CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod difficilius est moderari delectationem quam iram.
Adhuc autem difficilius est voluptati repugnare quam irae, quemadmodum ait Heraclitus, qui dixit quod ira quae cum voluptate est, difficilius expugnatur quam ira simpliciter : quia voluptas quemadmodum fumus quidem multo dulcior est melle stillante in virorum pectoribus, ita ut etiam iram quae in se amara est, dulcem faciat reputari. Circa difficilius autem semper et ars fit et virtus. Facile enim est sub naturae facultate : difficile autem, quod ultra naturae facultatem est elevatum, si debeat esse facile vel delectabile vel saltem non triste, altioribus indiget principiis quibus natura juvetur ad facilius, et tales operationes vel delectabiliter vel non tristantur operetur : et ideo bene quod est forte in facili, melius est in hoc quod est difficile. Quare etiam propter hoc quod nunc dictum est, omne negotium virtutis moralis et politicae totius est circa delectationes et tristitias. Qui quidem enim bene his delectationibus et tristitiis utitur, bonus erit : qui autem male his utitur, malus erit. Usus enim horum in potestate nostra est per operationes quarum nos domini sumus : et quamvis ita et impetu impug- gnetur et lege, tamen propter nimiam radicationem delectationis in natura animalitatis et electione, magis difficile est expugnare delectationem quam iram. Dicit enim Aristoteles quod delectatio legibus non utitur, nec utenti legibus assimilatur : et ideo a Dionysio demens vocatur : est enim ligans et caeca et demens: ligans quidem ex radicatione : caeca vero ex inconsideratione, in quo vel quando vel quantum delectetur : demens autem ex hoc quod nullius recipit legem vel regulam vel moderationem. Ira autem assimilatur quidem legibus utenti malis, aut utenti legibus quibuslibet ut leges ligant et trahunt, tamen ut male a se revocant electionem : et ideo nisi voluptas sit causa irae, quando scilicet aliquis irascitur ei quod suas impedit delicias, ira facile expugnatur. Mellita autem voluptas ut fumus omnibus intimis infunditur, ut dicit Heraclitus: et tamquam bitumen et gluten fortissime omnia interiora virorum sibi tenet assignata. Quoniam igitur quidem virtus circa delectationes et tristitias est : et quoniam ex quibuscumque operationibus fit virtus et augetur, ab eisdem non similiter, sed per contrarium modum corrumpitur. Et quoniam ex illis operationibus fit per generationem, circa has etiam jam generata operatur, in tantum a nobis dictum sit.