In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(c) Hoc ergo supposito tanquam etc. nempe institutione Baptismi, et quod sit proprium legis novae Sacramentum,
et commune omni populo, non sicut lex Mosaica fuit populo Judaeorum soli tradita. Movet deinceps duas quaestiones ; prima est de necessitate Baptismi, et unde redundet illa necessitas. Secunda, an institutio Baptismi evacuet circumcisionem? Primam quaestionem hoc g resolvit, alteram in sequenti. Primo dicit, nullam legem positivam Dei ante promulgationem sui obligare, quod colligit Joannis 15. est commune; vel enim promulgatio spectat, secundum aliquos, ad essentiam legis, vel certe est conditio per se requisita, ut lex obliget secundum alios. Videantur Doctores tit. de legibus et constitutionibus.
Ratio est in promptu, quia lex non est ex regula faciendorum, nisi proponatur, et deveniat in cognitionem, hoc autem contingit per ejus promulgationem. Hinc colligit Doctor per praecisam institutionem, ante promulgationem, neminem fuisse obligatum ad Baptismum, ex ratione universali praemissa; tum etiam, quia praeceptum de Circumcisione, quod erat divinum, non debuit intermitti antequam constaret Baptismum fuisse institutum in remedium peccati, quae certitudo non potuit esse ante solemnem promulgationem. Hanc sententiam supponit (ut reliqua omittam) Tridentinum.sess. 6. c. 4. Hoec translatio (inquit, post Evangelium promulgatum sine lavacro regenerationis, aut ejus voto fieri non poterat, etc.
Ex quibus verbis insinuatur distinctio, quam Doctor subjungit de promulgatione Baptismi sub consilio tantum, et de promulgatione ejus sub praecepto. Sub consilio fuisse Baptismum usque ad mortem Domini omnes conveniunt; congrue autem debuit primum proponi per modum consilii, quia non debuit praecipitanter, sed mature induci lex nova, quae est, perfectissima. Secundo, quia neque lex vetus, quae praecessit, et a Deo lata est, debuit etiam praecipitanter abrogari, sed sensim, et supposita debita instructione de ejus adimpletione, completa veritate, quam obscure figurabat. Tertio addi potest, quia non erat tam facilis transitus a lege veteri ad novam, et a Circumcisione ad Baptismum quoad Judaeos, qui Patrum traditionibus inhaerebant ; his autem primum propositus est Baptismus, non debuit ergo praescribi sub praecepto, sed sub consilio.
Hoc tamen consilium divinum nequit, inquit Doctor, contemni, licet non obliget, sicut neque consilium Evangelicum, quia semper est rationabile, et de meliori bono, non sic consilium hominis, quando est irrationabile, etiamsi esset Praelati,
sed cum debita moderatione debet, quantum fieri potest, irritari et contemni, quantum ad usum ejus, quod intelligit, quando ipso facto constat de incongruitate et nocumento talis consilii; non autem si est consilium probabile, aut dubium, quia in dubiis praevalet sententia Praelati,
et si addat praeceptum, est sequendum, quia est in possessione auctoritatis et juris in subsidium, quia ei debet deferre, etiam in rebus indifferentibus subditus.