DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria situla.
Et situla, de qua descendunt jugiter stillicidia gratiarum, consolationum, aspirationum, illustrationum, et hujusmodi, et ad humani cordis duritiam excavandam. Job,XIV, 19 : Lapides excavant aquae. Item, gutta cavat lapidem., non vi, sed saepe cadendo. Sed. quod in lapide potest mollis gutta, non possunt in nobis cuncta Dei beneficia, cum dicat
Philosophus: " Qui instat et onerat priora sequentibus , ex duro et immemori pectore gratiam extorquet. " Numer, XXIV, 7 : Fluet aqua de situla ejus, etc. Maria situla Domini, quae plus sitivit incarnationem ejus ob redemptionem mundi, et post ascensionem ejus magis sitiebat ad Deum fontem vivum. (Quaere de hac siti sig. 6 horti conclusi,)