Postquam philosophus suam intentionem manifestavit, hic incipit prosequi suam intentionem: scilicet non omnia quandoque moveri et quandoque quiescere; sed aliquid esse omnino immobile, aliquid autem quod semper movetur.
Dividitur autem ista pars in duas: in prima ostendit primum movens esse immobile; in secunda ostendit primum mobile semper moveri, ibi: at vero si aliquod est etc..
Prima pars dividitur in duas: in prima ostendit primum movens esse immobile ex ordine moventium et mobilium; in secunda ex sempiternitate motus, ibi: et iterum considerans etc..
Prima pars dividitur in partes duas: in prima ostendit primum movens esse immobile; in secunda ostendit ipsum esse perpetuum, ibi: quoniam autem oportet etc..
Circa primum duo facit: primo ostendit quoddam quod est necessarium ad probationem sequentium, scilicet quod omne quod movetur ab alio moveatur; secundo ostendit propositum, ibi: hoc autem dupliciter etc..
Ostenderat siquidem supra in principio septimi, omne quod movetur ab alio moveri, ratione communi accepta ex parte ipsius motus: sed quia incepit applicare motum ad res mobiles, illud quod supra universaliter est ostensum, hic ostendit universaliter verificari in omnibus mobilibus et moventibus.
Unde prima pars dividitur in partes duas: in prima ponit divisionem moventium et mobilium; in secunda manifestat propositum in singulis, ibi: et maxime moveri etc..
Circa primum duo facit: primo dividit moventia et mobilia; secundo manifestat positam divisionem, ibi: quod enim ipsum a seipso etc..
Primo ergo ponit tres divisiones moventium et mobilium.
Quarum prima est, quod moventium et mobilium quaedam movent seu moventur per accidens, quaedam autem per se. Et accipit hic per accidens large, secundum quod comprehendit sub se etiam quod est secundum partem. Unde exponens quod dixerat per accidens, subdit quod per accidens moveri aut movere dicitur dupliciter. Primo quidem dicuntur movere per accidens, quaecumque movere dicuntur ex eo quod insunt aliquibus moventibus; sicut cum dicitur musicum sanare, quia is cui inest musicum, sanat: et similiter dicuntur moveri per accidens, ex eo quod insunt iis quae moventur, vel sicut locatum in loco, prout dicimus hominem moveri quia navis movetur in qua est; vel sicut accidens in subiecto, prout dicimus album moveri quia corpus movetur. Alio modo dicuntur aliqua movere vel moveri per accidens, quia movent aut moventur secundum partem; sicut homo dicitur percutere aut percuti, quia manus percutitur aut percutit. Per se autem dicuntur moveri aut movere, per remotionem duorum praedictorum: quia scilicet nec dicuntur movere aut moveri ex eo quod sint in aliis quae movent aut moveantur; neque ex eo quod aliqua pars ipsorum moveat aut moveatur.
Omissis igitur iis quae movent et moventur per accidens, subdividit ea quae moventur per se. Primo quidem, quia eorum quae moventur per se, alia moventur a seipsis, sicut animalia, alia vero ab aliis, sicut inanimata.
Tertiam divisionem ponit, quia alia moventur secundum naturam, alia extra naturam.
Deinde cum dicit: quod enim ipsum etc., manifestat qualiter inveniatur secundum naturam et extra naturam in iis quae moventur a seipsis, et quae moventur ab alio.
Et primo dicit de iis quae moventur a seipsis (sicut sunt animalia, quae movent seipsa), quod moventur secundum naturam.
Quod probat per hoc quod moventur a principio intrinseco: illa autem dicimus a natura moveri, quorum principium motus in ipsis est. Unde manifestum est quod motus animalis, quo movet seipsum, si comparetur ad totum animal, est naturalis: quia est ab anima, quae est natura et forma animalis. Sed si comparetur ad corpus, contingit huiusmodi motum esse et naturalem et extra naturam: hoc enim considerandum erit secundum differentiam motus et elementi ex quo constat animal. Si enim animal constat ex elemento gravi praedominanti, sicut corpus humanum, et moveatur sursum, erit motus violentus quantum ad corpus: si vero moveatur deorsum, erit motus corpori naturalis. Si autem essent aliqua animalia corpore aerea, ut quidam Platonici posuerunt, de illis esset e contrario dicendum.
Secundo manifestat qualiter inveniatur motus violentus et naturalis in iis quae moventur ab alio.
Et dicit quod horum quaedam moventur secundum naturam, ut ignis sursum et terra deorsum: quaedam vero extra naturam, ut terra sursum et ignis deorsum, qui est motus violentus.
Tertio ponit alium modum innaturalis motus in animalibus: secundum scilicet quod multoties partes animalium moventur extra naturam, si considerentur rationes et modi naturalis motus in partibus animalium; sicut homo brachia flectit ad anterius, tibias autem ad posterius; canes vero et equi et huiusmodi animalia anteriores pedes ad posterius, posteriores vero ad anterius. Si autem fiat motus in animalibus per contrarium, erit motus violentus et extra naturam.
Deinde cum dicit: et maxime moveri etc., probat omne quod movetur, ab alio moveri.
Et primo ostendit in quibus sit manifestum; secundo ostendit de iis in quibus est dubium, ibi: maxime autem dubitatur etc..
Relictis autem iis quae moventur per accidens, quia ipsa non moventur, sed dicuntur moveri ex eo quod quaedam alia moventur: inter ea quae per se moventur, maxime in his quae moventur per violentiam et extra naturam, manifestum est quod id quod movetur, ab alio movetur.
Manifestum est enim quod ea quae per violentiam moventur, ab alio moventur, ex ipsa violenti definitione. Est enim violentum, ut dicitur in III ethicorum, cuius principium est extra, nil conferente vim passo.
Post ista vero quae moventur per violentiam, manifestum est quod id quod movetur ab alio movetur, in iis quae moventur secundum naturam a seipsis, sicut animalia dicuntur seipsa movere. In iis enim manifestum est quod aliquid ab alio movetur: sed dubium potest esse quomodo oporteat accipere in ipsis movens et quod movetur. Quantum enim ex primo aspectu apparet, et secundum quod multis videtur, sicut in navibus et in aliis artificialibus quae non sunt secundum naturam, diversum est quod movet ab eo quod movetur, sic et in animalibus: videtur enim quod hoc modo se habeat anima quae movet, ad corpus quod movetur, sicut nauta ad navim, ut dicitur in II de anima. Et per hunc modum videtur quod totum animal seipsum moveat, inquantum una pars eius aliam movet.
Utrum autem se habeat anima ad corpus sicut nauta ad navim, in libro de anima inquirendum relinquit. Quod autem sic aliquid dicatur seipsum movere, inquantum una pars eius movet et alia movetur, in sequentibus ostendetur.
Deinde cum dicit: maxime autem dubitatur etc., manifestat propositum in iis in quibus est magis dubium.
Et circa hoc tria facit: primo ponit in quibus sit magis dubium omne quod movetur ab alio moveri, quia scilicet in gravibus et levibus, cum secundum naturam moventur; secundo ostendit quod huiusmodi non movent seipsa, ibi: et namque ipsa a seipsis etc.; tertio ostendit a quo moveantur, ibi: sed accidit et haec etc..
Dicit ergo primo, quod ex quo maxime manifestum est quod movetur ab alio moveri, in iis quae moventur per violentiam, et post haec in iis quae movent seipsa; maxime videtur dubium in residuo membro ultimae divisionis, scilicet in his quae non movent seipsa, et tamen moventur naturaliter.
Ultimam autem divisionem dicit istam, scilicet quod eorum quae moventur non a seipsis sed ab alio, quaedam moventur extra naturam, quaedam vero e contrario moventur secundum naturam. Et in istis dubium est a quo moveantur: sicut sunt gravia et levia, quae quidem in contraria loca moventur per violentiam, sed in propria secundum naturam, leve scilicet sursum, grave vero deorsum; sed a quo moveantur non est manifestum cum moventur secundum naturam, sicut est manifestum cum moventur extra naturam.
Deinde cum dicit: et namque ipsa a seipsis etc., probat quod huiusmodi non movent seipsa, quatuor rationibus.
Quarum prima est, quod movere seipsum pertinet ad rationem vitae, et est proprie animatorum: motu enim et sensu discernimus animatum ab inanimato, ut dicitur in I de anima. Manifestum est autem haec non esse viva, seu animata. Non ergo movent seipsa.
Secunda ratio ponitur ibi: et facere stare etc.: quae talis est.
Quaecumque movent seipsa, possunt etiam sibi esse causa quietis; sicut videmus quod animalia per suum appetitum moventur et stant. Si ergo gravia et levia moverent seipsa motu naturali, possent facere stare seipsa; sicut si aliquis est sibi causa ambulandi, est etiam sibi causa non ambulandi. Hoc autem videmus esse falsum: quia huiusmodi non quiescunt extra propria loca, nisi propter aliquam causam extrinsecam prohibentem motum ipsorum. Ergo non movent seipsa.
Sed quia posset aliquis dicere quod huiusmodi, etsi non sint sibi causa standi extra propria loca, sunt tamen sibi causa standi in propriis locis, subiungit tertiam rationem ibi: quare si in ipso est etc.: quae talis est.
Irrationabile est dicere, quod illa quae movent seipsa, moveantur solum a seipsis secundum unum motum, et non pluribus motibus: quia quod movet seipsum, non habet motum determinatum ab alio, sed ipsum sibi determinat motum; et quandoque determinat sibi hunc motum, et quandoque alium. Unde est in potestate eius quod movet seipsum quod determinet sibi hunc vel illum motum. Si ergo gravia et levia moverent seipsa, sequeretur quod si in potestate ignis esset quod moveretur sursum, quod in potestate eius esset quod moveretur deorsum; quod nunquam videmus accidere, nisi ex causa extrinseca. Non igitur movent seipsa.
Est autem sciendum, quod istae duae rationes sunt probabiles secundum ea quae apparent de moventibus seipsa quae sunt apud nos, quae quandoque inveniuntur moveri hoc motu, quandoque alio, quandoque etiam quiescere.
Unde non dixit impossibile est, sed irrationabile; quo modo loquendi in probabilibus uti consuevit. Ostendet enim inferius, quod si aliquid est movens seipsum, in quo movens est omnino immobile, quod illud semper movetur, et uno motu: sed tamen hoc non posset dici in gravibus et levibus, in quibus non est aliquid quod non moveatur per se vel per accidens, cum etiam generentur et corrumpantur.
Quartam rationem ponit ibi: amplius quomodo etc.: quae talis est.
Nullum continuum movet seipsum: gravia autem et levia sunt continua: ergo nihil horum movet seipsum.
Quod autem nullum continuum seipsum moveat, sic probat. Quia movens ad motum se habet, sicut agens ad patiens: cum autem agens sit contrarium patienti, necesse est quod dividatur id quod est aptum natum agere, ab eo quod est aptum natum pati: secundum ergo quod aliqua sunt non contacta ad invicem, sed sunt omnino unum et continuum et quantitate et forma, secundum hoc non possunt pati ab invicem. Sic ergo sequitur quod nullum continuum moveat seipsum, sed necesse est quod movens dividatur ab eo quod movetur; sicut apparet cum res inanimatae moventur ab animatis, ut lapis a manu.
Unde et in animalibus quae movent seipsa, est magis quaedam colligatio partium, quam perfecta continuatio: sic enim una pars potest moveri ab alia, quod non invenitur in gravibus et levibus.