Cyrillus. Decebat institutos ministros sacrarum doctrinarum posse mira peragere, et per ipsos effectus credi quod essent dei ministri; unde dicitur convocatis autem iesus duodecim apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia Daemonia: in quo elevatum supercilium diaboli flectit, qui dicebat aliquando: non est qui contradicere valeat. Eusebius. Et ut per eos venetur genus humanum, non solum dat eis ut pravos spiritus pellant, sed etiam quamlibet infirmitatem sanent ex eius imperio; unde sequitur et ut languores curarent.
Cyrillus. Attendas hic divinam filii potestatem naturae corporali non convenientem; agere namque miracula aderat sanctis, non natura, sed participatione spiritus sancti. Super hoc autem aliis concedere potestatem prorsus alienum erat ab eorum virtute: qualiter enim posset natura creata super spiritus dona possidere dominium? at dominus noster iesus christus, tamquam naturaliter deus existens, impertitur huiusmodi gratiam quibus vult, non invocans in eos alienam virtutem, sed infundens ex promptuariis propriis.
Chrysostomus in matthaeum.
Postquam autem satis confortati fuerant ex eius comitiva, et competens nacti sunt argumentum virtutis eius, mittit eos; unde sequitur et misit illos praedicare regnum dei, et sanare infirmos. Ubi considera, quod non committitur eis aliquod sensibile dicere, sicut Moyses et prophetae, qui terram et bona terrena promittebant; hi vero regnum caelorum, et quaecumque continentur in eo.
Gregorius Nazianzenus. Mittens autem discipulos ad praedicandum, dominus multa eis iniunxit, quorum summa est, sic eos virtuosos esse, sic constantes atque modestos, et, ut breviter loquar, caelestes, ut non minus propter eorum modum vivendi quam propter verbum evangelica doctrina propagaretur. Et ideo cum aeris et baculi carentia et amictus singularitate mittebantur; et ideo subdit et ait ad illos: nihil tuleritis in via: neque virgam neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
Chrysostomus in matthaeum.
Plurima quidem per hoc constituebat: primo quidem insuspectos reddens discipulos; secundo sequestrans eos a qualibet cura, ut totum studium adhiberent verbo; tertio docens eos propriam virtutem.
Sed forsan dicet aliquis cetera quidem habere rationem; sed non habere peram in via, nec duas tunicas, nec baculum, cuius rei causa praecipit? volens scilicet excitare eos in qualibet diligentia: et, ut ita loquar, ex hominibus Angelos faciebat eos, dirimens a qualibet cura vitae, ut una sola cura detineantur doctrinae.
Eusebius. Volens igitur eos carere cupidine rerum in sollicitudine vitae, protestatus est haec: sumebat enim experimentum fidei et animositatis eorum, qui habito in mandatis extremae vitam ducere paupertatis, non effugiunt quae iubentur; decebat enim eos quidem commercium facere, et recipientes salubres virtutes recompensare obedientia mandatorum: et cum milites eos faceret regni dei, accingit eos ad pugnam in hostes, monens colere paupertatem; nullus enim militans deo implicat se vitae saecularis negotiis. Qualis ergo esse debeat qui evangelizat regnum dei, praeceptis evangelicis designatur; hoc est, ut subsidii saecularis adminicula non requirat, fideique totus inhaerens, putet, quo minus requirat, magis posse suppetere.
Theophylactus. Sic enim ipsos mendicos mittit, quod neque panes ipsos portare vult, nec aliquid aliud, quibus indigent multi. Augustinus de cons.
Evang.. Vel dominus haec possidere discipulos ac ferre noluit, non quod necessaria non sint sustentationi huius vitae; sed quia sic eos mittebat ut eis haec deberi monstraret ab illis quibus evangelium credentibus annuntiarent; ut sic securi non possiderent, neque portarent huic vitae necessaria, nec magna, nec minima. Ideo posuit secundum marcum: nisi virgam, ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis nulla superflua requirentibus. Hanc autem potestatem virgae nomine significavit, cum diceret ne quid tollerent in via nisi virgam tantum. Ambrosius.
Possunt etiam qui volunt, hoc ad eum deducere tractatum, ut spiritualem tantummodo locus iste formare videatur affectum, qui velut indumentum quoddam videatur corporis exuisse, non solum potestate reiecta contemptisque divitiis, sed etiam carnis ipsius illecebris abdicatis. Theophylactus.
Quidam etiam apostolos non portare peram, neque baculum aut duas tunicas sic intelligunt, quod non thesaurizent: hoc enim pera innuit congregans multa: neque sint iracundi et tribulati spiritus, quod significat baculus; neque sint ficti et duplici corde, quod significat tunica duplex.
Cyrillus. Sed diceret aliquis: unde eis necessaria erunt? et ideo subdit et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis; quasi dicat: sufficiat vobis discipulorum fructus, qui recipientes a vobis spiritualia, vos procurabunt.
Iussit autem eos in una domo manere, ut nec hospitem gravent, eum scilicet dimittendo, nec ipsi gulositatis et levitatis suspicionem incurrant. Ambrosius.
Alienum namque a praedicatore regni caelestis asserit cursitare per domos, et inviolabilis hospitii iura mutare. Sed ut hospitii gratia deferenda censetur, ita etiam si non recipiantur, excutiendum pulverem, egrediendumque de civitate mandatur, cum sequitur et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium super illos. Beda.
Pulvis excutitur de pedibus apostolorum in testimonium laboris sui, qui ingressi sint in civitatem, et praedicatio apostolica ad illos pervenerit; sive excutitur pulvis cum nihil ab eis accipiant, nec ad victum quidem necessarium, qui evangelium spreverunt.
Cyrillus. Nam improbabile valde est contemnentes sermonem et patremfamilias, se famulis benignos ostendere, vel benedictiones eorum exigere. Ambrosius.
Vel non mediocris etiam boni remuneratio docetur hospitii, ut non solum pacem tribuamus hospitibus, verum etiam si qua eos terrenae obumbrant delicta levitatis, receptis apostolicae praedicationis vestigiis auferantur. Beda. Qui vero perfida negligentia, vel etiam studio verbum dei contemnunt, horum vitanda communio est, excutiendus pulvis pedum, ne gestis inanibus pulveri comparandis mentis castae vestigium polluatur.
Eusebius. Cum autem praecinxisset dominus discipulos suos tamquam milites dei divinis virtutibus et sapientiae monitis, mittens eos Iudaeis ut doctores et medicos, ipsi secundum hoc procedebant; unde sequitur egressi autem circuibant per castella, evangelizantes et curantes ubique: quasi doctores quidem evangelizantes; sed quasi medici praestantes remedia, et verba miraculis comprobantes.