LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De calamo, et arundine simul.
Calamus aromaticus calamus vocatur propter calami similitudinem. Aromaticus autem dicitur propter odoris ejus nimiam fragrantiam. Est autem in genere fruticis quoad hoc quod multas de radice producit virgas : sed in genere est arundinis quoad concavitatem. Nascitur autem in
India et aethiopia sub Cancro, et habet interius ex parte concava pellem subtilem sicut telae sunt aranearum. Et qui plus habet de his pelliculis sive telis, nobilior et melior est, ut dicit Avicenna, in colore hyacinthinus proprie. In substantia autem durus, comminuibilis propter siccitatem ipsius. Calidus autem est, et contritus sive pulvis ejus subalbidus est declinans ad croceitatem : propter quod etiam quidam dixerunt esse palearem in colore. Sapor autem ejus aliquantulum vergens ad saporem cinnamomi, sed habet acuitatem majorem : et cum cassatur, de facili conteritur propter sui comminuibilitatem. Habet etiam multos valde nodos, non tot quot centinodia, sed plus quam calamus arundinis habet apud nos.
Operationes autem suae sunt, quod est subtiliativus, et est in ipso etiam pauca stipticitas cum acredine. In substantia autem quoad exterius sui est acritas terrestris, et quoad interius sui est acritas, sed est optimae commixtionis : et licet accedat ad aequalitatem, tamen siccitas ejus major est quam ejus humiditas, et est substantiae subtilis, sicut sunt fere omnes species aromaticae, quae sunt sicut piper et cinnamomum.
Confert autem occultationi sanguinis morticii, qui niger apparet de sub pelle, resolvit etiam apostemata, et confert contritioni lacertorum, et abstergit visum : confert etiam aposternati hepatis et stomachi cum melle et semine apii, et est valens contra timorem melancholiae, et ad alias multas operationes valet medicorum.
Arundo autem nota est apud nos. Sed tamen quaedam arundo magna, quaedam arundo parva : et ex magna quidam baculi fiunt propter lenitatem : sed tamen cum frangitur, in multas partes dividitur acutas propter suam naturalem siccitatem : et ideo proverbium est, quod " qui innititur infideli socio, innititur baculo arundineo, " qui in gravibus non sustentat amicum, sed fractus casibus gravibus efficitur confidens amico sicut hostis. Utrumque tamen est vehementis infrigidationis. Sed cum aduritur, cinis ejus est calidus propter adhaerentiam ignis in eo. Est autem proprium hujus calami qui arundo vocatur, quod radices habet concavas, sicut stipites, et multo majores in quantitate quam sint stipites pullulantes ex ipsa : et est haec radix stiptica sine acuitate, et has virtutes habent etiam folia ipsius,
Cortex autem hujus calami et radix ejus multum conferunt alopitiae, et multum abstergunt sordes, et nitidam faciunt pellem. Radix autem ejus cum cepa silvestri extrahit ea quae infixa sunt carni. Folia autem hujus humida posita super herisipilarn, conferunt et sedant torsionem nervorum. Lanugo autem quae est in candelis, si cadit in aurem, inducit surditatem : eo quod inviscatur in sorditie auris, et non egreditur. Provocat autem urinam et menstrua, et confert puncturae scorpionis, et mordicationi ejus, et hujusmodi plurimas habet operationes.