In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Repugnare personam creatam assumi, quia consistit in duplici negatione actualis et aptitudinalis dependentiae, ex quaest. 1. dist. 1. et ideo si assumatur, jam desinit esse persona. Hic determinate vult personam non esse aliquid positivum additum naturae, tamen loco citato problematicus erat.
Ad aliam quaestionem (d) patet secundum dicta in prima quaest, primae distinctionis, quod personalitas creata dicit negationem dependentiae actualis ad aliud, ut ad suppositum illius naturae, et etiam aptitudinalis, quae quantum est ex parte ipsius aptitudinis semper esset in actu, sicut anima separata semper dependeret a corpore, quantum esset ex aptitudine naturali ejus. Cum igitur contradictio sit naturam actualiter dependere ad personam extrinsecam, et non dependere, naturam autem aliquam assumi est ipsam actualiter dependere hac dependentia speciali, contradictio est ipsam assumi, et simul habere personalitatem propriam. Sed qui ponerent personalitatem creatam dicere aliquam entitatem positivam ultra naturam singularem, propter quam repugnet sibi assumi, non tamen naturae singulari, eos oporteret aliam causam quaerere, quare persona non potest assumi ; sed istud suppositum est improbatum q. I . et contra istud bene vadit ratio illa, quae tacta est de divisione substantiae et accidentis, et substantiae triplicis.
Ad argumenta (e) secundae quaestionis.
Ad primum dico, quod si accipiatur illud quod positivum est in persona, quia personalitas nullam entitatem positivam addit ultra hanc naturam, persona creata idem est huic naturae ; sed si accipiatur complete personalitas, secundum quod importat incommunicabilitatem, non omnino idem est persona, et haec natura, sicut aliqua entitas indifferens ad aliquam affirmationem et negationem, non est omnino idem illi negationi, sive sibi ipsi, cum illa negatione. Ita est hic, et ideo haec natura habet sufficientem distinctionem ab hac natura non dependente, ut ista natura possit dependere, haec tamen natura non dependens, vel personata non posset dependere in sensu compositionis. Probatio adducta per identitatem non concludit, nisi quod persona creata non addit identitatem positivam super hanc naturam, quod concedo.
Ad secundum dico, quod persona in creaturis non dicit dignitatem nisi materialiter, scilicet ratione intellectualis naturae, quam connotat, non autem formaliter ratione incommunicabilitatis, quam superaddit. Quomodo autem negatio aliqua dicatur esse dignitatis, dictum fuit dist. 28. primi libri, de ingenito.