LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De cappari, et proprietatibus ejus.
Capparis (ut dicunt) fruticis habet naturam, folia consueti coloris, et quantitatis et figurae. Et nota, quod quae in secundo et tertio climatibus, est efficacius calida et sicca, quam nata in quarto climate et locis quae sunt majoris latitudinis. Nascitur autem (ut dicitur) in petrosis, et ex loco contrahit caliditatem et siccitatem. In frigido autem et humido dissipatur et perit. Dicitur etiam per loca petrosa extendi ad modum retis, vel venarum, vel nervorum quorumdam : ha- bet autem fructum quemdam qui et capparis vocatur, qui et flos est in eo flos et radix, sicut etiam in caeteris fructibus.
Est autem capparis acris in sapore et calida : et si ponatur in musto, impedit ebullitionem ejus, sicut sinapis, et radix ejus similiter est calida et acris valde, quae si in ore deferatur, ulcerabit ipsum et facit apostema in gingivis.
Adhuc autem id quod magis juvat in ea, est cortex radicis ejus : resolutiva autem est, et aperitiva, et abstersiva. Radix autem ejus inci siva, subtiliativa, et mundificativa, et in ejus cortice est amaritudo et stipticitas. Nutrimentum autem quod a fructu ejus accipi potest, valde parvum est, et praecipue cum sallitur. Radix autem haec et folia resolvunt scrofulas, et conferunt etiam paralysi et stupori, cum tamen constringant membra propter stipticitatem ejus.
Succus autem ejus distillatus in aurem, valet contra vermes ipsius. Aliquando autem ejus folium alligatum denti laeso curat ipsum. Est autem inter omnia magis conferens spleni et duritiei ejus, quando bibitur, vel quando per modum emplastri spleni superponitur cum farina hordei et similibus.
Maxime autem effectum operatur cortex radicis ejus. Multoties enim evacuat ex splene materiam grossam et melancholiam, et illa evacuata succedit sanitas : bibita etiam ex stomacho educit humorem crudum et grossum : provocat etiam menstrua, et interficit humbricos illos longos, qui serpentes vocantur, et vermes alios qui sunt in intestinis : augmenta etiam coitum, praecipue in humidis corporibus : et quando sallita ante cibum sumitur, solvit, et alias plumas facit operationes in medicinis simplicibus determinatus a medicis.