In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " Et venit, " scilicet, ad cognitionem hominum per carnis assumptionem. Joan. XVI, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum." Et accepit, "id est, in quantum homo, " de dextera sedentis in throno, " id est, a Verbo sibi unito, " Librum, " id est, Scripturam ad sciendum, et aliis aperiendum.
Et nota : Specialius dicitur accipere a Filio, quam a Patre, vel Spiritu sancto : quia Filius est unitus illi homini, id est, Christo : vel quia Filio appropriatur sapientia.
Vel, " Librum, " id est, potestatem solvendi promissum.
" Et cum aperuisset Librum, quatuor animalia et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes Sanctorum :
Et cantabant canticum novum, dicentes : Dignus es, Domine, accipere Librum, et aperire signacula ejus, quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo, ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione :
Et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes, et regnabimus super terram. "
Hic est tertium ubi ponitur gratiarum actio pro apertione Libri.
Et dicuntur hic tria. Primo, inducuntur homines agentes gratias : secundo, auctoritate potentes, ibi, v. 11 : " Et vidi. " Tertio, omnes simul Angeli, et homines gratias referentes, ibi, v. 13 : " Omnes audivi dicentes. "
In prima duo tanguntur. Primo, ponitur gratiarum actio quam exhibent homines in Christi imitatione : secundo, quam ei reddunt laudis decantatio, ibi, v. 9 : " Et cantabant. "
In prima quatuor: primo, humiliatio : secundo, carnis mortificatio, ibi, " Habenles singuli. " Tertio, amoris latitudo, ibi, " Et phialas. " Quarto, pro inimicis oratio, ibi, " Plenas odoramentorum. "