REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum in potestate animae Christi fuit non mori tunc ex violentia passionis ?
Doctores citati quaest, praeced. Saar. ibi d. 37. sect. 3.
Quod sic. Joan. 10. Potestatem habeo ponendi animam meam, etc. Aut igitur hoc dixit inquantum homo, aut inquantum Deus? Si inquantum homo, habetur propositum, quod eam deposuit voluntarie ; non inquantum Deus, quia dicit : Mandatum enim accepi a Patre ; nunc autem Verbum non recepit praeceptum a Patre, quia praecepta solum sunt respectu creaturarum. Nec etiam Verbum loquitur, quia nunquam post assumptionem animam deseruit: similiter non recepit animam secundum quod Deus.
Item, Luc. 23. Clamavit clamore magno, et statim expiravit; sed non est in potestate hominis, ut possit emittere ita altam vocem, et immediate mori, quia natura prius erit tantum debilitata, quod cum est in puncto mortis, non habebit potestatem clamandi ; igitur potuit tunc,
quando emisit spiritum, non fuisse mortuus.
Item, anima Christi magis dominatur corpori, quam appetitui sensitivo, primo Politicor. cap. 3. quia corpus animae in nullo potest resistere ; sed anima Christi totaliter dominabatur appetitui sensitivo ejus ; igitur et corpori ; igitur potuit remansisse in corpore quando exivit.
Oppositum : Corpus Christi habuit necessitatem patiendi, si fuisset exterius corrumpens ; sed ex illa passione facta est tanta indispositio, quod necessario sequeretur mors ; igitur non est in potestate animae Christi, Christum tunc non mori.