Chrysostomus in matthaeum.
Multo transacto tempore, non a principio, percepit Herodes facta iesu, ut pateat tibi tyranni superbia; unde dicitur audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo. Theophylactus. Iste Herodes erat filius magni Herodis, qui pueros interemit; sed ille quidam rex erat, iste autem tetrarcha. Inquirebat autem de christo quis esset; unde sequitur et haesitabat. Chrysostomus. Peccatores enim scientes et nescientes quemque strepitum pertimescunt: peccatum enim nemine arguente hominem prodit, nemine accusante condemnat, et timidum et pigrum reddit delinquentem. Causa autem timoris ponitur consequenter cum dicit eo quod diceretur a quibusdam quia ioannes surrexit a mortuis, a quibusdam vero quia elias apparuit, ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit. Theophylactus.
Iudaei enim resurrectionem mortuorum expectabant in vita carnali, et in comessationibus et potationibus.
Sed resurgentes non erunt in carnalibus actibus. Chrysostomus. Cum ergo audisset Herodes quibus iesus uteretur miraculis, ait: ioannem ego decollavi; quod non erat ostentationis verbum, sed consolantis suum timorem, et persuadentis animae perturbatae recolere quod ipse eum occidit.
Et quia ioannem decollaverat, subdit quis autem est iste, de quo audio talia? theophylactus. Quasi dicat: si ioannes est, et a mortuis resurrexit, videns eum cognoscam; unde sequitur et quaerebat videre eum. Augustinus de cons. Evang..
Lucas autem hunc eumdem narrandi ordinem quem marcus tenens, non cogit credi rerum gestarum eumdem ordinem fuisse. In his etiam verbis marco attestatur, ad hoc dumtaxat quod alii dixerint, non Herodes, ioannem a mortuis surrexisse. Sed quia haesitantem commemoravit Herodem, intelligendum est: aut post istam haesitationem confirmasse in animo suo quod ab aliis dicebatur, cum ait pueris suis, sicut matthaeus narrat: hic est ioannes baptista, ipse surrexit a mortuis; aut ita pronuntianda sunt haec verba matthaei ut haesitantem adhuc indicent.