CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad argumenta principalia primae quaestionis. Ad primum respondet quod fides non est habitus speculativus, quia ad actum practicum inclinat, quia ad credere quod dirigit voluntatem in praxim respectu creditorum, nec credere est speculativum, quia ordinatur ad veram praxim, puta ad dilectionem credendorum ; nec similiter clara visio, patet, quia clara visio Deitatis est directiva in fruitionem objecti clare visi.
(b) Ad secundum respondet Doctor ibi : Ad secundum dico. Haec responsio stat in hoc quod licet objectum agibile, quod praesupponitur cognitioni practicae, aliquando sit necessarium in se, (ut in proposito de subjecto Theologiae,) tamen quia finis agibilis objecti est actio, et illa contingenter causatur, scientia practica est circa illam actionem contingentem quam dirigit et regulat, et talis actio dicitur objectum contingens scientiae practicae.
(c) Contra hoc arguitur primo, etc. Respondet Doctor ad primum ibi: Ad primum respondeo. Et pro intelligentia hujus responsionis nola, quod scientia est lanium de necessario complexo, ut supra patuit in illa quaestione : An Theologia sit scientia, ita quod ex parte sua requirit tantum necessitatem inhaerentiae praedicati ad subjectum, et non requirit necessario subjectum illius complexi esse in se necessarium. Nota etiam quod objectum immediatum notitiae practicae (quod est operatio) licet in se sit mere contingens, potest tamen de illa operatione aliquid concludi de necessitate, puta quia demonstratur ipsam necessario esse rectam, si conformiter eliciatur cognitioni practicae rectae; et sic scientia practica licet sit circa contingens in se, est tamen de complexo ut de necessario, et dicitur complexum necessarium, quia omnino infalsificabile, et sic patet littera Doctoris.
(d) Tunc patet ad auctoritatem . 1. Post. Scientia est necessarii dicti de contingente, id est, quod est de aliqua proprietate respectu alicujus subjecti contingentis in se, et non oportet intelligere ipsam proprietatem esse necessariam in se, sed quod necessario inhaereat. Sequitur in littera : Et ita veritates necessariae includuntur in veritate, etc. Nam istae veritates necessariae in scientia practica concluduntur de aliquo contingente per rationem alicujus prioris necessarii, non in se necessarii, quia si subjectum non est necessarium, nec inclusum erit necessarium ; debet ergo sic intelligi per rationem necessarii, id est necessario sibi convenientis.,
(e) Per idem ad auctoritatem 6. Ethic. Haec responsio patet ex supradictis. Quia enim habitus partis ratiocinativae, id est potentiae practicae est circa actum inquantum contingenter elicitur, aliter ille actus non esset in potestate agentis, et sic artifex non indigeret virtute ad recte agendum, ut expositum est in primo articulo. Sed habitus scientificus, id est quod talis habitus practicus, ut dicitur scientificus est circa eumdem actum non absolute, sed inquantum de eo aliquid necessario concluditur, concluditur enim quod necessario sit rectus, si elicitur conformiter tali habitui.
(f) Si objicitur, etc. id est ad hoc respondet ibi : Ad secundum, scilicet de prudentia. Et dicit Doctor quod definitio prudentiae debet intelligi de habitu activo proximo, qualis est habitus acquisitus ex actibus. Unde sicut circa factibilia, ars se habet ad habitum experti, ita circa agibilia se habet scientia moralis ad habitum prudentiae. Nam habitus uno modo accipitur pro habitu acquisito in universali, id est qui non acquiritur ex hoc actu particulari, vel hoc, ut quod unus homo est ordinabilis ad beatitudinem, et hoc sive de actionibus immanentibus sive transeuntibus. Alio modo pro habitu acquisito ex actibus practicis, id est dictaminibus in particulari, ut quod domus debeat sic vel sic aedificari, et sic talis habitus proprie dicitur prudentia. De hoc vide Doctorem infra d. 17. Et ex hoc patet quod ratio Gulielmi Occham in prolog. quaest. 4. quae est 11. in ordine, quam facit contra hoc quod dicit Doctor de habitu prudentiae nihil concludit, ut patet intuenti eam.
Ad tertium respondet Doctor, quod Boetius intelligit de Metaphysica quam vocat divinam, sicut etiam Philosophus 6. Metaph. t. com. 2. dicit Metaphysicam divinam quae apud ipsum est speculativa, quia dividit ibi speculativam in Mathematicam naturalem et divinam. Et quod addit Boetius de subjecto hujus, quod est prima substantia, etc. verum est quod Deus consideratur in Metaphysica perfectissime, quam in aliis scientiis humanitus acquisitis considerari potest, tamen ut ibi praecise consideratur in conceptibus communibus sensibilibus, hoc est ab ipsis sensibilibus abstractis: non enim consideratur ibi, ut objectum atlingibile per actum voluntatis, sicut in Theologia consideratur, et certum est, ut supra dixi, contra Gregorium quod de eodem objecto, ut diversimode considerato potest esse habitus practicus et speculativus. Et hoc est quod dicit Doctor parum supra in illa objectione, scilicet quod non est idem objectum habitus scientifici et ratiocinativi, quomodo idem objectum potest esse plurium habituum, tamen diversimode consideratum; idem tamen habitus non potest esse plurium objectorum, quia tunc idem dependeret a duobus objectis, quod est impossibile ut alias ostensum est.