CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ad secundum explicat bene, quomodo contingentia secundum veritates necessarias, quae dicuntur de eis, possunt esse objectum scientiae. Explicat etiam descriptionem prudentiae. 6. Ethic. et comparat eam ad scientiam moralem, ut habitum particularem ad communem, sicut experientia comparatur ad artem, quia prudentia et experientia proxime, scientia moralis et ars remote, dirigunt ad opus.
Ad argumenta (a) principalia primae quaestionis. Ad primum respondeo, quod fides non est habitus speculativus, nec credere est actus speculativus, nec visio sequens credere est visio speculativa, sed practica. Nata est enim ista visio conformis esse fruitioni, et prius naturaliter haberi in intellectu creato, ut fruitio recta illi conformiter eliciatur.
Ad secundum (b) dico quod contingens circa quod est scientia practica, est finis vel ens ad finem. In agibilibus autem actio est finis ultimus secundum Philosophum 6. Ethic ergo contingentia actionis sufficit ad scientiam praticam, vel objectum scientiae practicae.
Contra hoc arguitur (c) primo, quia scientia est necessariorum ; ergo circa contingentia non est scientia. Antecedens patet ex definitione scire 1. Poster. similiter 7. Ethic. scientificum distinguitur a ratiocinativo penes necessarium et contingens: ergo omnes habitus partis scientificae sunt circa necessarium, scientia autem est habitus istius partis ; ergo, etc.
Praeterea, si Theologia est circa contingens agibile ; ergo est habitus activus cum ratione vera: haec definitio est prudentiae, ut dicitur 6. Ethic. ergo Theologia est prudentia et non scientia.
Ad primum respondeo, de contingentibus sunt multae veritates necessariae, quia actus qui contingenter elicitur, concluditur necessario debere esse talis ad hoc ut sit rectus. De ipso ergo, est scientia quantum ad conclusionem demonstratam necessario, licet in se sit contingens in quantum elicitur a potentia propria.
Tunc patet (d) ad auctoritatem, 1. Posterior. Scientia est necessarii dicti de contingente, et ita veritates necessariae includuntur in veritate contingentis, vel concluduntur de aliquo quod est contingens per rationem alicujus prioris necessarii.
Per idem (e) ad auctoritatem 6. Ethic. quia habitus partis ratiocinativae est circa actum in quantum contingenter elicitur: sed habitus scientificus vel scientia est circa idem, in quantum de eo aliquid necessario concluditur. Si objicitur (f) quod non est idem objectum habitus scientifici et ratiocinativi, de hoc dicetur inferius quomodo idem objectum potest esse plurium habituum, licet non idem habitus plurium objectorum.
Ad secundum dico, quod eodem modo concluderet scientiam moralem esse prudentiam, nam scientia moralis est habitus activus cum vera ratione. Ideo dico, quod definitio prudentiae debet intelligi de habitu activo proximo, qualis est habitus acquisitus ex actibus. Unde sicut circa factibilia ars se habet ad habitum experti, ita circa agibilia se habet scientia moralis ad habitum prudentiae, quia habitus artis et scientiae moralis quasi sunt remoti ad dirigendum, quia universales. Sed habitus prudentiae et experti, quia generati sunt ex actibus, sunt particulares et propinqui ad dirigendum. Ista expositio est necessaria, alioquin nulla esset scientia practica, quia quaecumque est habitus activus vel factivus cum ratione vera. Conclusio autem est inconveniens, et contra Philosophum 6. Metaph. et contra Avicennam 1. Metaph. cap. 1. et contra auctoritates alias. Ad tertiam rationem dico, quod Boetius intelligit per Theologiam Metaphysicam; et quod dicit de substantia Dei, dico quod Deus consideratur in illa scientia, quantum possibile est ipsum considerari in scientiis acquisitis.