In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo :
" Et vidi. " Glossa, sicut ille praedixerat, scilicet, unus de senioribus : " et ecce in medio throni, " id est, sedis judicis in quo intelligitur potentia, " et in medio quatuor animalium, " in quibus intelligitur bonitas, " et in medio seniorum, " in quibus intelligitur sapientia : quia in antiquis est sapientia .
" In medio throni, " per opus creationis : " in medio animalium, " per opus recreationis : " in medio seniorum, " per opus glorificationis.Item, quoad bonum naturae, gratiae,et gloriae dicuntur illa tria. Item, ." In medio throni " intelligitur cognitio per rationem : " in medio animalium " cognitio per fidem : " in medio seniorum " cognitio per speciem, Item, per ista tria intelligitur omnis Ecclesia electorum, in cujus medio Christus habitat secundum triplicem modum qui dictus est. Zachar. ii, 10 : Ecce ego venio, et habitabo in medio tui.
Sed contra : Psal. cxxiv, 2 : Dominus in circuitu populi sui : ergo non in medio. Responsio. In medio est praesidens, et judicans Ecclesiam : in circuitu ambiens, et defendens eam.
" Agnum stantem tamquam occisum, etc. "
" Agnum, " Christum humilem, et mansuetum. Jerem. XI, 19 : Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam.
" Stantem. " Hic quaeritur, Cum supra, I, 13, viderit ipsum ambulantem, et supra, IV, 2, sedentem, quare dicitur hic stantem ? Responsio. Secundum Haymonem : " Ambulat Dominus in medio, bona sua distribuendo : sedet, facta singulorum judicando : stat vero, certantes adjudicando. "
Nota : Dominus est in medio Ecclesiae per naturae participationem, protectionem, amoris ostensionem. In medio quatuor animalium, id est, Evangelistarum per concordiam : quia unanimiter in Christum concordant. Joan. xx, 19 : Stetit Jesus in medio discipulorum. In medio Prophetarum per veritatis manifestationem : quia nihil locuti sunt Prophetae nisi per ipsum. In medio Praelatorum per exemplum. Matth. xviii, 20 : Ubi duo vel tres sunt congregati, etc. In medio omnium ut salus omnium. II ad Corinth. v, 15 : Pro omnibus mortuus est Christus." Tamquam occisum. " Propter hoc dixit Manichaeus, quod habuit carnem phantasticam, non veram. Sed dicendum, quod ly tamquam est expressivum veritatis, sicut dicitur, Joan. I, 14 : Quasi Unigeniti a Patre.
Hic quaeritur, Si occisus erat, quomodo dicitur stans ? Responsio. Stans in deitate, sed occisus in humanitate. item, dicitur tamquam occisus non simpliciter occisus : quia etsi mortuus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute . Vel, " Tamquam occisum, " quia adhuc habentem cicatrices vulnerum, quas ostendet in judicio contra reprobos qui nihil pro eo volunt pati. Zachar. XIII, 6 : His plagatus sum in domo eorum, etc.
a Habentem cornua septem, " id est, septem dona Spiritus sancti, per quae homo contra vitia habet fortitudinem : " et oculos septem, " id est, septem dona, per quae homo habet ab bonum illuminationem. Unde subdit : " Qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram, " id est, diffusi a capite Christo in omnem Ecclesiam. Joan. I, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus.
Vel sic : " Habentem cornua septem. " Per cornua intelligitur potestas, per septem universitas. Est ego sensus : " Habentem cornua septem, " id est, regni et potestatis plenitudinem. Daniel. VII, 14 : Potestas ejus, potestas aeterna.
" Et oculos septem, " id est, cognitionis plenitudinem : quia per oculos cognitio, per septem universitas designatur. Ad Hebr. IV, 13 : Omnia nuda et aperta sunt, etc. Vel, per septem cornua quae supereminent, intelliguntur contemplativi : per septem oculos activi, qui videntes miserias aliorum subveniunt eis.
" Qui sunt septem spiritus Dei, " id est, perfecti spirituales effecti, " missi in omnem terram, " ad praedicandum verbum Dei.
" Et venit, et accepit de dextera sedentis in throno Librum. "
Hic ostendit, quod Christus secundum humanitatem accepit Librum ab eo secundum deitatem.