Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
2. (( vers. 1, 2.)) Fundamenta ejus in montibus sanctis. Nihil de illa adhuc dixerat Psalmus; hinc incipit, et ait: Fundamenta ejus in montibus sanctis. Cujus fundamenta? Non dubium est quia fundamenta, praesertim in montibus, civitatis alicujus sunt. Repletus ergo Spiritu sancto civis iste, et multa de amore et desiderio civitatis hujus volvens secum, tanquam plura intus apud se meditatus, erupit in hoc, Fundamenta ejus in montibus sanctis; quasi jam de illa dixerit aliquid. Quomodo de illa nihil dixerat, qui nunquam de illa corde tacuerat? Quomodo enim dicitur ejus, de qua nihil dictum est? Sed multa, ut dixi, secum in silentio de illa civitate parturiens, clamans ad Deum, erupit etiam in aures hominum: Fundamenta ejus in montibus sanctis. Et quasi homines audientes quaererent, Cujus? Diligit, inquit, Dominus portas Sion. Ecce cujus fundamenta in montibus sanctis, cujusdam civitatis Sion, cujus Dominus portas diligit, sicut consequenter dicit, super omnia tabernacula Jacob, Sed quid est, Fundamenta ejus in montibus sanctis? qui sunt montes sancti super quos fundata est ista civitas? Alter quidam civis planius hoc dixit, apostolus Paulus. Civis inde Propheta, civis inde Apostolus: et hi propterea loquebantur, ut caeteros cives exhortarentur. Sed hi, id est Prophetae et Apostoli, quomodo cives? Fortasse ita ut etiam ipsi sint montes, super quos fundamenta sunt hujus civitatis, cujus portas diligit Dominus. Dicat ergo alius civis hoc aperte ne nos suspicari videamur. Loquens ad Gentes, et commemorans ut redirent, et quasi construerentur in fabricam sanctam, Superaedificati, inquit, super fundamentum Apostolorum et Prophetarum. Et quia nec ipsi Apostoli aut Prophetae, in quibus fundamentum est civitatis, se tenerent in se; secutus ibi ait, Ipso summo existente lapide angulari Christo Jesu. Ne itaque putarent Gentes non se pertinere ad Sion: erat enim quaedam civitas Sion terrena, quae 1102 per umbram gestavit imaginem cujusdam Sion de qua modo dicitur, coelestis illius Jerusalem de qua dicit Apostolus, Quae est mater omnium nostrum (Galat. IV, 26) : ne ergo illi non pertinere dicerentur ad Sion, quia non erant de populo Judaeorum, hoc eis dixit, «Igitur jam non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolum et Prophetarum.» Habes constructionem tantae civitatis. Sed omnis ista compages ubi innititur, ubi incumbit, ut nusquam cadat? Ipso, inquit, summo angulari lapide existente Christo Jesu (Ephes. II, 19 et 20) .