CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Si quaeris qualis est Theologia contingentium, an scilicet simpliciter practica ? an speculativa ? et hoc loquendo de Theologia in se, non comparando alicui intellectui. Dicit, quod talis est in se qualis est ex objecto, non est autem ex objecto conformis , id est conformativa praxis, quia ex objecto nulla nata est haberi notitia determinatae rectitudinis contingentis, ut supra patuit, et sic ex objecto non est practica, et per consequens in se erit speculativa. Huic congruit quod in intellectu divino non sit practica, sic intelligendo quod in tali intellectu non sit practica ex objecto, neque de volitione divina respectu contingentium, neque de volitione creata respectu contingentium, tenendo ut supra, practicam requirere identitatem suppositi cognoscentis et volentis. Modo talis videtur esse res in se qualis est in perfecto genere illo, non in imperfecto, et quia in intellectu divino nullo modo est practica ex objecto, neque de volitione divina, ideo simpliciter et in se nullo modo est practica, praecipue loquendo de practica, ex objecto; ergo si in intellectu divino est speculativa, ergo simpliciter et in se erit speculativa.
(b) Si objiciatur. Hic Doctor instat contra hoc quod dixit, scilicet quod Theologia contingentium est in se speculativa, et ex alia parte concedit quod in intellectu creato est practica, ut supra patuit, et per consequens sequitur quod practicum non repugnat speculativo, et sic idem erit practicum et speculativum. Dicit quod esse practicum ex objecto et esse per se speculativum ex objecto per se opponuntur, et sic eadem scientia non potest per se esse practica et speculativa per se ex objecto, sed bene aliqua cognitio quae ex se est speculativa potest dici practica, non ex illo objecto quod respicit, nec ex alio, sed aliunde , puta a voluntate determinante intellectum ad notitiam praxis, id est quod voluntas divina determinat hanc praxim esse rectam, scilicet adorare Christum in Eucharistia, et tunc cognitio illius erit practica, quia vere regulativa in actum rectum ex determinatione voluntatis divinae. Si enim non esset sic determinatum , talis adoratio non diceretur recta, et per consequens cognitio talis non esset practica, sed speculativa ex tali objecto: dicitur ergo practica tantum per accidens, quia a determinatione voluntatis divinae, et tale practicum non repugnat speculativo in se. (c) Contra hoc. Hic Doctor instat probando quod notitia contingentium nullo modo, nec per se, nec per accidens potest dici practica, quia cui convenit unum oppositorum per se, sive primo modo, sive secundo modo dicendi per se, aliud op positum, nec per se, nec per accidens convenit. Exemplum de primo modo, rationale convenit per se primo modo homini, irrationale non convenit sibi, nec per se, nec per accidens. Exemplum secundi, risibile convenit per se secundo modo homini; rudibile, nec per se, nec per accidens convenit: cum ergo practicum et speculativum sint opposita, sequitur quod si notitia contingentium convenit per se esse speculativum, quod esse practicum, nec per se, nec per accidens possit convenire. Respondeo, licet antecedens posset exponi de per se primo modo, vel secundo modo, non autem tertio modo, prout dicit idem quod solitarie. Sensus hujus litterae est, quod hoc antecedens, scilicet: Cui convenit unum oppositorumper se, ei aliud oppositum, nec per se, nec per accidens convenit, non debet sic exponi, ut ly per se accipiatur pro perseilate tertii modi, prout idem est quod solitarie convenire, quia si unum oppositum convenit solitarie alicui, non convenit sibi aliud, et sic accipiendo ly per se, antecedens non habet difficultatem. Potest etiam exponi, quia aliquid convenire alicui est praedicari de ipso, ideo illud non convenit sibi per se tertio modo, quia ut sic, tantum est propositio de secundo adjacente, non de tertio.
(d) Tamen concedo, quod nullo modo inhaerendi inhaeret oppositum praedicari hujus, quod est per se esse speculativum, etc. Vult dicere, quod esse per se speculativum inest per se secundo modo Theologiae contingentium, sicut dicendo : Homo per se secundo modo est risibilis per se, id est quod hoc praedicatum risibile inest homini per se secundo modo, ita quod praedicatum sit per se et per se inhaereat, est enim aliquod praedicatum per se, quod tamen per se non inhaeret, sicut hic : homo est albus, album est suo modo unum praedicatum per se, quia per se potest praedicari de isto albo, et isto, non tamen inhaerent per se homini.
Sequitur : Sed per accidens esse practicum per accidens non opponitur illi, id est quod practicum per accidens, quale est a voluntate divina, ut supra dixi, non opponitur speculativo, nec per se,nec per accidens, imo stant simul, sed practicum per se, quod est ex objecto opponitur speculativo, ideo tale nec per se, nec per accidens inest speculativo.
(e) Si arguitur, per se est speculativa per se: ergo per se est speculativa, vult dicere, si Theologia contingentium per se, scilicet secundo modo, est speculativa per se, id est speculativum per se, inest Theologiae contingentium per se secundo modo: ergo per se et simpliciter est speculativa, conceditur, sed tunc practicum per accidens (de quo supra dixi)non repugnat tali scientiae speculativae per se, sed bene practicum per se simpliciter repugnat.