PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Et volucres, "
Hoc est, daemones insidiando circumvelantes, " caeli, " hoc est, hunc aerem caliginosum eos celantem inhabitantes, " comederunt, " sibi incorporaverunt, " illud, " quoad fructum quem non facit nisi malum. Deuter. XXXII, 24 : Devorabunt eos aves morsu amarissimo. Apocal. XVIII, 2 : Facta est custodia omnis volucris immundae.
Objicitur autem, quod si semen est verbum Dei, non potest esse verum quod volucres daemones hoc comedant : quia verbum Dei fugiunt et sibi non incorporant.
Ad hoc autem dicendum est, quod omne semen in naturam suam trahit terram in quam cadit : quia aliter pullulare non posset. Et ideo hic etiam non dicitur tantum, semen, verbum nudum : sed etiam cordis dispositio, quod attrahitur vel attrahi debet a verbo. Et quia hoc daemon a verbo exspolians incorporat et sibi assimilat, ideo verbum et semen dicitur devorare. Osee, viii, 7 : Culmus statu non est in eo, germen non faciet farinam : quod et si fecerit, alieni comedent eam. Ezechiel. XXXIX, 4 : Feris, avibus, omnique volatili et bestiis terrae dedi te ad devorandum.
Attende etiam, quod primo conculcatum est transitibus vanitatum, et postea ab avibus comestum : quia vanitas concupiscentiarum locum dat diabolo ut devoret semen verbi. Et hoc cavens Sara, Tob. iii, 17, dixit : Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui. Matth. vii, 6 : Ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
" Et aliud cecidit supra petram, et natum aruit, quia non habebat humorem. "
Secunda est dispositio, malitia fundi quae ex ipso nascitur fundo.
Est autem haec malitia triplex, scilicet, quod aut fundus est nuda petrae duritia, aut parum terrae habens in superficie : aut quod fundus non sit petra, sed petrosus nimis, licet modicum terrae sit interpositum inter petram et petram. Haec enim ex fundo est malae terrae dispositio. Si enim sufficienter posita esset terra inter petram et petram, et esset locus aliquo accidente frigidus : aut quia longe esset a via solis, aut ex vicinitate montium superiorum : tunc interpositio petrarum faceret agri fertilitatem : quia tunc petrae modicum solis incidentem calorem congregarent, et diu tenerent, et terram interpositam temperate calefacerent, et facerent eam feracem et fertilem. Et hoc probant opera rusticorum, qui ante agros suos habent montes altos versus meridiem. Illi enim non ejiciunt de agris suis petras : et si ejiciunt, terra re- ducitur ad sterilitatem. Si enim locus totus petra sit, illi non recipiunt semen ad intrinsecus sui, sed petra sole percussa retinet calorem ignitum, et arefacit semen, et non facit fructum. Et haec terra significat cor obduratum, et induratum. Obduratio autem terrae est propositum non emolliendi per aliquem Dei timorem. Jerem. v, 3 : Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Job, xli, 15 : Ecce cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. Nec umquam haec terra fructum affert, nisi beneficio Domini fiat: quod dicitur, Ezechiel. XXXVI, 26 : Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.
Petrosus autem locus, parum et minus (quam ad fructificandum sufficiat) terrae habens interpositum, significat cor quod in se est durum : et tamen aliquando (raro scilicet) concipit aliquid desperantis timoris, qui fossilis est in profundum. Et hic timor non est temperie spei mistus : et ideo lapis ubique fere occupans praevalet : et calorem solis incidentem colligit, quo assatus terram modicam conjunctam incendit et exurit, et comminuibilem in pulverem reddit, et non commiscibilem ad fructificandum. Unde, Psal. lxxix, 17 : Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt. Ignis fulgoris mundi, est conceptae cupiditatis avaritia, quae totum incendit et exurit, et lapideum cor excoquit in petrae soliditatem. Jacob. I, 11 : Exortus est sol cum ardore, et arefecit faenum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit.
Petra autem in fundo, etparum expassum terrae desuper, est cor in se quidem durum, habens tamen speciem in se pietatis exterius, de quo Apostolus, II ad Timoth. iii, 5 : Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Sicut sunt hypocritae et simulatores, de quibus dicitur, Job, xxxvi, 13 : Simulatores et callidi provocant iram Dei. Numquam enim tales faciunt fructum ad maturitatem venientem. Sed potius erit sicut faenum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit . Haec igitur est ex petra mali fundi dispositio.