In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo :
" Et unus de senioribus dixit mihi, " id est, quilibet sanctus Veteris Testamenti, vel coetus prophetarum, qui dicitur unus propter unitatem fidei, prophetiae, rei, et spiritus quo loquebantur inspirati : " Ne fleveris, " id est, ne fletum continuaveris propter dilationem rei amatae. Siquidem Patres antiqui dolebant de Christi dilatione : sed gaudebant, et consolabantur, quia venturum praedicabant omnes Prophetae.
Deinde subdit causam consolationis, dicens : " Ecce, " id est, in proximo est. Et per ecce quod est adverbium demonstrandi, signatur quod visibilis apparebit.
" Vicit Leo, " id est, vincet, scilicet, diabolum in Passione. Joan. XII, 31 : Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. i tem, mundum. Joan. XVII, 33 : Confidite, ego vici mundum. i tem, mortem. Osee, XIII, 14 : Ero mors tua, o mors. Et ponit praeteritum pro futuro, more prophetali.
" Leo, " id est, Christus.
Nota : Christus dicitur leo in incarnatione, ubi cauda humanitatis abscondit vestigia divinitatis, ne diabolus ea inveniret : sicut leo cauda sua vestigia delet, ne inveniatur. Item, in progressu vitae : quia peccatores audacter corripiebat. Proverb. XXX, 30 : Leo fortissimus bestiarum. Item, in Passione, quando praedam de manu diaboli auferebat. Numer. XXIII, 24 : Non accubabit leo, donec devoret praedam. Item, in Resurrectione : quia tertia die resurrexit. Numer.XXIV, 9 : Accubans dormivit ut leo, et quasi leaena. Item, post Ascensionem in Spiritu sancti missione, quando fortes fecit Apostolos ne aliquem formidarent. Isa. XXXI, 4 : Quomodo si rugiat leo, et catulus leonis super praedam suam..., non formidabit. Nota : Secundum Glossam, leo dicitur Christus, quia sicut leo dormit apertis oculis, sic Christus vivente divinitate carne exspiravit.
" De tribu Juda, " supple, tamquam sponsus procedens de thalamo suo . Matth, II, 6 : Et tu, Bethlehem, terra Juda.
" Radix David. " Glossa, id est, procedens a David.
Sed objicitur : Si radix David, quomodo procedens a David? Responsio. Dicitur radix David, quia ab eo procedens secundum carnem, sicut radix ex qua virgulta Ecclesiae germinarentur, vel ex qua salus Ecclesiae velut germen, vel virgultum nasceretur. Ideo dicit : " Radix David, " id est procedens a David. Vel hoc dicitur, quia absconsus fuit in David secundum carnem, sicut radix in terra absconditur. Vel ideo, quia descendit non per modum propagationis, sed materiam ab ipso habuit, sfcut radix tantum humorem a terra accipit. Glossa sic : " Radix David, " id,est, firmamentum David : quod verum est secundum deitatem, quia divinitas est principium omnium, et radix, et fundamentum. " Joan. I, 3 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.
" Aperire Librum. " Quasi diceret: Ad hoc vincet Leo, ut aperiat Librum, id est, Scripturam, vel dispositionem Dei impleat, genus humanum redimendo. " Et solvere septem signacula ejus, " , scilicet ad hoc ut solvat occulta mysteria Scripturarum, et declaret.
" Et vidi, et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem : qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. "
Haec est tertia pars visionis, in qua vidit Agnum Librum accipientem.
Et dicuntur tria. Primo, vidit Christum in medio Sanctorum. Secundo, ipsam humanitatem a seipso accipere Librum secundum divinitatem, ibi, v. 7: " Et venit, et accepit. " Tertio, pro apertione Libri subdit gratiarum actionem, ibi, v. 8 : " Et cum aperuisset. "