IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Ista quaestio supponit Baptismum institutum fuisse in lege nova, quod verum est, etc. Definitur in Florentino in Decreto unionis, et in Tridentino sess. 7. de Sacramentis in genere canone primo ; colligitur Matthaei 3. Lucae 3. Joannis 1. Marci 1. ex iis quae Joannes de Baptismo Christi docuit, accedente interpretatione Ecclesiae et Patrum. Item, Joannis 3. et 4. Matthoei ultimo, ex variis locis Actorum Apostolorum et epistolarum Pauli, in quibus ostenditur necessitas et fructus Baptismi.
(b) Quando tamen, etc. Hic tangit controversiam illam an fuerit institutus ante vel post passionem Christi ? Partem negativam, scilicet non fuisse institutum ante passionem, expresse docet Leo Papa epist. 4. cap. 3. Dominia, inquit, Jesus postquam resurrexit a mortuis, discipulis suis, in quibus omnes Ecclesiarum proesules docebantur, formam et potestatem tradidit baptizandi, dicens : Euntes ergo nunc docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. De quo utique eos ante passionem potuisset instruere, nisi proprie voluisset intelligi regenerationis gratiam ex sua resurrectione coepisse, etc. Idem tenere videtur Optatus Milevita-
, nus lib. 5. contra Parmenianum : Cum Joannes, inquit, infinita millia hominum baptizaret, jam Christo proesente operabatur servus, et vocabat Dominus antequam baptizandi daret formam; peractum est non modicum tempus, millia hominum in paenitentia et remissione tincta sunt peccatorum, sed nemo tinctus fuerat in Trinitate, nemo adhuc noverat Christum, nemo audierat esse Spiritum sanctum. At ubi venit tempus plenitudinis, certo tempore dedit leges Baptismatis Filius Dei, et dedit viam qua iretur in regna coelorum, dum proecepit, dicens : Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos, etc. et in sequentibus idem docet supponens Baptismum Christi non incepisse ante datam formam Matthoei ultimo. Eamdem supponit Tertullianus lib. de
Baptismo cap. 1. ubi docet discipulos Christi Joan. 4. baptizasse baptismo Joannis tantum ; Chrysostomus hom. 28. in Joan. asserens Baptismum, quo baptizabant, fuisse Spiritus expertem, sicut fuit Baptismus Joannis, nullum fructum diversum habuisse, quem sequuntur Euthymius et Theophylactus in Joannem, Idem etiam Chrysostomus homil. 24. in Acta, docet missionem visibilem Spiritus sancti Baptismi loco Apostolis, neque alium recepisse, et homil. 4. in illud : Repleti sunt omnes Spiritu sancto, etc. Non
acceperunt aliud, inquit, (supple Baptisma in aqua sensibile) sed hoc primum, erat enim novum, nec erat opus alio signo ; et clare homil. 1. in Acta super illud: Baptizabimini in Spiritu sancto, etc. Sed quomodo, inquit, dicit, baptizabimini cum aqua non esset in coenaculo ? respondet : Quoniam in Baptismo proecipua pars est Spiritus, per quem et aqua fit efficax. Itaque quemadmodum et ipse dicitur unctus, quamvis nequaquam unctus esset oleo, sed accepisset Spiritum sanctum, sic et baptizati dicuntur discipuli. Est et alia interpretatio : comperire licet illos fuisse tinctos, idque diversis temporibus ( quae verba non denotant ex mente Chrysostomi iteratum, aut multiplicatum Baptismum Apostolorum in aqua, sed diversis temporibus recepisse ablutionem in aqua, et Spiritum sanctum, ut patet per verba subsequentia ), in nobis enim utrumque fit pariter, tunc vero disjunctim, siquidem ab initio a Joanne baptizati sunt, etc. Negat ergo ipsos baptizatos fuisse Baptismo Christi, sed Joannis, ut dicit Tertullianus; quod supponit Baptismum Christi non fuisse institutum ante passionem,alia usus ejus esset potissimum in discipulis, neque alio fundamento asseritur institutio Baptismi, quam ex illo Joannis, 3. et 4. Primo loco declaratur ejus necessitas, sed non institutio ; secundo vero loco praesumitur tantum fuisse diversum Baptisma discipulorum Christi a Baptismo Joannis, quod negant praedicti Patres.
Eamdem tuetur Rupertus lib. 3. in Joannem. Magister in 4. dist. 3. probabilem docet,contrariam vero probabiliorem; eamdem sequitur Alensis 4. part. q. 8. m. 2. art. 3. quem moderni notant obscuritatis, sed clarissime loquitur. Quamvis enim dicat plures Baptismi institutiones fuisse, primum in Jordane per designationem materiae, et sanctificatis aquis in Jordane per Spiritum sanctum descendentem super Christo, et per contactum Christi; et hanc vocat materialem, aliam formalem, per traditionem formae Matthaei ultimo, hanc simpliciter intendit esse institutionem Sacramenti. Canus lib. 8. de locis cap. 5. et plures recentiores docent hanc sententiam ut probabilem ;
S. Thomas 3. part. quaest. 7 3. art. 5. ad. 4. eam ut probabiliorem videtur prima responsione amplecti ; cavendus proinde modus loquendi, et prompta censura quorumdam qui hanc sententiam damnant
Conclusio tamen Doctoris est magis recepta ; eam defendunt communiter
Scholastici cum Magistro in 4. dist. 3. ubi
D. Thomas, D. Bonaventura, Richardus,
et reliqui omnes, praeter citatos. Eam tradit Augustinus tract. 5. in Joan. tract. 13. et 15. et epist. 118. Origenes tom. 1. in Ioannem quamvis verba ejus quaedam sint ambigua, ut magis pro priori sententia facere videantur, tom. tamen 8. hanc sententiam docet : Lavacrum aquae, inquit, symbolum et nota existens purificationis animae ablutae ab omni sorde malitiae, nihilominus ( etiam ex se) esse principium ac fontem munerum divinorum propter potentiam invocationum adorandae Triadis ei, qui se exhibuerit Deitati, etc. Et infra : Quin et hoc insuper notandum, quod Joannis Baptismus Jesu Baptismo, qui dabatur per discipulos ejus, inferior erat, etc. quod probat ex Actorum 19.
Hoc loco exponit differentiam, quae fuit inter Baptismum Ioannis in Iordane, et Baptismum, quem dabant discipuli Christi ; supponit proinde integram institutionem Baptismi praecessisse, et quoad materiam et quoad formam ; tractat enim de controversia et aemulatione orta ex occasione Baptismi discipulorum Christi,
ad quem plures conveniebant, quam ad Baptismum Joannis 4. Verba ergo ejus in proecedenti tomo,seu capite intelligenda sunt aliter quam sonant, ita enim habet : Cum ergo ipse tum non baptizant, sed aliis cesserit hanc provinciam, quomodo cum accesserit juxta Malachioe vaticinium baptizaturus est ? et respondet, igitur Christus in aqua non baptizat, sed discipuli ejus, sibi ipsi reservans Baptismum in Spiritu sancto et igni, etc. Quae verba non referuntur ad exclusionem Spiritus dati per Baptismum Apostolorum quasi in sola aqua esset sine sanctificatione (cujus contrarium prioribus verbis docet), sed ad missionem visibilem Spiritus sancti post Ascensionem . Idem docet Cyrillus Alexandrinus in Ioannem lib. 2. cap. 17. et cap. 18.
Secundo haec sententia magis fundatur in Scriptura, quia ipse Ioannes Matth. 3. Luc. 3. Joan. et Marci 1. praedicavit Baptismum Christi fore in Spiritu sancto et igni, non in sola aqua ; unde sumunt Patres communiter differentiam inter Baptismum Christi et Ioannis ( quam supra tractavimus ), sicut et Paulus Actorum 19. Item Joannis 3. Christus ipse docuit necessitatem et efficaciam sui Baptismi, Joannis autem 4. Baptizabat ipse Christus, seu discipuli ejus, sed non Baptismo Ioannis, neque alio Baptismo vacuo, qui in sola aqua fieret ; ergo proprio Baptismo, qui dabat Spiritum et remissionem peccatorum. Probatur subsumptum cum consequentia, primo quia Baptismus datus a discipulis Christi, sive Christus manibus propriis baptizavit aliquos, sive non ; tribuebatur Christo auctori, Joannis 3. et 4. quia ejus auctoritate fiebat, aliter enim non ministraretur a discipulis, et si Baptismus Ioannis erat de coelo, ut supponit Christus, quanto magis ille Baptismus, qui ministrabatur a discipulis
Christi, et ipsi Christo veraciter tribuitur tanquam auctori?
Non fuit Baptismus Joannis, ut intellexit Tertullianus, quia secundum Patres, et ut bene advertit Cyrillus, ille Baptismus Joannis ab ipso solo dabatur, non ab ejus discipulis ; neque congruum erat, ut Christus, quem praedicabat Joannes, venturum et baptizaturum in Spiritu sancto assumeret ministerium Joannis, sed potius ministraret proprium simul cum praedicatione veritatis, ne videretur potius agnoscere Joannem superiorem et doctorem, cujus Baptismum assumeret ministrandum.
Praeterea si vel ipsum Joannis Baptismum ministraret et praedicaret ( Baptismus enim quem ministrabant Apostoli, non fuit sine instructione) vel alium in sola aqua ministraret ad evacuandam deceptionem signi falsi ; necessaria etiam erat instructio de hoc Baptismo, quatenus vacuus erat Spiritu (prout Joannes etiam de suo docuit esse solum in aqua ), et sic si diversus esset a Baptismo Joannis, et sine Spiritu, enervaret testimonium Joannis de Christo, et ejus Baptismo in Spiritu per remissionem peccatorum, cum videretur Christus in effectu, nihil aliud suo Baptismo conferre; evacuaret etiam, quae Christus ipse docuit de necessitate et efficacia Baptismi sui, quem conjunctum esse cum Spiritu docet illis verbis : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc. haec enim dicta sunt, cum Christus baptizaret et praedicaret, et signa faceret, ut patet ex circumstantia litterae.
Unde advertenda sunt illa, quibus primum respondet Nicodemo consulenti de via salutis : Amen, Amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei, quod infra declarat: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc. Quibus verbis ostendit renascentiam seu regenerationem ex Baptismo per aquam et Spiritum, esse januam et ingressum in regnum Dei, quod est Ecclesia, vel certe ad fidem seu cognitionem veram Christi, qui (ut quidam intelligunt cum glossa ordinaria) est visio veritatis, et regnum Patris. Nicodemum enim humiliter de Christo sensisse constat ex Chrysostomo homilia 23. in Joannem. Augustinus tractatu 11. putavit eum esse purum hominem, ideoque proponitur ipsi necessitas regenerationis spiritualis per Baptismum ; et hoc ipsum ex decursu litterae patet, et comprehendit responsio Christi ad interrogationem Nicodemo. Supponitur ergo Baptismus, cujus necessitatem docet Christus, fuisse institutus.
Nam, ut bene Doctor in conclavi et homini privato non primum proponenda erat doctrina, est institutio Sacramenti, quod ordinatum est respectu communitatis ; ergo hic ipse est Baptismus, quem in illo capite et sequenti ministrarunt Apostoli seu discipuli ex auctoritate Christi; et hoc congruum erat, ut vocatio ad fidem Christi, quem praedicavit Joannes venturum, et baptizaturum in Spiritu sancto, inciperet cum Baptismo, qui continebat regenerationem in Christo,et professionem fidei et legis novae.
Deinde patet ex verbis illis discipulorum Joannis : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum ; et cap. 4. Ut ergo cognovit Jesus, quod audierunt Pharisoei, quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes, etc. Quibus verbis denotatur concursus omnium ad Baptismum Christi, unde indicatur causa, quia nempe dabatur non in nuda aqua, sed in Spiritu sancto, ut Joannes praedixit, et in remissionem peccatorum, ideoque ex fructu Baptismi omnes concurrebant ad ipsum, visis etiam signis, quae in confirmationem suae doctrinae et Baptismi Christus.faciebat, quas rationes attingit supra Origenes; sequitur ergo intentum, nempe illum Baptismum esse Baptismum Christi, et verum Sacramentum ab ipso institutum.
Praeterea ut omnes Patres docent, Baptismus Joannis fuit dispositio ad Baptismum Christi mox subsecuturi; ergo non debuit esse ministerium solius aquae, sed veritas rei, ad quam Joannes praeparando suo Baptismo praeivit, cum figuram veritas ipsa semper subsequatur. Unde tollitur ratio Tertulliani, qua putat causa disciplinae tantum baptizasse Christum, et discipulos ejus, ut facilius reciperetur verum Sacramentum, quia, ut dixi, operis ipsius, seu Sacramenti recipiendi, cujus tantus esset fructus et necessitas, non fuisset difficultas, cum talis non fuerit, quoad Baptismum Joannis, qui erat poenitentiae, et quia ipse Joannes sufficienter disposuit populum, et quia fides necessaria ad Baptismum, cujus professio exigebatur primum in adultis Actorum 8. sic facilitabat ad receptionem Sacramenti; otiosus ergo, quoad hoc, foret Baptismus discipulorum, debuit ergo praedicatio Evangelii incipere cum Baptismo, qui est proprius ejus, et ingressus ad ipsum, ut distingueretur a Baptismo Mosaico, et Baptismo Joannis, et ut succederet figurae veritas, et in propriis Sacramentis et mediis subsisteret.
Tertio accedit, quod ita ordo rerum exigit, ut sicut sacerdotium Leviticum supponebat Circumcisionem, quae fuit incorporatio hominis circumcisi in Synagoga, ita etiam sacerdotium novi Testamenti supponeret Baptismum, per quem est ingressus, et incorporatio debita huic legi. Sicut enim translato sacerdotio necesse est ut legis translatio fiat, ad Hebroeos 7. et ut ibidem dicitur, sub sacerdotio Levitico populus legem accepit, ita etiam sub sacerdotio secundum ordinem Melchisedech accepit legem evangelicam, quae est reprobatio prioris mandati ob infirmitatem, et hoc in passione et morte legislatoris, qui consummavit omnia, quae de ipso dixerunt Moyses et Prophetae, et figuravit lex ; sed in ultima coena instituti sunt Apostoli Sacerdotes et ministri legis Evangelicae, ergo tum primum subsistebat ipsa lex, et porta per quam ad legem fuit ingressus, quae est ipse Baptismus, et sine quo lex evangelica esset simpliciter infirma, neque posset incorporare Christo professores suos per regenerationem, quae est translatio ab eo statu, in quo quis nascitur filius Adam ad statum adoptionis Filiorum Dei. Tridentinum sess. 6. cap. 1. In tota lege non est aliquod remedium efficax originalis, quod sit proprium ipsius legis, praeter Baptismum, ergo debuit fuisse institutus antequam conferretur sacerdotium ; hoc autem in ultima caena collatum et institutum est, ut patet ex Trident. sess. 22. cap 2. Hoc denique confirmatur ex natura sacrificii, tura instituti, quod nulli prodest, nisi incorporato per Baptismum; ergo nulla congruentia differri posset institutio Baptismi usque ad resurrectionem.
Hinc rejicitur ratio quam adducit Leo Papa supra, quamvis enim Baptismus institutus esset ante passionem, non sequitur quin vere ad passionem et mortem Domini ferretur, sicut et Eucharistia ad sacrificium Crucis refertur : Hoc facite in meam commemorationem, quamvis ejus institutio praecesserit.
Deinde, ut docet Tridentinum sess. 13. cap 2. in fine: Eucharistia est Symbolum unius illius corporis, cujus ipse 1 caput est (supple Christus) cuique nos tanquam membra arctissima fidei, spei
et charitatis connexione adstrictos esse voluit, etc. quod et Patres docent, Chrysostomus homil. 61. ad pop. Antioch. Augustinus tract. 27. in Joannem. Haec autem unio fit in nobis mediante Baptismo, ut docet Tridentinum supra, et sess. 24. cap. 2. explicans differentiam Baptismi Paenitentiae ; sicut ergo unionem corporis mystici per fidem, spem et charitatem significat Eucharistia, quae unio fit mediante Baptismo, et supponitur per se ad Eucharistiam, tanquam dispositio praevia, recte sequitur Baptismum fuisse institutum ante Eucharistiam, idque necessarium fuisse ex praefixo ordine signorum, et significatorum, quoniam Eucharistia solum nutrit vitam concessam per Baptismum, quod est lavacrum regenerationis in Christo dans vitam.
Facilis est responsio ad fundamenta oppositae sententiae, quia illa loca, quae dicunt Christum baptizaturum in Spiritu sancto et igni, non solum referuntur ad plenitudinem Spiritus receptam in Pentecoste in linguis igneis, sed etiam ad ignem charitatis, et ad Spiritum sanctum invisibiliter datum. Item, quod dicitur Joannis 7. de Spiritu, qui nondum fuerat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus, intelligitur non de Spiritu invisibiliter dato, alias quomodo Magdalena, Zachaeus et Matthaeus, aliique fuerint a Christo justificati? Deinde sacerdotium receptum in ultima coena, et Eucharistia sic nihil conferrent Apostolis neque Joannis 20. per illa : Accipite Spiritum sanctum, etc. quidquam receperint contra expositionem communem Patrum , haec tamen insufflatio Christi in Apostolos cum verbis praedictis praecessit missionem illam visibilem Spiritus sancti, quam promisit, ad quam alludit ibi Joannes, et postea communicata est Apostolis, et successive aliis credentibus, ut patet in primitiva
Ecclesia, ex locis citatis Actorum 10. et 19.
Praeter duas praemissas sententias aliam lego apud auctorem Commentarii in epistolas ad Romanos, quae est inter opera Ambrosii, non tamen est ipsius Ambrosii, ut bene probat Bellarminus, et alii de Scriptoribus, sed vel Hilarii Diaconi, qui descivlt in schisma ad Luciferianos, vel certe, ut alii volunt. Remigii Lugdunensis; ille ergo auctor quicumque sit in cap. 5. epistoloe ad Romanos, in illa verba: Non autem scriptum est tantum propter ipsum solum, quia reputatum est illi ad justitiam, sed et propter nos, etc. Ante passionem enim, inquit, qui baptizati sunt solam remissionem acceperunt peccatorum, quorum zelo Satanas occidit Salvatorem, post resurrectionem tam II, qui prius, quam qui postea baptizati sunt, omnes justificati sunt per datam formam fidei Trinitatis, acceptoque Spiritu sancto, qui signum est credentium, quod sint Filii Dei, etc.
Hic ergo videtur separare remissionem peccatorum in effectu a justitia, quod erroneum esse supra docuimus de Circumcisione, nisi forte intelligendus sit, illam remissionem non fuisse datam virtute Baptismi, sed Poenitentiae, atque adeo intendere Baptismum Joannis, qui fuit Poenitentiae in remissionem peccatorum, ita ut alius Baptismus non fuerit in usu ante resurrectionem. Sed nescio quare separet justificationem a remissione peccati, sive per poenitentiam, sive alio modo habitam ; quidquid sit, auctor est suspectae fidei, atque in hoc ipso forte denotat justitiam esse in sola remissione peccatorum, ut Pelagius docuit, ideoque suspecta mihi sunt illa verba ultima ejus: Quod Spiritus sanctus sit signum, quod sint recipientes filii Dei, cum potius constituat filios Dei, et intelligere videtur de Spiritu invisibiliter dato per formam Baptismi. Unde colligi posset constituere justitiam in remissionem peccatorum, sicut Pelagius, atque separare eam a gratia. Locus mihi obscurus est: alii viderint, quis sit sensus ejus idoneus.
Quando tamen primo fuit institutus (supple Baptismus ) dubium est. etc. Hic agit de tempore, quo institutus est a Christo, et conclusio ejus est, quod neque in Jordane, quando ipse est baptizatus, neque Joannis 3. in illis verbis ad Nicodemum, et colloquio, neque Matthoei ultimo, sed aliquo tempore intermedio inter Baptismum Christi in Jordane, et missionem discipulorum ad baptizandum. Idem docet Gabriel hac dist. quoest. unica, art. 3. dubio ultimo; et eamdem in reipsa videtur docuisse S. Bonaventura ead. dist. part. 2. art. 2. quoest. 1. ad ultimam, Richardus art. 5. quoest. i. dicunt enim, quod Christus facto insinuavit Baptismum fore in aqua per designationem materiae. Secundo, verbo, in colloquio ad Nicodemum. Tertio, instituit cum ipse baptizare coepit; quod intelligunt circa id tempus factum, quia institutio debuit fieri antequam discipuli jussu ejus baptizarint ; et hoc est, quod intendit Doctor.
Congruentiae Doctoris recte probant factum, quia ita ratio poscebat, quia Sacramentum legis novae, quae est janua, et professio ejus incipere debuit, quando ipsa lex nova incepit praedicari a Christo, et per vocationem discipulorum congregari Ecclesia ex Judaeis. Hac enim ratione negant communiter omnes Christum instituisse Baptismum antequam fuerit ipse baptizatus a Joanne, quia antea non incepit docere; ergo congruum fuit Baptismum tum primum institutum fuisse, quando incepit habere discipulos, quibus ministerium et usus Baptismi committeretur ex auctoritate instituentis.
Post autem Baptismum receptum a Joanne, et jejunium et tentationem, coepit Christus docere et vocare discipulos ; ergo et tunc simul cum legis novae praedicatione instituit. Baptismum ; ergo non in Jordane. Confirmari potest, quia institutio Sacramenti debuit esse publica, et respective ad Ecclesiam, in qua supponi debuit instructio et fides ad recipiendum Baptismum, qui est proprium Sacramentum ipsi cum lege datum, sed ante praedicationem Christi, et vocationem discipulorum nulla fuit Ecclesia congregata sub lege nova visibilis, et sub Sacramentis ejus; ergo neque Sacramentum ejus proprium institutum ; et quod magis est nullum subsistit motivum ejus prius instituendi pro tempore et statu, in quo nullus potuit esse usus ejus, aut fides praevia requisita, neque instructio. Accedit quod Joannes post se venturum Christum, et baptizaturum promisit, quod intelligitur de manifestatione ejus per doctrinam et miracula, et vocationem Judaeorum ad viam salutis in lege nova.
Peto igitur, quis finis tum esset institutionis, aut cui facta et revelata esset institutio? si enim nemini revelata est, non fuit institutio publica, quae convenit Sacramento ; si autem revelata fuerit alicui, non videtur fundamentum illud asserendi ex Scriptura, sed potius contrarium, quia tunc Joannis Baptismus non cessavit qui fuit dispositio ad Baptismum Christi; cessavit autem cum coepit Christus baptizare, neque Joannes fuit de lege nova, sed praecursor ejus ; et supposita institutione Baptismi videtur promulgatio ejus alteri facienda, debere fieri alicui qui esset minister et cultor legis, pro qua currit Sacramentum tanquam proprium ejus.
Neque etiam videtur hoc notum fuisse aliis, quia discipuli Joannis zelabant pro magistro, Joannis 3. et zelus ipsorum supponit Baptismum: si antea fuit institutus a Christo, fuisse eis ignotum, alius non fuit, cui id revelaret Christus, quia nondum habuit sequaces. Non fuit etiam congruum ut usus Baptismi Christi fieret ab alio antequam ab ipso Christo, aut per se, aut per alium ejus praecepto et jussu fieret,quia alias hoc inferret dubium auctorem, si Baptismus Christi ante manifestationem ejus daretur ab aliis, quod probat institutionem non debuisse fieri a Christo, ante sui manifestationem, per doctrinam et opera, quia supposita institutione Sacramenti jam potuit usus ejus fuisse legitimus, ab aliis ante Christum.
Quod si dicas in Jordane fuisse manifestatum Christum per vocem Patris, et descensum Spiritus sancti in specie columbae, respondetur haec tantum Joanni, et non aliis patuisse: fuit ergo privata, et non publica manifestatio, quae requirebatur ad institutionem legis et Sacramenti. Et quidem pater Suarez licet conclusionem teneat cum aliis, in explicatione ejus concordat cum Doctore disp. 19. sect. 2.
Contrariam sententiam docuit Magister in hac distinct. nempe Baptismum fuisse institutum, quando Christus baptizatus est in Jordane: D. Thomas 3. part. quoest. 66. art. 2. ubi Cajetanus, Sotus dist. 3. quoest, unica, art. 2. glossa super capitulo : Per aquam, de consecrat. dist. 4. Vasquez probabiliorem censet. Haec fundatur in sententiis Patrum. Tertullianus adversus Judaeos, c. 8. dicit Christum suo Baptismo sanctificasse aquas, Ambrosius lib. 2. in Lucam cap. ultimo, quod mundavit aquas ut jus baptismalis haberent. Augustinus etiam sermone 36. de tempore, similia habet, dicens: Undam, quia lavit Christum, mundatam esse, nos sanctificare, et recepisse faecundilatem ut gigneret filios Christo, Beda in Matthaei 3. Sanctificasse
fluenta aquarum, tribuens eis virtutem regenerandi hominem, Hieronymus in Matthoei 3. similia habet: similia habet Hilarius in canone 2. super Matthaeum, Nazianzenus orat. 28. omitto Damascenum lib. 4. de fide, qui putat Christum baptizatum fuisse proprio baptismo. Sed hae locutiones nequeunt salvari nisi fuerit aqua mundata, sanctificata, per institutionem Sacramenti; ergo, etc. Accedit quod Joannes tunc baptizatus fuerit a Christo, ut quidam volunt ex Hieronymo in Matthaei 3. Item mysterium Trinitatis tunc revelatum est, quia vox Patris intonuit, et Spiritus sanctus descendit in forma columbae super Christum.
Respondetur haec non urgere plurimum, quia Patres dicunt contactu sanctissimae carnis Christi fuisse mundatas aquas et sanctificatas, non autem institutione Sacramenti ; et inde jus induisse purgandi, seu sanctificandi, quod non intelligitur de ipsa institutione Sacramenti, sed de sanctitate ex contactu, per quem aqua dedicata est, et designata, ut fieret materia Baptismi, prae aliis liquoribus seu rebus, in quibus institui potuit Sacramentum.
Perspicuum enim est ex dictis, Tertullianum, qui hoc modo loquendi utitur, in contraria fuisse sentententia, quia ut superius allegavimus com. proecedenti, nullum usura Baptismi Christi admisit, neque institutionem ante passionem, quin etiam ea, quae de Baptismo discipulorum habentur Joannis 3. et 4. interpretatur de Baptismo Joannis, et non Christi. Sicut, et alii Patres, quos supra citavimus, qui negant Baptismum Christi fuisse institutum ante mortem et resurrectionem, ab hoc modo loquendi de sanctificatione aquarum per contactum Christi non abhorrent.
Communis modus loquendi Patrum est sanctificari et purgari aquas per benedictionem Sacerdotis, antequam in iis fiat Baptismus: de qua Clemens Romanus lib. 1. Constitut. Apost. cap. 44. et lib. 8. cap. 9. Dionysius Areopagita Eccles. hierarchiae, cap. 2. Tertullianus lib. de Baptismo cap. 4. Omnes aquoe de pristina originis proerogativa Sacramentum santificalionis consequuntur invocato Deo; supervenit enim statim Spiritus de coelis, et aquis superest, sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatoe vim sanctificandi combibunt, etc. Cyprianus epistola 70. Oportet ergo mundari et sanctificari aquam prius a Sacerdote, ut possit Baptismo suo peccata hominis, qui baptizatur, abluere, Ambrosius lib. 1. de Sacram. cap. 5. Augustinus lib. 50. homil. 27. et lib. 6. contra Donatist. cap. 23. Rabanus Maurus de institutione Cleri, lib. cap. 25. Videantur rituales Ecclesiarum in quibus benedictio fontis et aquae baptismalis invenitur.
Ex his ergo colligitur sanctificationem et purgationem aquae, ut vim sanctificandi combibat, non intelligi solum de sanctificatione per institutionem Sacramenti, sed etiam de dedicatione ipsius aquae, et benedictione praevia, ut Patres loquuntur. Figuratum ergo fuit mystice Sacramentum Baptismi in illo Baptismo Christi in Jordane, tam quoad formam quam quoad materiam, et utraque designata facto, ut dicit S. Bonaventura supra ex contactu carnis Christi sanctificata aqua, ex apparentia personarum, designata forma.
Haec autem sanctificatio aquae recte dicitur dedisse jus mundandi a peccatis, non quod tum fuerit institutio Sacramenti, sed dedicata materia ejus in contactu carnis Christi, ex quo etiam aliae res sanctificabantur ex contactu ejus; et ipsa aqua designata est, ut fieret materia Sacramenti pro tempore institutionis ejus.
Quod adducitur etiam pro Baptismo Christi suscepto a Joanne, res est omnino incerta, neque fundamentum habet ex Patribus. Abulensis proinde quoest. 7 8. in Mattaei 3. verisimilius ait non fuisse baptizatum; sic Cajetanus in 3. p. D. Thom. quoest. 38. art. 6. ait baptiza tum in Spiritu, quod et asserit Hieronymus in 3. Matthaei. Damascenus lib. citato dicit, imposita divino Domini capiti sua manu suo etiam cruore fuisse baptizatum. Nazianzenus orat. 39. dicit suo cruore baptizatum, atque etiam Baptismo flaminis ; hunc fuisse Baptismum ejus docet Nicetas proefato loco repetitis verbis Damasceni. Et videtur magis fundari in Scriptura haec conjectura, quia Christum praesentibus aliis verisimile est fuisse baptizatum a Joanne, atque adeo discipulis. Si autem Christus tunc reciprocum Baptismum Joanni tribueret, non esset fundamentum querelae discipulorum Joannis de Baptismo ministrato a Christo, cum jam viderint ipsum Joannem baptizari a Christo, vel certe intellexerint ab ipso Joanne et aliis.