Contritio. Hic ostendit quomodo sint nocivi sibiipsis. Dupliciter aliquis sibi nocet: perdendo scilicet bonum quod habet, et deficiendo ab eo quod sperat. Dicit ergo: in viis eorum est contritio, quia conteritur bonum quod habent: et infelicitas, quia non perveniunt ad bonum speratum, scilicet felicitatem: isa. 39: vastitas et contritio in viis eorum, et viam pacis nescierunt; non est judicium gressibus eorum. Vel contritio in mundo isto: infelicitas post mortem, quae felicitati est opposita: job 21: in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur: hoc provenit ex uno quod est contra dilectionem proximi, quia viam pacis non cognoverunt, scilicet quid sit. Vel viam pacis non cognoverunt, scilicet christum, quia viae ejus sunt viae pacis: prover. 3: viae ejus, viae pulchrae; et omnes semitae illius pacificae.
Non cognoverunt, quia ipsum christum peccando occiderunt. Aliud contra dilectionem dei; unde dicit, non est timor dei ante oculos eorum: et ex hoc peccant: quia, ut dicitur Prov. 17, per timorem domini declinat omnis homo a malo. Quia ergo hoc non habent, ideo sunt sepulcrum patens.