TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
Alexander autem qui inter discipulos Aristotelis aliquando summus habitus est, dicit intellectum possibilem formam corporis et virtutem causatam ab elementis, supra quam irradiat intelligentia agens quae non est pars animae hominis, sed se- parata . Dicit enim quod forma habita materiae primam magnam in simplicibus operatur diversitatem : facit enim unum ignem, et alterum aquam, et tertium aerem, et quartum terram : quando autem non solum unica forma operatur, tunc facit mirabiliores diversitates. In compositis autem remanent secundum aliquem modum formae elementales, et insuper adjiciuntur eis formae compositorum : et ideo quando elementa per mixturam ab excellentiis recedunt, tunc in natura mirabiliora operantur : et primus quidem recessus facit mineralia et lapides, quorum sunt formae naturales. Secundus autem recessus animata perficit, quorum est potentior forma quam mineralium : et ita per gradus majoris et minoris temperantiae et aequalitatis elementa venientia ad. medium secundum mixturam, tandem perficiunt formam quae vocatur intellectus possibilis, quae potentia est omnia intelligibilia et actu nullum : hic autem intellectus est in corpore hominis, ut dicit, sicut rasura et planatio in. tabula, et non sicut ipsa fabula : sed potius corpus est sicut tabula, et intellectus sicut praeparatio tabulae ad scripturam : nec dicitur esse separatus a corpore, sed potius ab intelligibilibus, sicut privatio quae dicit habilitatem ad recipiendum, separata est ab his quae recipit, sicut etiam rasura et planatio separata sunt a scriptura, et sicut quaelibet privatio materiae : non tamen ipse actus : et hoc dicit Aristotelem sentire quando dicit intellectum possibilem esse separatum.
Habet autem adhuc rationes duas: unam quidem quam sumit ex Aristotelis verbis, ubi dicit animam secundum substantiam universaliter esse corporis organici endelechiam. Si enim hoc est verum, tunc univoce omnes animae partes sunt endelechia) corporis. Oportet igitur intellectum esse corporis endelechiam sicut formam corporalem, et sic erit causata forma ex elementorum mixtura. Amplius autem po-
tentia materiae corporalis et physicae non perficitur nisi per formam quae est in ipsa potentialiter, et educitur de ipsa per motum et mutationem : stat autem quod anima rationalis quae est intellectiva, est perfectio corporis hominis quod est materia corporea : oportet igitur quod potentialiter sit in ipso semine corporis, et educatur de ipso per motum et mutationem: igitur intellectus qui est perfectio hominis, est forma corporis operans in corpore sicut aliae formae naturales.
Sed illud quod magis irrationabile est in dicto isto, est hoc quod iste ponit, quod prima perfectio quae est praeparatio ad secundam, hoc est, ad intelligibilia suscipienda, sit facta ex complexione elementorum : quia apud Peripateticos omnes est ab antiquo vulgatum, quod intellectus est ingrediens ab extrinseco, et non factus ex elementis : nec potentialiter existens in eis : non enim aliquo modo probabile vel intelligibile est, qualiter virtus incorporea quae discernit res omnino incorporeas et immateriales, educatur ex elementis. Adhuc autem ex isto videtur sequi, quod materia secundum se compositionis varietate faciat omnes formas, absque eo quod necessariae sunt aliae causae, sicut dixerunt hi qui casum et fortunam moventia esse dixerunt, et negarunt causas per se agentes, quod tamen Alexander dicere non intendit, qui alibi ponit causas agentes.
Id autem quod demonstrative destruit dictum Alexandri, est quod omne quod recipitur in eo quod est in corpore sicut forma corporis,est particulare et individuum, sicut probatur per omnia quae sunt in virtutibus animae sensibilis : si ergo intellectus possibilis esset hujusmodi forma, receptum in ipso esset particulare : etsife non esset intellectus acceptivus universalis. Adhuc autem in physica doctrina parum faceret Aristoteles si doceret nos praeparationem tantum ad intelligibilia:, et non determinaret nobis subjectum illius praeparationis : non est ergo intentio Aristotelis vocare intellectum possibilem solam praeparationem ad intelligibilia suscipienda, sed potius id quod subjicitur tali praeparationi, vocat intellectum possibilem. Et hae rationes Averrois contra Alexandrum tenendae : quia absque dubio Alexander, etsi in multis bene dixerit, tamen in materia hac pejus omnibus determinavit : et sequitur ex dicto ejus animam cum corpore perire, et animam alterari alterato corpore, et multa alia, quae absurdissima sunt, et claro Philosopho minus digna : quam ob causam abjicienda est penitus scientia ista, et extra genus hominum exterminanda tanquam error pessimus, ex quo totius nobilitatis et perpetuitatis animae intelleetivae sequitur destructio.
Rationes quas inducit, super falsas propositiones fundavit. Quod autem dicit Aristotelem dicere, quod anima est perfectio corporis organici, et quod perfectio secundum unam et eamdem rationem dicitur de vegetabili et sensibili et rationa-Ii, omnino falsum est : quinimo dicit Aristoteles, sicut ex superioribus patet, quod intellectus nullius corporis est actus : et hoc non est repetere necessarium, cum de his ex superioribus satis constet. Similiter autem quod dicit, quod intellectualis anima educatur de semine, falsissimum est omnino, sed potius ipsa est ingrediens ab extrinseco a datore formarum in materiam, et est similitudo datoris formarum qui est intelligentia prima, et non mixta corpori sicut commiscetur virtus vel forma corporis : et ideo hoc etiam est falsum. Verum est tamen, quod ipsa est finis generationis : sed iste finis non efficitur in materia virtute qualitatum primarum transmutantium materiam, sed potius intelligentia dat quando materia est disposita per principia naturalia. Et de hoc in libro de Animalibus, ubi de generatione tractabitur, erit agendum. In tantum igitur dictum sit de opinione Alexandri .