LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De proprietatibus cinnamomi.
Cinnamomum non notae figurae et plantationis est apud nos : sed ut tradunt quidam Auctores, arbor est, aut potius quasi medium inter arborem et fruticem : quoniam, ut dicunt, in India aut aethiopia sub Cancro natum non excedit duorum cubitorum longitudinem, et in hoc convenit cum frutice : in quantitate autem stipitis videtur ad naturam arboris declinare., sicut iuniperus quae a terra raro ad altitudinem duorum cubitorum elevatur in nostris climatibus, convenit autem cum arundine in hoc quod totum concavum esse videtur, et videtur esse quasi quidam cortex arboris alicujus. Sed hoc habere proprium dicitur, quod fructum emittit quemdam fumum ad modum nebulae vel pulveris : gaudet autem sicco vehementer tempore calido : propter quod et sub Cancro convalescit, sed imbribus exsiccatur et aret, et in hoc contrariatur arundini et caeteris cannis : nec de foliis ejus et fructu fit magna mentio inter sapientes.
Trium autem invenitur esse specierum. Et una quidem species ejus bona est aliquantulum declinans ad nigredinem : et haec est montana et grossa et brevis. Est autem et alia species ejus declinans ad albedinem, et est magis laxum habens radicem frangibilem declinantem ad mollitiem. Species autem prius dicta nigra parumper est nodosa, et tamen plana magis. Tertia autem species ejus quae habet odorem, sicut cassia lignea in colore ad viriditatem declinans, cujus cortex est aliquantulum rubens.
Cinnamomum autem est ex speciebus quae longo tempore durant in virtute sua, praecipue si teratur, et fiant trocisei cum vino. Est praeter tres inductas species id quod vocatur cinnamomum mendosum, et in ordine videtur simile cinnamomo : sed virtus ejus est debilis : oleum tamen quoddam fit ex ipso. Medius tamen inter has species est quod bonum odorem et bonum saporem habet et acutum sine mordicatione, et habet colorem purum non commixtum. Dioscorides autem dicit, quod nigrum melius est ad nigredidinem et rubedinem aliquantulum declinans. Planum ramos habens subtiles et propinquos, in cujus sapore est dulcedo et salsedo quaedam et mordicatio parva, et non est valde frangibile. Signum autem bonitatis ejus est, quod compositum cum aliis, aut conjunctum cum eis vincat omnem odorem alium, ita quod quasi non sentiatur nisi odor suus. Malum autem est, in quo est odor myrti, aut thuris, aut salsedo, aut aliquantulum mali odoris. Album etiam frangibile aut etiam contractum et planum, quod est grossae radicis, est etiam malum.
Conservatur autem virtus ejus, ut praediximus, si contritum per temperationem vini redigatur in troeiseos : et si non sic fiat, debilitatur virtus ejus in spatio quinque et quadraginta annorum, aut circa hoc tempus. Est autem naturaliter calidum et siccum, et est operatio ipsius, quod est subtiliativum ultimae et attractivum et apetitivum et rectificans omnem putrefactionem, et omnem virtutem corruptam, et omnem saniositatem humorum corruptorum. Oleum vero ejus est calidum valde resolutivum et Iiquefactivum. Est autem hoc oleum mirabile
in tremore juncturarum membrorum.
Gravat tamen caput et mundat ipsum trahendo humiditatem. Comestum autem ipsum cinnamornum liquefacit humiditatem grossam oculi, et in talibus claritatem inducit oculorum. Liquefacit etiam pannum in oculo in collyrio positum, mundificat pectus, confert tussientibus, aperit oppilationes hepatis, et confortat hepar et stomachum, et desiccat rheuma et humiditatem ipsius. Et ideo confert hydropisi : confert etiam doloribus matricum et renum et apostematibus eorum, et plurimas etiam alias facit operationes. Valet etiam contra venena quae sunt ex morsu reptilium, et praecipuo contra puncturam scorpionis