REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum Christus assumpsit necessitatem moriendi ?
Alens. 3. p. g. 18. m . 3. art. 3. D. Thom. 3. p . q. 14, art. 2. et Me q. I. art. 2. D. Bonav. art. I. q . 3. Richard. art. I. q. 2. Durand. q. I. Major q. I. Suar. 3. p. tom. I. dist. 32. sect. I. Vasq. disp. 59. Vide Scot. 9. Met . q. 14. 2.
Circa hanc distinctionem quaeritur primo : Utrum Christus assumpsit necessitatem moriendi ? Quod non. Roman. 8. Corpus mortuum est propter peccatum, et Genes. 2. Die, qua comederis, morte morieris ; Christus nec comedit de ligno, nec aliud peccatum commisit.
Item, anima Christi fuit omnisciens ; igitur et omnipotens ; igitur non potuit mori. Antecedens patet in quaestionibus prioribus. Consequentia prima patet, quia non magis est esse omnipotens quam omnisciens, quia scientia est perfectio simpliciter et absoluta ; igitur potentia non est major perfectio quam scientia.
Item, quanto forma est perfectior, tanto plus privationem excludit a perfectibili, ut patet de caelo, quod excludit omnem privationem a materia sua ; sed anima Christi est perfectissima forma creata.
Oppositum, Augustinus lib. 2. de Baptismo parvulorum : Si Christus non fuisset occisus in juventute,
fuisset mortuus senio. Item 6. Met. text. 7. Omne corruptibile de necessitate corrumpetur, et primo Phys. text. 80.