LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Quibus modis interimitur bonitas diffinitionis, eo quod datur per obscurum.
Volentes ergo primo ostendere qualiter destruitur diffinitio secundum bonitatem tantum, et non secundum esse ipsius, dicimus quod sunt duae partes ejus negotii, quod est non bene assignatam esse diffinitionem. Unum enim sive una pars ipsius est, quod aliquis potest uti obscura interpretatione sive diffinitione , cum oporteat diffinitionem quam exigit, ut convenit sive quantum convenit sive quantum permittit diffinitum, planissima uti interpretatione. Dico .vero convenit: quia, ut dicit BOEtius, quod sicut intelligibilia propter sui excellentiam perfecto intellectu non capiuntur, ut perfecta interpretatione explanentur, ut causa prima a qua deficiunt linguae propter excellentiam esse ipsius : quaedam autem propter sui imperfectionem non perfecte intelliguntur, nec perfecte explanantur, ut materia prima, et motus, et tempus : sed cum in his ponitur explanatio quae fieri potest, planissima interpretatione utendum est : ideo quod innotescendi causa redditur diffinitio, et quando non facit innotescere diffinitum, caret bonitate finis sui, propter quod et ad quem assignatur.
Secundus autem modus peccandi contra bonitatem diffinitionis , si amplius dixerit diffinitionem per comparationem superflui quam oportuit: nam quod appositum est in diffinitione ultra esse diffiniti, superfluum est. Appositum autem est superfluum quod non est in esse diffiniti. Et hoc verum est de diffinitione dicente quid tantum, quia diffinitio ista dialectica est: quia quae dicit quid et propter quid, ad demonstratorem pertinet : et ideo quia ipse considerat causam quare passio inest subjecto, potius quam quid est passio, non est superfluum in illa diffinitione apponere causam quae non est de esse passionis.
Rursum autem quod in utrisque illis partibus prima etiam et secunda dictum est, in plures dividitur partes : obscurum enim dividitur in obscurum ex multiplicitate sermonis, et obscurum ex translatione dictum, et in hoc quod in resecatis sermonibus explicatur vel exponitur , Obscurum enim ex multiplici est, ut sit aliquid aequivocum quod in diffinitione ponitur, sicut qui diffinit generationem dicens , quod generatio est ductio in substantiam sive in esse substantiale. Omnia enim nomina in tio desinentia
verbalia aequivoca sunt ad actionem agentis et passionem patientis. Unde ductio cum sit ducentis, actio est : et ductio ducti, passio. Hoc modo obscura est diffinitio quando diffinitur sanitas dicendo, quod sanitas est commensuratio calidorum, siccorum, frigidorum, et humidorum, e converso : cum enim est et ductio et commensuratio propter causam quae dicta est. Incertum ergo est utrum signatorum in aequivocatione positum in diffinitione velit dicere quando tale aequivocum ponit, et dividens per distinctionem multiplicis non dixit in quo sensu accipiat in diffinitione positum.
Similiter autem considerandum per inspectionem ad diffinitum, si diffmivit diffinitum quod multipliciter dicitur, et non distinxit dividens multiplicitatem diffiniti quo sensu diffinivit : incertum enim erit cujus signati multipliciter dicti assignavit diffinitionem. Maxime autem contingit hanc obscuritatem fieri quando aequivocatio latet : latet autem quando non determinatur per distinctionem. Contingit autem calumniari talem diffinitionem ab adversario, velut non conveniente tali diffinitione ad omnia, hoc est, ad omnes sensus signatos, quorum diffinitionem per aequivocum assignavit. Maxime autem hanc increpationem contingit fieri latente aequivocatione. Contingit autem etiam quod dicimus, quot modis dicitur aequivocum quod in diffinitione assignatum est, syllogismum facere contra talem diffinitionem ponentem : nam distincto multiplici si secundum nullum modorum vel sensum multiplicis diffiniti sufficienter et clare dicta est diffinitio, manifestum est quoniam nec est diffinitio, nec est diffiniens secundum modum quo diffinitio dicitur de diffinito.
Amplius obscure diffinit si secundum translationem dictis in diffinitione nominibus usus. Ut si dixit diffiniendo scien- tiam incadibilem : aut terram diffiniens, dicat nutricem : aut temperantiam diffiniens, dixit consonantiam esse : quia quod secundum translationem dicitur, incertum esse dicitur, quia nescitur qua similitudine transferatur : et ideo contingit calumniari eum qui secundum translationem dicit diffiniendo aliquid, velut improprie dando diffinitionem : non enim ad diffinitum proprie sumptis terminis aptabitur dicta diffinitio: cum enim dicat temperantiam esse consonantiam, proprie adaptari non potest, quia omnis consonantia proprie dicta est in sonis. Amplius autem alia ratio ejusdem est, quod tale diffinitum in duplici ponitur genere , si genus temperantiae dicatur consonantia : propterea continget idem esse in duobus generibus non continenlibus se invicem, hoc est, non subalternatim positis. Temperantia enim constat, quod est in genere virtutis, et est in genere consonantiae : cum nec consonantia contineat sub se virtutem, neque virtus proprie contineat consonantiam. Hoc autem inconveniens est, quia diversorum generum et non subalternatim positorum diversae sunt species et differentiae.
Amplius adhuc obscurum est, si in diffinitione non positis nominibus utitur, hoc est in eo modo significandi quo imposita sunt nomina. Ut Plato umbricilium oculum dixit : eo quod umbra ciborum obumbretur . Aut putrimordax, hoc est, putredinis corrosivum pulverem dicat felagon, hoc est, fellis sive amaritudinis angorem vel angustiam dicat, et ita diffiniat. Est autem felagon pulvis putri sive putredinis carnis corrosivus. Aut medullam dicat ossigenam. Nam sic dictis tribus modis obscurum quod inconsuetum est, et non in propria significatione terminorum positum.
Quaedam enim nomina multiplicia neque secundum aequivocationem, nec secundum translationem ponit diffiniens : neque tamen utitur nominibus proprie
dictis, sicut dictum est, aliter quam instituta sunt nominibus et numeris : ut cum dicitur diffiniendo , quod lex est mensura vel imago eorum quae naturaliter justa sunt.
Et sunt hujusmodi pejora quam per translationem dicta , quia translative dicta ad minus per similitudinem de diffinito certificant: abusive autem dicta intellectum penitus obscurant . Unde translatione facta facit terminus translative dictus vel positus quodammodo notum quod significatum est per similitudinem translationis : omnes enim transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt : et per illam similitudinem aliquo modo declaratur diffinitum. Nomen autem quod est hujus et abusive sumptum, nihil facit notum : et hoc ideo est, quia nec similitudo inest talibus nominibus abusivis , quod mensura, vel imago, lex dicatur : nec etiam in tali sermone solet lex dici, sed potius a ligando : eo quod ad paenam obligat lex transgredientem : propter quod si proprie intendendo loqui, mensuram vel imaginem legem justorum esse dixit, mentitur : imago enim proprie dicta est, cujus generatio per artem vel per naturam vel per immutationem facta est ejus cujus est imago. Imago enim, ut dicit Hilarius , est rei ad rem coaequandae similitudo indifferens. Haec autem sive talis generatio figurae non inest legi. Si autem non proprie loqui intendit, palam est quoniam obscure dixit, sive diffinitionem per obscura posuit : et pejus quoad obscuritatem dixit quolibet illorum modorum qui secundum translationem dicuntur : et ista per similitudinem aliud certificant, illa vero nihil certificant.
Amplius si tali diffinitione diffinit per quam non est manifesta contrarii ratio, si diffinitum contrarium habet : quia contrariorum idem est genus, quod cum dividitur, differentiae contrarii sunt manifestae : et ideo qui novit diffinite unum contrariorum, novit et reliquum : quia cum genere et contraria differentia constituitur reliquum : nam qui bene per diffinitionem assignavit hoc modo contraria, assignavit quod unum cognoscitur ex reliquo.
Amplius autem considerandum si diffinitione assignata non est manifestum, cujus est diffinitio : sed sic intrinsecus est diffinitio velut epitaphia quae sunt antiquorum scriptorum, nisi in illis quis superscripserit cujus sunt, non cognoscentur quod est unumquodque eorum. Ex his ergo quae dicta sunt, cognoscetur vel cognosci poterit, si aliquis non plane diffinivit aliquid ex his quae dicta sunt, et similibus.