CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Qualiter justa operantes justi dicuntur fieri et non esse.
Quaeret autem utique aliquis, qualiter ,. dicimus quoniam, oportet quidem justa operantes justos fieri, et temperata operantes fieri temperatos ? Hoc enim irrationabile videtur. Si enim aliqui operantur justa et temperata, jam videntur esse justi et temperati. Quemadmodum si aliqui operantur grammatica et musica, grammatici videntur et musici. In labio
bus enim operationibus operatio formam trahit ab operante : et ideo non forma esse videtur in generatione quae non est in operante : justa ergo et casta non sunt, nisi operans justius et castius sit. Adhuc autem magis hoc videtur esse in virtutibus moralibus, quam in artibus. Virtutes enim morales in appetitu sunt. Appetitus autem immediatior est operationi quam intellectus. In omnibus autem sic est, quod forma proximi moventis, actum et operationem ipsius informat : et sic iterum videtur quod justa et casta non potest esse operatio, quae a justo et casto non procedit appetitu.
Haec autem solventes quaeramus, utrum Vel neque in artibus ita se habet, quod operatio semper sit in forma operantis ? Contingit enim grammaticum aliquem facere a casu et alio supposito. A casu quidem quando praeter intentionem aliquid grammaticum facit vel loquitur, sicut et Avicenna aliquando loquitur grammaticum. Inten.tion.ern autem dico eam, qua aliquis intendit grammaticum facere : praeter enim illam multi loquuntur grammaticum quasi per imitationem grammaticorum. Contingit etiam facere grammaticum alio supposito : ut si forte non ad scientiam grammaticae, sed ad exemplar extra adhibitum recta fiat ortliographia, vel alio formante voces in aure alicujus grammatica loquitur : in his enim non sequitur quod grammaticum faciens, sit grammaticus. Tunc igitur grammaticus est grammaticus faciens, si grammaticum aliquid faciat et grammatice. Hoc autem est si secundum eam quae in ipso est grammaticam, grammaticum aliquid faciat : tunc enim per se facit et non per accidens. Per instantiam est ergo soluta objectio : non enim sequitur, si justa faciat et casta, quod justus et castus sit, nisi juste faciat et caste. Hoc autem est quando justa facit et casta secundum eam quae in ipso est justitiam et castitatem. Forte autem et haec solutio non est sufficiens : neque casu enim, nec alio supposito, nec omnino per accidens justa et casta operatur, etiam qui justus et castus non est. Diximus enim quod operatur ab intellectu practico, qui primum formans est in omnibus moralibus, et operatur intendens generationem virtutis : quod non faceret si casu vel. alio supposito operaretur. Operatur igitur secundum aliquid quod est in ipso, quod operationes informat. Et similiter est in operationibus grammaticorum et musicorum, quibus dicitur grammatica et musica.
Aliter igitur solvendum est ad hoc, dicendo quod neque simile est in artibus et in virtutibus. In artibus enim ea quae ab ipsis artibus fiunt, operationes scilicet et operata bene et optime habent in eis ipsis operatis et operationibus praeter hoc quod aliquid talium sit in operante. Viellare enim et si bene habet et bene et harmonica resonantia in seipso habet et non in artifice : et si est in artifice aliquid de hoc, non est nisi secundum scientiae determinationem. Et similiter est in gladio vel in alio operato : non enim bene habet gladius ex hoc quod ab optimo artifice factus est, sed ex hoc quod est ex ferro optimo temperato et figura ensis ad incidendum optime composita : propter quod bene ensis non perit pereunte artifice. Similiter viellatio bene suum habet ad harmoniam chordarum ex percussione conveniente : propter quod a multis bona fit viellatio, qui tamen rationem reddere nesciunt consonantis harmoniae : eo quod ex usu magis quam ab arte operantur. Ars enim cum ratione est principium factivum. Usus autem In modum naturae, facit quod facit. Et sic patet quod bene in his quae fiunt ab arte in ipsis artificiatis est principaliter, et non In artificibus. Sufficit igitur hic quae sunt artificiata, fieri In tali forma qualiter habentia sunt Innata secundum artem, quamvis etiam in artifice non sit bene secundum formam eamdem. Quae autem secundum virtutes fiunt, scilicet juste et caste, non sunt operata juste et temperate in hoc quod Ipsa operata in seipsis qualiter habeant secundum formam justitiae et temperantiae : sed considerari oportet quod ille qui operatur, sic se habens qualiter secundum justitiam et temperantiam a quibus virtutibus opera dicuntur qualia. Opera enim justitiae et temperantiae ab habitu sunt temperativo et appetitivo : propter quod bene earum totum est In operante, et In operationibus non est nisi sicut in signo. Et intendens opera justitiae et temperantiae non intendit ad hoc, quod bene ponat in opere, sed potius quod bene ponat in seipso : et ideo operatio bene non habet nomen quod est in operante. In artificiatis autem nullo modo est simile nisi totum bene artifex ponit In artificiato ad bene alterius et non sui ipsius. Quod patet in domo, cujus bene est, quod sit cooperimentum ai) imbribus et caumatibus, et conservatio rei familiaris, et quieta habitatio familiae. Hoc autem bene to-
tum est in opere et non in operante. In virtutibus autem nullo modo sic est. Opera enim virtutis totum suum bene ponunt in operante, et in se non habent nisi sicut signa quaedam et effectus : et Ideo qui operatur justa et casta, non est justus et castus, nisi bene justitiae et castitatis ponatur in operante.
Hoc autem in tribus est. Principium quidem, quod sciens operetur quae operatur. Deinde si eligens propter hoc operetur. Tertium autem et si firme et Immobiliter habeat et operatur. Si enim sciens non oneretur : tunc principium
1 operationis non erit in ipso consciente singularia in quibus est actus, sed vel casu operabitur, vel per ignorantiam : et tale quid non potest esse opus virtutis. Si autem non et eligens operaretur (cum omnis electio voluntatis sit) involuntarius operaretur : et sic iterum non esset dominus operationis illius, sed vel coacte vel ignoranter faceret quod facit. Iterum si non eligeret facere caste et justa propter ipsum bene castorum et justorum, sed eligeret ea facere propter lucrum vel laudem populi, per accidens operaretur et per occasionem aliam : et hoc non est perfectum, etiam bene operatum. Adhuc si non firme haberet et immobiliter operans in habitu castitatis et justitiae : tunc tremet potentia operans, in virtute suae potestatis non sufficienter posita per habitum : Iterum Imperfecta esset operatio. Adhuc si non immobiliter se haberet operans secundum habitum, vi passionis moveretur, et cum difficultate fieret, et esset opus iterum imperfectum. Cum igitur ex his quinque bene accipiat omne opus virtutis, et omnia haec quinque In operante sint et non in opere nisi secundum quid, ut ante determinavimus, constat quob bene in opere virtutis in operante est plus quam In opere, si scilicet sciens, et si eligens, et eligens propter hoc, et si firme sine tremore potentiae, et si immobilis a passione ab opere quod operatur. Haec enim quinque laudantur in virtutis opere : et cum non laude-
tur nisi bene, constat quod laudabilitas operationis est in operante et non in opere nisi parum. In artificiatis autem totum est per contrarium, sed patet ex praedictis.