autem grana differunt a granis testeis pomi rosae : grana enim in medio pomi rosae existentia cooperiunt testam suam tela subtili et tenui, et sugunt de cortice carnoso exterius, et quaedam immediate a cortice per medium, hoc est, per ramum carnosum : et sunt illa grana quae sunt in medio, et tendunt versus finem ejus sicut in pomis ficulneae. Grana enim illius semper sugunt a cortice exteriori cortici porrecto : grana autem pomi cypressini illam partem sui per quam sugunt nutrimentum a medio sui pomi et coctilidones per quos influit granis nutrimentum, semper convertuntur ad domesticum pomi sui ad ramum ligneum, qui per pomum decurrit, et numquam convertuntur ad. partem silvestrem. Habent etiam grana punica exterius coopertorium continuum : et grana pomi cypressi habent coopertorium ligneum et divisum sicut et in po-
mo pini. Goopetoria etiam in pino et therebenthino aperiunt se in superiori parte tantum : apertio autem cooperculorum cypressi est secundum omnem partem. Et videtur in hoc fieri adaequatio ex industria naturae : quoniam cypressi pomum aperit in se omnem partem, et rami ejus adunantur et clauduntur ad unam partem supremam. Sed rami pini et terebenthini expanduntur in omnem partem : sed pomum earum aperitur in parte una, superiori videlicet tantum. Et in terebintho et pino est expansio ramorum cum arctatione granorum fructus ejus, et cypressus facit e converso : et in ramis et in fructu quandoque coarctat ramos ad summum, et expandit partes pomi ad omnem partem.
Adhuc autem germen ejus vadit ad longitudinem ejus in pomi medio, sicut in oliva et pino, et substantia pomi ejus in duritie parum excedit substantiam gallae Arabicae, nisi quia galla Arabica est in pura continuitate : pomum vero terebinthi minus est continuum, et pomum pini similiter : et pomum cypressi dividitur in omnem partem : aperit autem se versus sursum, et versus deorsum, et versus latera.
Adhuc autem differentia est inter pomum cypressi, et pomum rosae, et pomum mali granati. Grana enim in malis granati separantur per ordinem et distinguntur per ordinem ab invicem per telas albas intus secundum cellulas quas faciunt telae, et sunt in carne humida, et sugunt de cortice sicco : et in rosa non est distinctio cellularum aliqua, sed carnositas currit per totum in circuitu : sed in pomis therebinthi et pini sunt cellulae quaedam distinctae expandentes se a superiori, sicut praedictum est. In pomo autem cypressi non sunt cellulae, sed concavitates quaedam fiunt secundum applicationes ramulorum in pomo ad se invicem factas. Nec sunt aliae cellulae distinctae secundum telam, aut secundum parietes aliquos, sicut est in aliis fructibus : sed jacent grana in acie duplici in concavitatibus pomi cypressi.
Secundum autem sermonem Avicennae in secundo canonis, multa cypresso est acritas et stipticitas, et est calida et sicca, licet quidam Antiquorum iudicaverint falso quod sit frigida : et quod virtus ejus sit composita, caliditatem ejus indicaverunt secundum quantitatem illam esse quae faciat penetrare in profundum stipticitatem ejus in membris. Differt enim cypressus ab aliis calidis in hoc quod non attrahit sicut alia calida. Nux enim ejus et folia ipsius stiptica sunt et in eis est resolutio et resolvit humiditates. Et nux quidem ejus fortior est in omnibus quam folia ipsius, et facit adhaerere sibi ea quibus superponitur, et abscindit sanguinem, et removet putredinem : valet etiam ad alias plurimas operationes medicorum : sed de his non est praesens speculatio.
Quod autem non cadant folia cypressi, rationabile est cum sint folia et cortex. Gortices enim nullarum arborum separantur ab eis : et ideo etiam a cypresso non separantur folia cypressi