In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Resolvit quaest, praeced, per dicta quaest. I. et ult. dist. 1. quibus locis dictum est naturam divinam non esse rationem terminandi unionem personalem. Posset tamen terminare dependentiam naturae non hypostatice, ut dist. 1 quaest. 1. solvit argument. quaest, praecedent, posita.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. Nam in illa quaestione ultima dictum est, quod essentia non est formalis ratio terminandi istam unionem, licet sit ratio efficiendi eam, potuit tamen ipsa esse formalis ratio terminandi, sicut dictum fuit quaest. 2.
primae dist. Sic igitur si fiat sermo de ratione faciendi istam assumptionem, patet quod natura divina est ratio faciendi istam assumptionem ; non est autem ratio terminandi de facto, tamen posset forte esse ratio terminandi. Si enim in assumente, id est, terminante unionem, sufficiat singularis per se existentia absque incommunicabilitate, cum haec per se conveniat naturae divinae, ipsa poterit assumere. Si autem de ratione assumentis sit quod habeat substantiam incommunicabilem, et essentia secundum se non habeat incommunicabilitatem, ipsa non potest esse assumens, ut terminus.
Ad argumenta (c). Ad primum, videtur difficile eis, qui dicunt proprietatem vel personam tantum ratione differre a natura.
Aliter dictum est dist. 2. primi, quod entitas incommunicabilis ex natura rei non est formaliter entitas communicabilis, et ideo ex natura rei ante omnem operationem intellectus, Pater communicat Filio entitatem communicabilem, non autem incommunicabilem, et secundum hoc ad. quodcumque tertium comparentur, quod competeret uni secundum formalem rationem ejus, non oportet illud competere alteri, quod non est formaliter idem isti. Tale est assumere secundum istam viam, quia competit incommunicabiliter subsistenti inquantum tale, ut termino.
Ad aliud dico, quod ista infinitas non est ratio terminandi istam unionem, sed personalitas independens ex prima quaest, hujus tertii. Sed si dicas quod infinitas potest esse alicui ratio terminandi, quia potest supplere vicem cujuslibet suppositi creati, hoc potest negari, si in termino requiratur incommunicabilitas ; non enim est idem formaliter infinitum et incommunicabile, quia omne infinitum est formaliter communicabile.