Nonne. Hic agit de spe liberationis. Et primo ostendit quod impii non habent spem: quia nonne cognoscent. Secundo ostendit quae sit hujusmodi spes, ibi, quis dabit ex sion. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod non cognoscent spem hanc. Secundo ponit signum, ibi, consilium inopis. Movet primo quaestionem, et interponit in se culpam impiorum, et loquitur sic. Dico quod sunt sepulcrum patens, et quod non est deus in corde eorum: sed numquid cognoscent, quod dominus est in generatione justa? quasi dicat: hoc debent cognoscere, et quod dominus sit in ea: Hier. 14: tu in nobis es, domine, et nomen sanctum tuum etc.. Ps. 21: tu autem in sancto habitas, laus Israel. Est ergo dominus in eo sicut in templo. Et omnes qui operantur iniquitatem, scilicet quantum ad deum: et devorant plebem meam sicut escam panis, quantum ad proximos, quos devorant auferendo bona eorum: Zach. 11: voret unusquisque carnem proximi sui: michaeae 3: comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt: eccles. 24: panis egentium vita pauperis: qui defraudat illum, homo sanguinis est. Non invocaverunt deum, idest non habent spem de deo: isa. 59: deum non invocaverunt. Et sequitur ex hoc, quod non habent securitatem: ideo dicit: illic trepidaverunt etc.. Prov. 28: fugit impius nemine persequente: job 15: sonitus terroris semper in auribus illius, et pax cum sit illi, semper insidias suspicatur. Sed qui invocant deum salvantur: joel. 2: omnes qui invocaverunt nomen domini, salvi erunt: Prov. 18: turris fortissima nomen domini. Non ergo tales cognoscent, quia dominus in generatione justa est. Et ostendit quod non, per signum; quia confudistis consilium inopis, idest confusibilem reputastis, et blasphemastis quantum in vobis est: et hoc est consilium inopis, ut sciat quoniam dominus spes ejus est: Ps. 21: speravit in domino, eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum. Matth. 27. Qui dicit: si vis perfectus esse etc.. Item 19. Hoc consilium semper divites contemnunt: Prov. 1: despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Et unde? quoniam dominus spes ejus est: quia non habent in mundo unde sperent nisi in deo, qui spes sanctorum est.