CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Resolvit probabiliter, si non teneatur requiri identitatem suppositi cognoscentis et operantis, ut cognitio sit practica, Theologiam contingentium esse per accidens practicam in omni intellectu, quia etiam in intellectu divino potest esse conformis praxi nostrae, et quidquid sit de hac identitate, si non teneatur secundum illud, id est non esse in Deo aliam praxim nisi volitionem, sed ponatur in eo potentia executiva, distincta a voluntate, ejus Theologia contingens respectu suae executionis, erit practica, quia prior executione. Assertive tenet Theologiam contingentium non esse per se practicam, quia non ex objecto,et posse esse practicam per accidens in intellectu creato. De divino autem (inquit) teneatur consequenter quod placuerit, tenendo illa duo in principio hujus articuli vel eorum opposita. Sed magis inclinat ad negandum notitiam divinam esse practicam, nihil tamen absolute asserit, sed disputat et dubitat.
Si vero (a) alterum istorum duorum, quae tenet ista responsio, non teneatur, tunc potest concedi quod Theologia contingens , licet non in se, quia non ex objecto, tamen in omni intellectu creato et increato esset practica per accidens, quia ut ipsa est in intellectu divino, potest esse conformis praxi prius quam praxis illa eliciatur a voluntate creata. Prius enim intellectus Dei novit peccatorem adul tum in lege nova debere conteri, quam peccator conteratur. Et sic non tenendo primum istorum, cognitio Dei de praxi alterius operantis est practica. Non tenendo etiam secundum , puta ponendo agere Dei ad extra esse praxim ejus aliam a volitione formaliter, licet intellectus Dei non prius novit A esse creandum quam voluntas sua velit, tamen prius novit A quam creet. Ita praxim ad extra praecedit notitia conformis , licet non ex objecto, sed aliunde conformis.
Hoc saltem teneo, quod Theologia contingentium non est per se practica sive ex objecto, potest tamen in intellectu creato esse practica per accidens, et hoc in illo intellectu cujus est operari secundum praxim, cui determinatur rectitudo a voluntate divina. An vero intellectui divino sit practica, patet, tenendo illa duo vel opposita, quid dicendum est consequenter.
Probabilia tamen videntur haec tria. Primum, quod practica est rectificativa in praxi contingentium. Secundum, quod est rectificativa potentiae practicantis aliunde quam a se rectificabilis. Et tertium, quod in Deo non est potentia practicans alia nisi volun tas. Ex primo et tertio sequitur, quod si divina notitia esset practica, ipsa esset rectificativa in volitione divina, hoc autem falsum est ex secundo istorum, quia voluntas divina ex se primo recte elicit velle respectu primi objecti, respectu autem illorum quorum est contingenter ex se sola determinatur, non per aliquam notitiam determinativam rectitudinis praecedentem.