MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. III.
Non autem hic Heva debuit appellari, eo quod sit mater omnium viventium per generationem spiritualem, cum de illa per se hic non agatur, sed de carnali ejus generatione, qua ex castissimis carnibus et sanguinibus genuit Filium Dei. unigenitum et omnium redemptorem. Haec igitur in Filii conceptione sine dolore antequam parturiret, peperit masculum Filium suum primogenitum Jesum Christum. Postea vero tempore passionis parturivit terra in die una, et parturiebatur gens simul, quia parturivit et filios suos peperit, Haec autem quia non parit nisi Filium suum primogenitum sine dolore, sine corruptione, sine diminutione, congruenter designatur nomine stellae. Et sicut sidus radium parit, Virgo Filium pari forma: neque sidus radio, neque Virgo Filio est corrupta. Tempore vero passionis ubi mater misericordiae,
Patri misericordiarum in operatione summae misericordiae affuit, et dolorem passionis secum, sustinuit, nam ipsius animam pertransivit gladius, et consors passionis, adjutrix facta est redemptionis, et mater regenerationis : unde ibi propter foecunditatem spiritualem qua totius generis humani mater spiritualis effecta est, non sine parturitione doloris omnes nos in vitam aeternam In Filio et per Filium vocavit et regeneravit, mulier merito dicta fuit. Nomine autem Hevae vocari non debuit, cum in re et effectu contraria ei. fuit per omnia : illa enim damnavit, ista salvavit: unde et ipsa nomen Hevae mutavit non voce quidem, Sed re : illa quidem omnes generavit in mundum, ista in caelos : illa mater carnalis, ista mater misericordiae: illa principium mortalitatis, ista principium, regenerationis: illa gratiam perdidit, ista gratiam invenit: illa transivit et nos transire fecit de gratia in culpam, ista surrexit et nos surgere fecit secum de culpa in gratiam: illa de latere viri dormientis facta est, ista de corde Dei vigilantis: illa viro suo occasio perditionis, haec viro adjutorium redemptionis : illa desponsatur mater et origo corruptarum, haec desponsatur mansura mater et Virgo virginum : illa prima virginitatem perdidit, ista prima virginitatem Deo consecravit: illa a diabolo decepta, haec ab Angelo edocta : illam diabolus vicit per superbiam, ista vicit diabolum per humilitatem.
Et sic patet qualiter mutavit nomen Hevae.
Quod autem objicitur, quod per nullum hominis nomen figuratur. Dicimus, quod hoc congrua dispensatione agitur, ut dum nulla ipsam figurans simile habeat nomen, ipsa significantium omnium debet transcendere rationem, utpote quae nec primam similem, visa est nec habere sequentem.
Quod autem hujusmodi nominis ante et post foeminae inveniuntur, intelligi datur nobis, quod licet nulla foeminarum ei similetur per aequiparantiam, nulla tamen ab ejus participatione excluditur. In signum igitur quod res sui nominis omnibus communicare desiderat per effectum, et nihil sibi retinere cupiens private proprium, communicat aliis etiam suum nomen,
Item, Non debuit ei esse aliquod nomen a creatore vel a Christo : quia in ista annuntiatione non agitur qualiter ipsa a Christo, sed qualiter Christus ab ea procedit: Christiani nomen non erat ei specialiter imponendum quod erat ad omnes generaliter derivandum. Et si aliquod nomen ei aptari potuerit excellentioris dignitatis, tamen nullum a majori negotii de quo agitur proprietate, ut patet per supra dicta verba beati Bernardi.
Ex quibus colligitur, quod tribus de causis per hoc nomen in hoc loco beatissima Virgo congruentissime nominatur, scilicet propter personae suae dignitatem, actionis suae utilitatem, conceptionis divinae proprietatem. Dignitas personae exprimitur per naturam lucis, quae intelligitur per stellam maris. Nihil enim dignius luce vel nobilius. Cujus ratio, quia primo et principaliter divinae naturae, posterius naturae angelicae, ultimo corporeae naturae comparatur. Et nihil est nobilius in corporibus luce corporali, in spiritualibus luce spirituali, in summo autem nobilis lux divinae naturae : Deus enim lux est, ei tenebrae in eo non sunt ullae . ''Unde lux ad illam lucem immediatissima, secundo loco erat nobilissima : haec autem erat beata Virgo, quae non solum ab hac luce sicut luna a sole illuminata fuit, sed sicut aurora de se solem produxit, quae omnia illuminabilia illuminavit, et sic per naturam lucis exprimitur dignitatis excellentia beatissimae Virginis,
Per hoc quod additur dicendo, stella maris, tangitur utilitas operationis, in hoc quod omnes naufragos deducit ad portum maris salutis aeternae. Nihilominus per hoc quod dicitur stella maris, tangitur proprietas conceptionis: quia sicut sidus radium., etc, videlicet sine corruptione, sine diminutione, sine pollutione concepit Filium,