Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Si vero alterum istorum quae tenet ista responsio,non teneatur, id est quod si non teneatur quod scientia practica requirat identitatem suppositi cognoscentis et operantis quoad primum, sed teneatur quod possit esse practica respectu praxis eliciendae in alio supposito, patet quod tam in intellectu divino quam creato potest dici practica, sive non teneatur quoad secundum quod non sit in Deo potentia execuliva alia a volitiva ; sed teneatur, quod ultra volilivam sit etiam in Deo potentia executiva, patet quod in Deo potest esse scientia practica de conlingentibus, quia licet cognitio Dei non sit prior actu voluntatis respectu contingentium, est tamen prior actu potentiae execulivae, et sic patet. Doctor tamen in littera sequenti videtur declinare ad hoc quod Theologia in intellectu divino nullo modo sit practica, nec respectu necessariorum, quia voluntas divina est ex se determinata ad rectitudinem actus circa essentiam divinam, nec respectu contingentium, loquendo semper de practica quae requirit identitatem suppositi cognoscentis et operantis, quia non videtur poni ibi alia potentia executiva, etc.