DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria stagnum.
Stagnum gratiarum et donorum. Pater enim fons est. Unde dicit, Jerem. II, 13 : Me dereliquerunt fontem aquae vivae. Filius rivus procedens ab isto fonte. Unde dicit: Ego quasi fluvius Dioryx . Spiritus sanctus procedens ab utroque dici potest stagnum superius : quia continet plenitudinem gratiarum. Maria quasi stagnum inferius per humilitatem, quae omnia charismata et dona
gratiarum, quae procedunt a Patre et Filio, suscepit Spiritu sancto descendente in eam. Hoc enim videre est, quod quandoque de stagno altiori nascitur et procedit aliud stagnum. Et ipsa gratias quas Spiritus sanctus eidem subministrat, nobis distribuit, unicuique secundum propriam virtutem in humilitatis capacitem : nam de plenitudine ejus nos omnes accepimus .