LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De cassia lignea, et cassia fistula simul.
Cassiani quidem experimento visus scimus, aut arborem, aut aliquid ad arboris materiam accedentis esse. Dicunt autem quidam Auctorum cassiam esse illam quae cassia lignea vocatur, et hanc esse de genere fructus : sed in hoc accedere ad materiam arboris : quia virgas habet magnas et longas. Sed tamen in hoc convincitur esse de genere fruticis, quia ex virgis non profert ramos : et quia multas emittit virgas ex una radice. Dicunt autem quod in siccis provenit locis et calidis, habens fructum quasi grana juniperi, valens multum contra immobilitatem linguae ex paralysi accedentem, praecipue si folia ejus sub lingua teneantur. Avicennae autem sententia talis est, quod cassia sit cortex radicis mori assenicae, quam etiam dicit esse specierum plurium. Una enim est rubea boni odoris et saporis : altera autem species habet quasi saporem rutae. Item altera quae est nigra ad purpureitatern declinans, cujus odor similis est sandalo vel rosae. Adhuc autem altera est species ejus omnino nigra, horribilis odoris, subtilis corticis et f ixa. Altera autem adhuc species ejus ad albedinem declinans, habens quasi odorem porri. Illa autem quae est nigra, est subtilis carinae et concavae. Quidam autem sapientium dixerunt, quod invenitur quoddam simile cassiae quod avertitur ad. cinnamomi figuram et operationem : et hanc cassiam ligneam vocaverunt : et quidam tradiderunt quod hujusmodi cassia super ipsam arborem cinnamomi invenitur, et communicat in multis cum cinnamomo, dicentes in veritate hanc ultimo dictam cassiam in virtute cinnamomi esse, licet sit virtus ejus inferior quam cinnamomi.
Melior autem inter has cassiae species est illa quae est rubea pura plana longae ligneae et grossae cannae, et subtibilis foraminis, et est solida grossa, et boni odoris quae mordicat linguam et stringit eam. Nigra autem est mala, et nihil de ea administratur nisi cortex. In ligno enim ipsius nulla est bonitas. Calida autem est et sicca, et operatur resolutionem grossarum ventositatum in ipsa, et stipticitas cum multa acredine, et subtiliatio multa et incisio propter acredinem quae est in ipsa : et ideo etiam confortat membra. Resolvit autem frigida apostemata in visceribus. Quidam etiam dixerunt quod procurat abortum. Qui autem dicunt hanc esse cassiam quae lignea vocatur, dicunt quod est virga fruticis trium cubitorum altitudinis, et in medio et in supremo nigrum triplicis coloris. In fine habet calidum et rufum. Dicunt autem isti quod cassia non est cassia lignea, . quia cassia est arbor in aquosis nascens, quae in palustribus locis provenit, et in siccis provenit quidem, sed non bene : et ligna ejus quae proveniunt in siccis, et folia minora quam ejus quae provenit in palustribus, et fructus ejus parvi sunt, sicut juniperi, ut supra diximus, et folia ejus immobilitati linguae conferunt modo superius determinato.
Cassia fistula vere arbor est de partibus Orientis versus Meridiem allata, et est naturae temperatissima : fructus autem, qui sunt semina quaedam longa, producit, quorum capsa succedente pro-
longatur, postea autem indurantur semina, cortice forinsecus exsiccato : et tunc condensatur humor niger medullosus, et interius circa semina consistens. Crescunt autem in una capsa simul plus quam quadraginta semina simul. Melior autem est longa grossa multam habens humiditatem, et quae est splendidior et pinguior. Est autem naturaliter aequalis in caliditate et frigiditate, et est humida, et operatur resolutionem et lenificationem.
Confert autem apostematibus calidis in visceribus, et in gutture quando fit ex ea gargarismus cum aqua sol atri. Linitur etiam ex ea podagra et juncturae dolentes : mundificat etiam hepar, et confert icteritiae et dolori hepatis. Est et ventris lenificativa, reducit choleram adustam et phlegma : eo quod solvit sine nocumento et mordicatione, adeo quod datur etiam praegnantibus et solvit eas.