Utrum igitur continens est etc..
Postquam philosophus determinavit dubitationem per quam scitur an continentia et incontinentia sint, ostendit etiam materiam circa quam sint, hic determinat dubitationem per quam scitur quid continentia est. Et circa hoc duo facit.
Primo enim ostendit, utrum continens sit immansivus cuilibet rationi et incontinens a qualibet egressivus: per quod solvitur quarta dubitatio proposita contra secundum probabile. Secundo ostendit, utrum prudens possit esse incontinens: per quod solvitur secunda dubitatio mota contra quintum probabile, ibi, neque simul prudentem etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit, quomodo continentia se habeat ad propriam rationem quae accipitur secundum hoc quod est immanere rationi. Secundo ostendit, quomodo se habeat ad communem rationem virtutis quae consistit in hoc quod est in medio esse, ibi, quia autem est aliquis etc..
Circa primum tria facit. Primo ostendit, cui rationi continens laudabiliter immanet, et a qua incontinens vituperabiliter egreditur. Secundo ostendit, quomodo aliqui rationi vituperabiliter immanent, ibi, sunt autem quidam immansivi etc.; tertio quomodo aliqui laudabiliter a ratione egrediuntur ibi, sunt autem quidam etc..
Circa primum duo facit.
Primo movet quaestionem: quae quidem est, utrum continens dicatur qui immanet qualicumque rationi, idest sive rectae sive falsae, et qualicumque electioni, id est sive rectae sive falsae: vel solum ille dicitur continens qui immanet rationi rectae et electioni.
Et similis dubitatio est, utrum incontinens dicatur qui non immanet qualicumque rationi et electioni, vel solum qui rectae non immanet. Vel etiam potest sic moveri quaestio: an possit dici incontinens qui non immanet falsae rationi et electioni, sicut supra in dubitationibus propositum est?
Secundo ibi: vel secundum accidens etc., solvit propositam quaestionem: et dicit quod dicitur continens et incontinens qui immanet vel non immanet qualicumque rationi, secundum accidens; sed per se loquendo qui immanet vel non immanet verae rationi et rectae electioni. Et hoc quidem sic exponit.
Si enim aliquis eligit vel persequitur, id est quaerit hoc propter hoc, idest hoc loco huius, puta si eligit fel loco mellis, quia scilicet propter similitudinem coloris aestimat illud esse mel, manifestum est quod per se loquendo eligit et quaerit hoc propter quod alterum eligit et quaerit, puta mel; sed per accidens eligit et quaerit id quod prius est, id est illud quod eligit loco alterius, puta fel.
Et ratio huius est, quia in appetibilibus illud est per se ad quod refertur intentio appetentis. Bonum enim, inquantum est apprehensum, est proprium obiectum appetitus.
Illud autem quod est praeter intentionem, est per accidens. Unde ille qui intendit eligere mel et eligit fel praeter intentionem, per se quidem eligit mel, sed per accidens fel. Sit ergo aliquis qui falsam rationem aestimet veram: puta si quis aestimet hoc esse verum quod bonum est fornicari.
Si ergo immaneat huic rationi falsae putans eam esse veram, per se quidem immanet verae rationi, per accidens autem falsae. Intendit enim verae immanere. Et eadem ratio est de incontinente qui egreditur a ratione falsa, quam putat esse veram.
Sic ergo patet quod continens vel incontinens per se immanet vel non immanet rationi verae, per accidens autem falsae.
Simpliciter autem dicimus id quod est per se. Quod autem est per accidens dicitur secundum quid. Et ideo contingit quidem secundum aliquem modum quod continens vel incontinens immanet qualicumque opinioni etiam falsae; sed simpliciter continens vel incontinens dicitur qui immanet vel non immanet rationi seu opinioni verae.
Deinde cum dicit: sunt autem quidam immansivi etc., ostendit, quomodo aliqui vituperabiliter immanent rationi.
Et primo ostendit qui sint; secundo quomodo se habeant ad continentem, ibi, qui simile quidem etc.; tertio quomodo se habeant ad incontinentem, ibi: sunt autem ischirognomones etc..
Dicit ergo primo, quod sunt quidam nimis immanentes propriae opinioni. Et hi sunt illi quos homines vocant ischyrognomones, idest fortis sententiae sive pertinaces, quia scilicet difficile persuadetur eis aliquid et, si fuerit eis aliquid persuasum, non de facili transmutantur ab illa suasione. Quod maxime videtur accidere melancholicis, qui difficile recipiunt, sed recepta fortiter tenent ad modum terrae.
Deinde cum dicit: qui simile quidem etc., comparat tales continenti. Et dicit quod tales videntur aliquid simile habere continenti, quia per excessum habent id quod est continentis, sicut prodigus habet aliquid simile liberali, et audax confidenti, idest forti. Tales enim immanent rationi plusquam debent, continens autem secundum quod debet.
Secundo ibi: sunt autem alteri etc., ostendit differentiam; et dicit quod praedicti secundum multa differunt a continente.
Ad cuius evidentiam considerandum est quod dupliciter potest aliquis removeri a sua opinione: uno modo ex parte ipsius rationis; puta si superveniat aliqua ratio fortior. Alio modo ex parte passionis quae pervertit iudicium rationis in particulari operabili.
Praecipue igitur secundum hoc est differentia, quia hic quidem, scilicet continens, non transmutatur a ratione propter concupiscentiae passionem; sed tamen quando oportet bene persuasibilis erit ab alia ratione meliori inducta.
Unde laudabilis est, quia non vincitur concupiscentia, sed ratione. Hic autem, scilicet pertinax, non mutatur a sua opinione propter aliquam rationem inductam, sed recipiunt concupiscentias. Et multi eorum ducuntur a delectationibus extra rationem. Sic ergo vituperabiles sunt, quia cum non permittant se vinci a ratione, vincuntur tamen a passione.
Deinde cum dicit: sunt autem ischirognomones etc., ostendit, quomodo se habeant tales ad incontinentem.
Et dicit quod isti quos dicimus ischyrognomones, dicuntur et idiognomones, idest propriae sententiae, sive proprii sensus homines; et sunt indisciplinati, quia nolunt ab alio instrui, et sunt etiam agrestes, quia dum semper volunt sequi proprium sensum, non de facili possunt cum aliis commorari.
Sunt autem idiognomones, idest proprii sensus, propter hoc quod aliquam delectationem nimis quaerunt, et aliquam tristitiam nimis fugiunt.
Gaudent enim quando conferendo cum aliis vincunt, si scilicet non transmutentur per aliquam suasionem a sua opinione. Tristantur autem si ea quae sunt ipsorum, scilicet sententiae, appareant infirmae, ita quod oporteat eas deserere. Hoc autem est proprium incontinentis et mollis, superabundanter appetere delectationes et fugere tristitias. Unde patet quod pertinaces magis assimilantur incontinenti quam continenti.
Deinde cum dicit: sunt autem quidam qui his etc., ostendit, quomodo aliqui discedunt laudabiliter a ratione. Et dicit quod quidam sunt qui non immanent his quae eis videntur, non propter incontinentiam, sed propter amorem virtutis. Sicut narratur in libro quem de philoctete sophocles scripsit, quod Neoptolemus non permansit in his quae ei videbantur, non tamen propter incontinentiam, quamvis hoc fecerit propter aliquam delectationem non malam, sed bonam. Appetebat enim quasi quoddam bonum dicere verum et hoc erat ei delectabile.
Sed persuasum fuerat ei ab ulysse quod diceret falsum in utilitatem patriae, cui quidem persuasioni ipse non immansit propter delectationem veritatis. Nec tamen propter hoc fuit incontinens. Non enim omnis qui propter delectationem aliquid operatur est intemperatus, sive pravus sive incontinens, sed solum ille qui propter turpem delectationem aliquid operatur.
Deinde cum dicit: quia autem est aliquis etc., ostendit, quomodo continentia se habeat ad rationem virtutis, ad quam pertinet in medio esse.
Et circa hoc duo facit. Primo manifestat continentiam in medio esse, sicut et temperantiam.
Secundo, ostendit quod quandoque continentia propter similitudinem temperantia nominatur, ibi, quia autem secundum similitudinem etc..
Circa primum tria facit. Primo ostendit quorum continentia sit medium. Et dicit quod aliquis homo invenitur sic dispositus qui minus gaudet corporalibus delectationibus quam oporteat.
Et hoc est non propter finem boni, sed propter fastidium. Propter quod non permanet in ratione iudicante, quod oportet, secundum quod necesse est talibus delectationibus uti. De incontinente autem iam dictum est quod non immanet rationi propter hoc quod gaudet talibus delectationibus plusquam oportet.
Unde horum duorum medius est continens. Nam incontinens non immanet rationi propter aliquid maius. Ille autem alius propter aliquid minus. Quia scilicet ille vult plus uti delectationibus quam oportet, et iste minus. Sed continens immanet rationi et non transmutatur ab ea, nec propter alterum praedictorum, idest neque propter maius, neque propter minus.
Secundo ibi: oportet autem, si quidem etc., ostendit, qualiter se habeant ad bonitatem et malitiam. Manifestum est autem ex praedictis quod continentia est aliquid bonum.
Unde oportet quod utrique habitus qui ei contrariantur, scilicet et secundum plus et secundum minus, sint mali, sicut et apparet ex hoc ipso quod non immanent rationi, sed accipiunt, aut plus aut minus.
Tertio ibi: sed propter alterum etc., respondet tacitae quaestioni: quare scilicet sola incontinentia videatur esse contraria continentiae, cum habeat duos habitus contrarios.
Et dicit quod hoc contingit propter hoc quod alterum in paucis accidit, quod scilicet aliquis egrediatur a ratione in minus. Et ideo non est adeo manifestum sicut alterum extremum.
Nam in pluribus accidit quod circa delectationes corporales fiat egressus a recta ratione in plus. Et propter eamdem rationem temperantia videtur esse contraria soli intemperantiae, quia insensibilitas non est manifesta propter hoc quod in paucioribus accidit.
Est autem hic considerandum, quod continentiae assignantur dupliciter extrema.
Uno modo ex parte rationis cui inhaeret: et secundum hoc supra dixit quod pertinax se habet ad continentem, sicut prodigus ad liberalem. Alterum autem extremum est ad minus vitium instabilitatis. Alio modo assignantur ei extrema ex parte concupiscentiae quam vincit. Et sic continentia est medium inter extrema nunc posita.
Deinde cum dicit: quia autem secundum similitudinem etc., ostendit, quod continentia propter similitudinem quandoque dicitur temperantia.
Et primo comparat secundum hoc continentiam temperantiae. Secundo incontinentiam intemperantiae, ibi: similes autem etc..
Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit quod quia multa nominantur metaphorice sive secundum similitudinem, inde est quod etiam continentia consequitur quandoque nomen temperantiae similitudinarie.
Secundo ibi: et enim continens etc., ostendit in quo sit similitudo. Continens enim habet facultatem, ut nihil praeter rationem operetur propter delectationes corporales.
Et hoc idem potest facere temperatus.
Tertio ibi: sed hic quidem etc., ponit duas differentias. Quarum prima est, quod continens habet pravas concupiscentias, sed temperatus non habet eas, quia eius concupiscibilis est per habitum temperantiae ordinata.
Secunda differentia est quam ponit ibi, et hic quidem etc.. Quod scilicet temperatus est sic dispositus per habitum temperantiae quod non delectatur praeter rationem, continens autem est sic dispositus, ut delectetur quidem praeter rationem, sed non ducatur a passione.
Deinde cum dicit: similes autem etc., comparat incontinentiam intemperantiae. Et dicit quod etiam incontinens et intemperatus sunt similes, cum tamen differant. Unde eodem modo incontinens dicitur intemperatus per similitudinem.
Sunt enim similes in hoc quod utrique persequuntur, idest quaerunt delectabilia corporalia. Differunt autem in hoc: quod intemperatus existimat oportere huiusmodi delectabilia sequi propter habitum pervertentem iudicium de fine. Incontinens autem non hoc existimat, quia salvatur in eo principium, ut supra dictum est.