IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia D. Thom. 3. p. q. 66. art. 2. et 1. 2. q. 103. art. 3. Baptismum fuisse sub consilio usque ad passionem, et postea statim sub praecepto ; Circumcisionem vero usque ad passionem necessariam fuisse, inde ad Pentecosten licitam, sed inutilem, a Pentecoste autem mortiferam. Hanc refutat Doctor quoad singulas ejus partes, satis clare.
De secundo (d) principali, scilicet an ex eodem fuerit Circumcisio evacuata, ex quo fuit susceptio Baptismi simpliciter necessaria, dicitur quod tempus, quo Baptismus fuit sub consilio, erat a prima publicatione ejus, usque ad Christi passionem, et hoc non evacuavit Circumcisionem, etiam quantum ad necessarium; illo enim tempore necessarium erat Judaeo circumcidere parvulum suum, quia nondum fuit illa lex revocata, sicut nec alia imposita. A tempore autem passionis usque ad tempus publicationis Evangelii, fuit Circumcisio licita, sed nec necessaria, nec utilis, quia in Christi morte legalia sunt consummata. Quod probatur ex illo Joan. 19. morte imminente dixit Jesus : Consummatum est. Et si quaeritur, quid erat parvulo Judaei in remedium contra originale, a passione usque ad publicationem Evangelii ? dicitur, quod non Circumcisio, sed fides parentum, ut tempore legis naturae. Tertio vero tempore post publicationem Evangelii, Circumcisio fuit mortifera, pro quo tempore loquitur Paulus ad Galat. 5. Quod si circumcidamini, etc.
Contra primum arguitur sic : Si unum praeceptum impositum totaliter revocat aliud, consilium seu monitio de uno facit aliud non necessarium, quia cujus actus praeceptum est alterius prohibitio, ejus actus consilium est licentia de non observando reliquum: ergo si praeceptum de Baptismo erat prohibitio Circumcisionis quantum ad fructum, et consilium de Baptismo erat reddens Circumcisionem non necessariam.
Hoc confirmatur, quia si ante passionem aliquis Judaeus ad praedicationem Christi vel Petri parvulum suum baptizasset, et non circumcidisset, si parvulus fuisset mortuus, salvatus fuisset, quia recepit gratiam in Baptismo; a prima enim institutione Baptismus contulit gratiam.
Et si dicitur, quod verum est, quod parvulo suffecisset Baptismus, sed pater peccasset non circumcidendo, contra, quia ante octavum diem potuit baptizare parvulum, et ex quo ille habuit jam remedium contra originale, et hoc credidit pater ( nam credidit Baptismum efficacem ad hoc), tunc videtur quod non tenebatur necessario providere parvulo de alio remedio.
(e) Contra secundum, quod dicitur de tempore inter passionem Christi, et promulgationem Evangelii, arguitur sic, quia nullus aliter se habet nunc, quam prius ad aliquam legem, nisi quia est sibi aliter promulgata, sed post passionem Christi, antequam Apostoli Baptismum praedicarent, non fuit Baptismus aliter populo promulgatus quam ante; ergo non aliter obligabatur aliquis post passionem ad Baptismum quam ante, nec per consequens ad Circumcisionem aliter se habuit.
Item, ab eodem habent praecepta (scilicet Baptismus et Circumcisio) vim obligandi et medendi seu curandi ; patet per Bedam super illud Joan. 3. et ponitur in littera, dist.l. Nisi quis renatus, etc. Qui nunc, per Evangelium suum clamat terribiliter et salubriter, Nisi quis renatus , etc. (terribiliter dicitur propter arctam obligationem, salubriter, propter efficacem medelam) ille
dudum clamabat per suam legem, masculus, cujus proeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima ejus de populo suo. Sed Circumcisio habuit vim obligandi usquequo revocaretur: ergo per idem habuit vim medendi usque ad illam revocationem. Sed per solam Christi mortem non est aliter revocata, quam prius, ut patet ex ratione praecedente, quia nulla lex est aliter promulgata: ergo, etc.
Item, post mortem Christi usque ad promulgationis tempus, Judaei tenebantur circumcidere parvulos suos, quia nullo modo constabat eis de revocatione Circumcisionis; non autem contulerunt eam parvulo, nisi ut utilem et necessariam sibi ad salutem, quia tenebantur ponere spem in ea, sicut et prius: ergo tenebantur de necessitate habere falsam opinionem de Circumcisione: quod nihil est dictu, quia Deus nullum decipit, nec obligat necessario ad decipiendum.
Item, nunquam fuit homo relictus sine remedio certo, et de quo non esset certus, quod erat remedium certum: sed in illo tempore post passionem, ante publicationem, nullum fuit aliud certum novum remedium datum eis, quia nec publicatum: ergo remansit idem quod prius, et aeque certum remedium: ergo aeque Circumcisio remansit sicut prius.
Contra tertium, quod dicitur de tempore post publicationem Evangelii, apparet Act. 21. cap. ubi legitur de Paulo, qui ascendit Jerusalem, et ibi de consilio Jacobi et aliorum fratrum, post quartam Synodum habitam in Jerosolymis, purificatus secundum legein ascendit templum, et obtulit pro se sacrificium, quamvis solemniter ante jam ibi fuerat Evangelium publicatum. Patet Act. 21. cap. quia ibidem dixit Jacobus : Vides frater, quot millia sunt in Judoeis, qui crediderunt, et omnes oemulatores sunt legis; ergo stante tanta publicatione Evangelii ibi, et in ipso Paulo, et in Judaeis conversis approbatur observatio legis ; et ipse Paulus ibidem inter tot Christianos opus legis implevit.
Quo autem tempore facta fuerit ista Pauli purificatio et oblatio secundum legem, conjici potest partim ex textu Actuum, et partim ex Magistro historiarum. Istud enim fuit ante captionem Pauli per septem dies, sicut patet Act. 21. illa autem captio fuit circa principium regni Neronis, quia tertio anno regni Neronis venit Romam, secundum Magistrum historiarum: Nero autem incepit regnare circa vicesimum annum post Christi passionem. In tanto autem tempore videtur Evangelium satis publicatum fuisse, et maxime in Judaea, ubi tamen Paulus observavit legalia.