In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Baptismum non obligasse ante solemnem ejus promulgationem in die Pentecostes, et prius fuisse sub consilio, postea sub praecepto, et explicat utrumque. Ita cum Doct. Aureol. hic, q. 4. Rubion q. 3. art. 2. Gabr. d. 1. q. 4. Suar. 3. p. tom. 3. d. 27. sect. 4. et omnes Scotistae hic, contra D. Thom. sup. et 1. 2. q. 103. art. 3. et sequaces, asserentes Baptismum et totam legem novam fuisse sub praecepto, statim a morte Christi, sed eo usque sub consilio.
Hoc ergo supposito (c) tanquam vero et rationabili, videndum est primo, unde erat susceptio. Baptismi simpliciter necessaria. Secundo, an ex eodem fuerit Circumcisio evacuata?
Quantum ad primum dico, quod institutio praecessit promulgationem ; non enim promulgatur lex, nisi primo sit determinata a legislatore, a quo habeat firmitatem, (et ista determinatio potest dici institutio) nisi etiam ab ipso sit revelata alicui tanquam praeconi solemni, et hoc si per praeconem illam voluerit promulgari.
De hac institutione, dico duo : Primo, quod propter eam non erat necessarium simpliciter baptizari, quod patet Joan. 15. Si non venissem et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent. Ex quo dicto accipio istam propositionem, quod nullus tenetur ad aliquod praeceptum divinum, nisi per aliquem idoneum et authenticum sibi promulgetur, vel fama veridica et testimonio bonorum, cui debet quilibet rationabiliter credere; et hoc intelligo de lege positiva, quae non est nota interius in corde. Non ergo per solam istam institutionem praecedentem promulgationem obligatur populus necessario ad Baptismum, et hoc maxime de isto praecepto, quia erat tantummodo positivum: illud autem positivum quod praecessit de Circumcisione, non debuit statim dimitti, ex quo certum fuit, quod a Deo fuerat institutum, nisi etiam certitudo fieret illud secundum fuisse datum a Deo; haec autem certitudo de secundo non poterat haberi sine promulgatione authentica. Secundo dico, quod promulgatio hujus Sacramenti poterat poni duplex, una per modum consilii; alia per modum praecepti. Hoc au-
. tem fuit congruum, quod primo promulgaretur per modum consilii, propter duo : Primo, quia lex Evangelica, quae est perfectissima, non debuit praecipitanter imponi, sed homines primo ad illam allici, cadentem adhuc sub consilio, ut postea exercitatis posset sub praecepto imponi. Secundo, quia lex vetus non erat mala, sicut est idololatria, et ideo non debuit subito repelli, in hoc enim fuisset repulsa quasi mala. Sed debuit Synagoga cum honore sepeliri, ut ostenderetur fuisse bona pro tempore suo. Impositio autem Baptismi per modum praecepti, evacuatio fuit Circumcisionis, saltem quantum ad necessitatem. Debuit autem aliquando sequi promulgatio per modum praecepti, quia aliter nunquam haberet lex ista firmitatem, vel necessitatem, saltem quantum ad illud Sacramentum.
Et notandum generaliter, quod promulgatio facta de consilio divino, obligat ad non contemnendum. Qui enim consilium contemnit , contemnit consulentem, inquantum consulentem, et ideo nolens servare consilium divinum Evangelicum , quasi contemnens illud tanquam irrationabile et infructuosum, peccat mortaliter. Unde videant mordentes paupertatem Evangelicam,ne forte (cum nolint servare, quia non est necessarium) contemnant, quia tales contemnentes vel parvipendentes, contemnunt Christum, qui hanc suasit observari tanquam meritoriam et utilem ad vitam aeternam, ut habetur in 6. lib. de verb. sign. Promulgatio autem per modum praecepti obligat non solum ad non contemnendum, sed etiam ad observandum, si est affirmativum, vel cavendum, si est negativum. Haec autem dixi de consilio et praecepto divino, quia secus est de . humano, etiam loquendo de consilio seu praecepto hominis superioris seu Praelati. Licet enim tam consilium quam praeceptum alicujus superioris contemnere, id est, irrationabile et infructuosum judicare, sed non licet, dum est Praelatus, contemnere non observando, quia dicitur Matth. 13. Super cathedram Moysi sederunt, etc. Istud de contemptu consilii vel praecepti superioris, probatur, quia non tenetur aliquis necessario habere falsam opinionem de suo superiore: sed monitio ejus vel praeceptum potest in se esse irrationabileet infructuosum, et rationabiliter et utiliter tunc laborandum est ad ejus revocationem, et ad correptionem vel amotionem talis Praelati fatue praecipientis: ergo non tenetur subditus reputare praeceptum ejus, tanquam rationabile et fructuosum, sed potest oppositum reputare, sicut est, et sic contemnere non approbando.
Sic ergo patet, quod prima obligatio Baptismi per modum consilii, obligavit omnes ad non contemnendum. Secunda autem per modum praecepti obligavit omnes, ad quos legitime venit, ad suscipiendum.