In Apocalypsim B. Joannis Apostoli
PROLOGI GILBERTI, IN APOCALYPSIM B. JOANNIS APOSTOLI, EXPLANATIO.
Unde dicit Haymo, quod iste Angelus in persona Christi apparuit Joanni.
Unde dicit: Et audivi vocem magnam, id est, cognovi. Vel, Audivi, vocem magnam, magna
Unde dicit: Et facies ejus, id est, sicut sol, Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur,
Dicit ergo : Haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem Praelatos
Continua sic: Commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Unde dicit: Sin autem, nisi per paenitentiam ad statum primae charitatis redieris, venio Ubi,
Continua ita : Multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : Qui vicerit. Haymo : Desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : Vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in Ecclesia tua boni quos potes imitari.
Unde dicit: Haec, scilicet quae sequuntur, dicit, Sanctus, Sancti estote.
Continua sic : Veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo Angelus ad Joannem :
Continua sic : Mandat tibi, etc. Haec scilicet: Scio opera tua, id est, reprobo. Et tunc ly scio
Dicit ergo : Et animal primum simile leoni. i Vicit leo de tribu Juda.
Dicit ergo: Et vidi. Nota : In praecedenti capitulo dixit, v. 1: Post haec vidi:
Dicit ergo: Et vidi, et audivi.
In saecula saeculorum. Quasi diceret : Continuo laudant Deum, et praedicta attribuunt ei.
Unde dicit: Et audivi tamquam vocem, in medio quatuor animalium, dicentem, centium,
Dicit ergo : Bilibris tritici. Ad litteram bilibris bilibris,
Continua : Tanta erit tribulatio Ecclesiae : sed tamen non obliviscetur Deus misereri.
Dicit ergo : Stantes ante thronum.
Unde dicit: Et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi, et audivi,
Dicit ergo ita : Et aperuit puteum abyssi, et puteo aperto, ascendit fumus putei,
Unde dicit : Et de fumo putei, de tenebrosa haereticorum doctrina, exierunt locustae in terram,
Dicit ergo : Et habebant loricas, id est, corda sententiis deceptoriis munita, sicut loricas ferreas
Dicit ergo:Et sextus Angelus, id est, sextus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo: Et numerus equestris exercitus.
Unde dicit: Et numerus equestris exercitus, id est, malorum, vicies millies, vicies Mille
Dicit ergo : Et qui sedebant, id est, daemones malis praesidentes, super eos, habebant loricas,
Dicit ergo : Et abii, scilicet tamquam vere obediens, ad Angelum,
Dicit ergo : Atrium autem, id est, peccatores, a quod est foris templum, atrium
Dicit ergo : Et septimus Angelus, id est, septimus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo : Et visum est aliud signum, scilicet, a primo, et illi contrarium. Et dicitur aliud :
Dicit ergo : Et audivi vocem magnam in caelo, id est, in Ecclesia triumphante, dicentem, Nunc, Nunc,
Dicit ergo : Vae terrae, id est, firmis et obduratis in peccato, et mari, impii quasi mare fervens.
Continua ita : Persecutus est diobolus Ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : Et iratus est draco, id est, diabolus, in mulierem,
Dicit ergo : Et vidi de mari bestiam,
Unde dicit : Et datum est illi, id est, a Deo permissum, facere bellum eum sanctis, et vincere eos,
Dicit ergo : Si quis habet aurem cordis, audiat, Si quis habet aurem audiat,
Dicit ergo : Et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi spiritualiter, aliam bestiam, bestia,
Unde dicit : Qui, scilicet virgines, empti sunt, de terra,
Dicit ergo : Timete Dominum, scilicet, timore filiali. Psal. XVIII, 10 : Timor Domini sanctas.
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est alius ordo Praedicatorum. Et dicitur alius, Angelus,
Dicit ergo : Et audivi vocem, aure interiori, de caelo, dicentem mihi, Scribe,
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est, Christus qui est alius a Sanctis, exivit, de altari,
Dicit ergo : Et vidi, intellectu scilicet spirituali, tamquam mare vitreum, mare.
Dicit ergo:
" Et cum aperuisset Librum, " id est, complesset opere quae longe ante de Deo dicta fuerunt. Vel, " Cum aperuisset Librum, " id est, legis mysteria manifestasset, vel dispositionem Dei de redemptione humani generis implesset. " Quatuor animalia, " id est, omnes Praedicatores : " et viginti quatuor seniores, " id est, omnes judices Veteris et Novi Testamenti, et omnes fideles in operibus misericordiae se exercentes secundum regulam quatuor Evangelistarum, " ceciderunt coram Agno, " scilicet de se humilia sentientes. Haymo : " Cadunt, id est, de se humilia sentiunt. "
Et dicit: " Coram Agno, " id est, ad honorem Agni, vel in ejus beneplacito.
" Habentes singuli citharas, " id est, mortificationes carnis quae per citharam intelliguntur. in cithara enim est lignum, et chordae : et per lignum crux Christi, per chordas caro Sanctorum signatur. Chordae ergo tenduntur in li: gno, quando sancti Christi crucem et passionem imitantur, crucifigentes carnem suam cum vitiis et concupiscentiis . Vel, chordae sunt membra singula corporis : quae sicut corruerunt per diversa peccata, ita debet tendi in paenitentia. Ad Roman. VI, 19 : Sicut exhibuistis membra vestra, etc.
Et dicit : " Singuli, " ad signandum quod unusquisque debet sibi congruam accipere paenitentiam. Luc. IX, 23 : Si quis vult post me venire, etc. " Et phialas. " Phialae sunt latae et lucidae, et signant corda sanctorum quae sunt lucida per munditiam, dilatata per charitatem : aureae sunt per scientiam caelestem. De primo, Proverb. xxii, 11 : Qui diligit cordis munditiam, etc. De secundo, Psal. CXVIII, 32 : Viam mandatorum tuorum cucurri, etc. De tertio, ad Ephes. iii, 19 : Scire etiam supereminentem scientiae charitatem Dei.
Nola, quod prius ponit citharas, quam phialas : quia prius est assumere paenitentiam, quam habere charitatis latitudinem, quae consistit praecipue in dilectione inimicorum, et oratione pro ipsis.
Unde sequitur : " Plenas odoramentorum, quae, " scilicet odoramenta, " sunt orationes Sanctorum. " Et bene comparatur oratio odori : quia sicut odor in aere circumquaque se diffundit, sic orationes Santorum ad omnes se extendunt. I ad Timoth. II, 1 : Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes,postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus. Item, odor quanto intensior, tanto diffusior : sic oratio, sicut dicit Gregorius, quanto devotior, tanto communior et fructuosior. Item, sicut odoramentum ascendit ad caput: sic et oratio munda usque ad Christum qui est caput. Psal. cxl, 2 : Dirigatur oratio mea. Nota : Munda est oratio si praecesserit cithara, id est, carnis mortificatio.
" Et cantabant canticum novum, dicentes, etc. "
" Et cantabant, " scilicet, Sancti Deum laudando, et desiderium suum in contemplatione elevando, et per considerationem suae fragilitatis se deprimendo.
Nota : Cantus est regularis modulatio vocis secundum elevationem, et depressionem. Unus cantus iste fuit elevatio desiderii in consideratione beneficiorum
Dei, et depressio ex consideratione propriae indignitatis.
" Canticum novum, " id est, Novum Testamentum, sicut dicit Haymo : in quo novae res continentur, scilicet, incarnatio Christi, mors, resurrectio, ascensio, etc. Item, " Novum " dicitur, quia in ipso sub gemino praecepto dilectionis, tota lex comprehenditur et Prophetae. Joan. xiii, 34 : Mandatum novum do vobis, etc. Item, " Novum, " quia de humani generis innovatione. Psal. xcv, 1: Cantate Domino canticum novum. Item, " Novum, " quia de nova annuntiatione. Isa. xlii, 9 : Nova quoque ego annuntio. Jerem.XXXI, 22 : Creavit Dominus novum super terram.
" Dicentes, " scilicet, corde, ore, et opere : " Dignus es, Domine. " Glossa : Quia immunis a peccato. " Accipere Librum, " id est, divinam dispositionem adimplere de humani generis redemptione, " et aperire signacula ejus, " id est, adimplere quae de te sunt dicta.
" Accipere Librum, " in incarnatione, " et aperire signacula ejus, " per exsecutionem in opere, scilicet, in Passione.
" Quoniam occisus es, " scilicet, justus pro injustis, " et redemisti nos, " non te, et hoc a servitute diaboli cui per peccatum eramus obligati in primis parentibus. Isa. LII, 3 : Graiis venumdati estis, et sine argento redimemini.
" Deo, " id est, ut essemus Dei qui prius fuimus diaboli. Et dicit: " Redemisti, " id est, iterum emisti. Nota : Deus hominem fecit: et ne videretur hoc parum, omnibus eum praefecit, quando omnes creaturas pro eo habendo ei subjecit, sed etiam redemit pretio sanguinis sui. I ad Corinth.VI, 20: Empti enim estis pretio magno. Psal. CXXIX,7:Copiosa apud eum redemptio. Nota : Redemit a tribus : a diaboli servitute sicut dicitur hic. Item, a vana conversatione. I Petri, I, 18 : Non corruptibilibus auro, vel argento, etc. Item, a morte. Osee, XIII, 14 : De morte redimam eos.
" In sanguine tuo, " scilicet, quem pro nobis fudisti. Sed quare non dicit, per sanguinem, sed in sanguinei Responsio. Omnes sunt redempti per sanguinem Christi quoad sufficientiam, sed soli boni quoad efficientiam, quae tangitur, cum dicit: " In sanguine tuo, " id est, in fide et imitatione sanguinis Passionis Christi.
" Ex omni tribu, " id est, ex omni ordine hominum : quia (sicut dicit Haymo) tribus dicitur a tribus ordinibus qui erant in populo Judaeorum, scilicet, sacerdotes, milites, et agricolae. Vel, tribus filiis Noe, ex quibus disseminatum est totum genus humanum super terram. Unde sensus est: " Ex omni tribu, " id est, ex trina generatione filiorum Noe.
" Et lingua, " quia cum sint septuaginta linguae, ex omnibus his sunt aliqui ad fidem conversi: " et populo, " quia in singulis linguis multi sunt populi, ut populus Romanus et Lombardus sunt unius linguae : " et natione, " quia in populo multae sunt nationes. Ex his igitur dicitur nos redemisse : quia ex omnibus veniunt aliqui ad fidem. Vel, potest dici, quod per tribum et linguam intelligit Judaeos, per tribum majores, per linguam minores, per nationem et populum Gentiles : et per primum, majores, et per secundum minores de plebe.
" Et fecisti nos Deo nostro regnum, etc. "
" Et fecisti nos, " scilicet, redemptos, " Deo nostro regnum, " id est, tales in quibus Deus regnat per gratiam in praesenti, et in futuro par gloriam : " et sacerdotes, " id est, ut nos ipsos spiritualiter Deo offeramus per paenitentiam. Psal. l, 19 : Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Et, Job, xiii, 14 : Et animam meam porto in manibus meis, id est, vitam meam offero.
" Et regnabimus, " dum ista facimus, " super terram, " id est, super terrenitatem, hoc est, quidquid terrenum est in nobis et malum subjiciemus, id est, mo- tus carnales spiritu domabimus, ut tandem super terram viventium regnemus, Hic quaeritur, Quare non dicit hic: fecisti nos reges, sed regnum ? Item, Quare non dicit, sacerdotium, sed sacerdotes? Responsio. Quia quod nos regimus, hoc a Deo habemus : unde non sumus reges, nisi quia regnum Dei sumus: sed quod sumus sacerdotes, id est, Deo nos offerentes, hoc magis est a nobis, quia a libero arbitrio praeparante et cooperante.
" Et vidi, et audivi vocem Angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum : et erat numerus eorum millia millium,
Dicentium voce magna. "
Hic inducuntur Angeli gratias agentes de Libri apertione : in quo signatur congratulatio eorum de generis humani reparatione.
Et dicuntur duo. Primo dicitur, quod vocem Angelorum audivit. Secundo, laudem vel vocem exprimit, ibi, v. 12: " Dignus est Agnus. "