IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) De secundo principali, etc. D. Thomas distinguit duo tempora Baptismi 3. part. quoest. 66. art. 2. et 1. 2.quaest. 103. art. 3. Primum tempus fuit Baptismi, ut erat sub consilio, et hoc duravit usque ad montem Christi. Secundum tempus, in quo fuit sub praecepto, et hoc incepit statim a morte Christi. Tria praeterea tempora statuit Circumcisionis, primum usque ad mortem Christi, et tunc Circumcisio fuit non solum sub consilio, etiam instituto Baptismo, sed etiam sub praecepto, quia nondum fuit abrogata lex. Secundum tempus fuit Circumcisionis usque ad promulgationem legis in die Pentecostes, et pro illo tempore fuit Circumcisio inutilis, quia lex vetus fuit abrogata in morte Christi, sicut et Circumcisio, quae tamen usque ad Pentecosten fuit licita, quia nondum promulgata erat lex Evangelica. Tertium tempus fuit Circumcisionis deinceps post promulgationem Evangelii, in quo fuit mortifera, et sic loquitur Paulus de Circumcisione ad Galatas 5. Quod si circumcidamini, etc. Hanc sententiam sequitur Sotus de Justitia et jure, lib. 2. quoest. 5. art. 5. et hic quoest, unica, art. 2. Bichardus dist. 1. quoest, ultima, et proesenti dist. art. 5. quoest. 3.
Verum, ut tria haec seorsim disseramus, nempe de Circumcisione usque ad mortem Christi, de eadem post mortem, et tertio post promulgationem factam in die Pentecostes, respondendum erit seorsim ad singula. Praemittendum tamen est hic Doctorem non disserere ex instituto contra D. Thomam, quamvis contrarium interpretentur utriusque scholae Auctores, sed contra Hugonem de S. Victore, cujus sunt ea, quae adducit Doctor quoad singula asserta. Unde non existimo Doctorem aliud docere de Circumcisionis praecepto, quam D. Thomas docuerit quoad hoc punctum, ut infra sub calce Commentarii ostendam ; interim tamen explicabo difficultatem juxta communem interpretationem, ut liberum sit lectori, hoc vel illud sequi.
Quoad primum tempus, Circumcisionem fuisse in praecepto, non obstante institutione et consilio Baptismi suscipiendi, supponit non fuisse mortuam quoad fructum ejus, de quo supra disseruimus. Solum ergo controversia praesens est de praecepto, an baptizatus illo tempore, tenebatur ad Circumcisionem, si antea non fuerit circumcisus. Partem affirmantem docuit S. Thomas, quem in hoc sequuntur omnes discipuli ejus, tam antiqui quam moderni, et hic, et in 1. 2. quoest. 103. ubi Suarez de legib. lib. 9. c. 12. Vasquez disp. 180. cap. 2. Medina et alii in art. 3. D. Thomae. Capreolus in 4. dist. 3. quoest, unica ad 1. contra 1. conclusionem. Paludanus quoest. 6. quibus accedit D. Bonaventura quoest. 2. art. 3. et Richardus. Oppositam tenet Doctor hic, quam sequitur Gabriel dist. 1. quoest. 4. art. 3. Rada tomo 2. Controversiarum art. 2. et reliqui ejus discipuli. Hanc probat Doctor g Contra primum arguitur sic, etc. ex eo quod praeceptum impositum de Baptismo evacuat Circumcisionem quoad fructum et obligationem ; ergo consilium de Baptismo tollit obligationem Circumcisionis. Antecedens admittunt omnes. Consequentiam probat Doctor ratione morali, desumpta ex natura legis et praecepti, quia quando una lex seu praeceptum de aliquo tollit aliam legem et praeceptum de alio in toto, consilium etiam de altero, tollit obligationem alterius.
Ad hanc rationem respondent adversarii primo, admittendo hanc maximam, quan
. do actus sunt tales, ut non possint simul consistere, sicut est consilium de virginitate, quae cum matrimonio consummato nequit consistere, non ita Circumcisio et Baptismus, quia simul consistere possunt, sicut ante mortem Christi compatiebantur praeceptum de Circumcisione, et consilium de Baptismo. Admittit autem Doctor utrumque fuisse proficuum pro illo tempore ; ergo non repugnabant eorum actus. Contra, praeceptum de Baptismo non inducit simpliciter majorem repugnantiam inter actus, quam consilium legislatoris de
Baptismo, sed omnes concedunt praeceptum de Baptismo sustulisse ex toto obligationem Circumcisionis ; ergo et consilium. Major probatur, quia praeceptum de Baptismo, quantum est ex natura actus non addit repugnantiam ullam ad Circumcisionis praeceptum, sed addit obligationem ad actum Baptismi, neque in se formaliter, neque virtualiter est revocatio Circumcisionis ex vi praecepti, aut actus substrati praecise, quia in lege nova potuil etiam continuari Circumcisio cum suo praecepto, et Baptismus sub suo praecepto.
Peto ergo, unde Baptismus sub praecepto sustulit ex toto Circumcisionem ? non aliunde quam ex mente Christi legislatoris, qua voluit Baptismum succedere Circumcisioni, quatenus Baptismus est professio legis novae, et ingressus ad Evangelium fidem explicitam Christi continens, et veritatem figuratam per Circumcisionem ; totum hoc habetur ex voluntate Christi instituentis Baptismum, et consulentis ejus receptionem et transitum ad legem novam inchoative ; ergo perinde institutio publica Baptismi, de qua agitur, et consilium quod secum ferebat usus ejus, tollit obligationem Circumcisionis, sicut et praeceptum. Et ponit etiam repugnantiam inter Circumcisionis obligationem et necessitatem, sive ut medium erat, sive ut praeceptum habebat, haec autem repugnantia erat ex motivo intrinseco institutionis Baptismi, quatenus utrumque cadit sub intentionem legislatoris: Baptismus ergo tollit obligationem Circumcisionis, antequam etiam datus est sub praecepto pro illo tempore, quo fuit sub concilio.
Ex quibus patet, instantiam illam de virginitate et matrimonio, si sumantur in oppositione morali, et non solum physica, confirmare propositum, quia voluntas instituendi Baptismum habuit oppositionem ad Circumcisionem, inquantum erat sub praecepto. Sic etiam movens, aut consulens aliquid fieri, quod alias non licet, si est superior, habens facultatem dispensandi, censetur dispensare tacite in lege opposita, ut si Pontifex det beneficium illi quem novit esse irregularem, vel praecipiat comedere carnes die, quo scit esse prohibitam comestionem carnis, Innocentius cap. Veniens. de fil. Presbyt. Panormitanus cap. Cum in cunctis, de electione, et cap. diversis, de Clericis conjugatis, Navarrus praeludio 9. n. 15. et cap. 25. n. 74. Azorius tom. 1. lib. 5. cap. 15. quoest. 10. Armilla verbo dispensa. Silvester ibidem, Aymon cons. 95. Sanchez lib. 8. de Matrimonio, disp. 4. cum communi.
Item ratificatio supposita scientia Principis, et consuetudo contraria tollunt vim legis propter voluntatem tacitam et repugnantem Principis annexam; quod ergo facit consilium et monitor quoad effectum dispensationis respectu privati seu ratificatio et consuetudo respectu legis, quam vel in toto vel in parte evacuat, quantum ad vim obligandi, hoc facit lex contraria in exercitio posita sub consilio, ad finem derogandi priorem, antequam L etiam praecipiatur. Talis est lex nova respectu veteris, prout sensim inducta est a Christo, et speciatim lex de Baptismo respectu Circumcisionis ; ergo Baptismus positus et institutus sub consilio. evacuavit Circumcisionem quoad obligationem. Confirmatur, qui vovet opus bonum ut ingressum religionis laxioris, illud adimplet ingrediendo strictiorem et perfectiorem, ut constat; ergo Judaeus professus fidem Evangelii, et sequens Christum, recte adimplebit quidquid ei per legem veterem praescriptum erat. Probatur consequentia, quia lex Evangelica continet perfecte et explicite quod figurate in lege veteri est praescriptum et promissum. Tenebantur etiam Judaei recipere et acceptare Christum promissum in sua lege, eumque sequi; ergo et acceptare Baptismum, et doctrinam ejus, juxta illud Joannis 10. In propria venit, et sui eum non receperunt; quotquot autem receperunt eum. dedit eis potestatem filios Dei fieri, et cap. 15. Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; ergo peccatum habuerunt audiendo, neque recipiendo Christum, et doctrinam ejus.
Quae autem docuit et instituit Christus, erant adimpletio legis, et perfectius attingebant finem ipsius, ut cultum Dei, et sanctificationem hominis, quam ut in lege praescripta erant, quod abunde de Baptismo constat, ut comparatur ad ipsum, tanquam figura ad veritatem, ipsa Circumcisio, et ut comparatur ad Christum tanquam ad finem legis: finis autem legis Christus, inquit Apostolus.
Si etiam consideremus Circumcisionem, ut erat professio legis et fidei per legem praescriptae, nempe Messiae (qua ratione plerique oppositae sententiae docent eam valuisse, ut includebat fidei protestationem, non aliter (quoad hoc munus Baptismus non solum aequivalet, sed etiam supereminet, quia habet annexam fidem explicitam, non solum implicitam, ut Circumcisio, item fidem Christi subsistentis, non autem futuri tantum. Si consideramus eamdem, ut denotat Circumcisionem spiritualem, haec etiam perfectius denotatur per Baptismum, in quo circumcisi estis per Circumcisionem non manu factam, etc
Praeterea, si loquamur de Circumcisione, ut fuit data Abrahae et Patribus, ne commiscerentur posteri eorum aliis propter reverentiam Christi, qui ex semine ejus erat venturas, vel propter signaculum fidei, et discrimen populi fidelis ab idololatris, cessavit primus finis adveniente Christo, et secundus instituto Baptismo, quia Baptismus (ut dixi) quoad hoc praefertur Circumcisioni, et praeter effectum fidei explicitae, ejusque professionem, consignatio est ovium per characterem in anima, de quo inferius: haec autem signatio longe perfectior est, quam illa quae fiebat in carne, ut vocant Patres, more pecudum.
Si denique asseratur quod Circumcisio fuit professio legis Judaicae, et incorporatio in ipsam, et per legem confirmata fuerit, tanquam initiatio, et Sacramentum ejus, contra, quia fuit ex Patrib us, et retenta in lege, non ergo incepit sub lege, fuit incorporatio in Synagogam, ratione remedii peccati originalis, quibus aliud non suppetebat extra casum necessitatis. Hinc Paulus ad Romanos 3. Quid ergo amplius Judoeo est ? aut quoe utilitas Circumcisionis ? multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei, etc. Eloquia ergo Dei, id est, lex credita est Circumcisioni, quae primum fuit sub praecepto et lege ex Patribus. Unde Apostolus ibidem probans salutem esse ex fide, concludit eumdem Deum esse Judoeorum et Gentilium, quia justificat Circumcisionem ex fide, et proeputium per fidem ; lex ergo Mosaica licet credita fuerit circumcisioni, Circumcisio non fuit ejus professio specialis, quia et filii Esau tenebantur ad Circumcisionem, et Ismaelitae: ergo non fuit signum distinctivum legis, sed commune legi et aliis existentibus extra legem. Eatenus itaque ei fuit credita lex, quia fuit signaculum fidei, et remedium peccati originalis, ad quod tenebatur Judaeus ante institutionem Baptismi ; post autem institutionem Baptismi, quia fuit figuratum Circumcisionis, jam non manebat sub praecepto, quamvis retinuerit efficaciam, donec sensim aboleretur lex, et hoc sufficiebat ad effectum praefatum, quamvis non maneret obligatio praecepti respectu baptizati.
Ex his ergo omnibus patet desitio Circumcisionis quoad praeceptum respectu baptizatorum, quia nec lex illa comprehendit baptizatos, neque ratio, neque finis legis, ad quos autem haec non extenduntur, non extenditur ipsa lex. Sequitur secundo, quod etiam universim desierit ipsa obligatio praecepti positivi, de quo hic agitur, quia cessante fine legis in universali, cessat ipsa lex, ut communior fert opinio, quam tertet noster Castro lib. 1. de potestate legis poenalis cap. 5. documento 3. Medina 1. 2. quoest. 90. art. 2. ad 4. Sylvester verbo Lex, quoest. 9. Sotus lib. 7. de Justitia et jure, quoest, 1. art. 3. Et ratio est, quia res, per quas causas nascitur, per easdem dissolvitur, de regulis juris 6. Si autem lex inutilis esset, a principio esset nulla, redditur inutilis deficiente ejus fine et ratione ; ergo etiam deficit. Unde D. Thomas quoest. 90. art. 2. quoest. 96. art. 6. ait, quod lex intantum habet vim, inquantum est utilis bono communi.
Item, ex cap. Cum cessante de appellationibus, cessante causa cessat effectus, finis autem legis, qui est intrinsecus, est sua causa ; ergo illo deficiente cessat. Instituto autem Baptismo cessavit finis praecepti de Circumcisione, maxime admittendo Circumcisionem, non fuisse remedium peccati originalis, nisi ratione sua particulari, ex institutione propria, ut plerique docent eorum, qui in opposita sententia sunt. Et dato etiam quod fuerit remedium ex institutione propria, cessante necessitate ejus, cessat praeceptum, quia ipsi additum fuit, inquantum erat medium unicum pro masculis, unde praefati Doctores (ut supra visum est) negant quidpiam contulisse adultis, institutum etiam Baptisma sustulit illam necessitatem .
Adde juxta opinionem probabilem, quam insinuat Doctor, eam dedisse gratiam in determinato gradu, quo supposito nihil conferret. Unde ex interpretatione plurium, non dedit gratiam Abrahamo, quia supponit eum justificatum per fidem, unde colligunt efficacem tantum fuisse in infantibus. Ad quod consentaneum est fuisse limitatam ad dandum solum primam gratiam, non augmentum ejus. Supposita, inquam, hac opinione, Circumcisio etiam concurrens cum baptismo pro eo tempore, baptizato infanti nihil conferret, et sic quoad fructum ex propria institutione convenientem, fuit evacuata quoad baptizatos infantes, licet fuerit efficax in iis, qui non fuerunt baptizati ; ex quibus sequitur intentum, quia quoad reliquos fines, qui designantur, patet etiam ex dictis non fuisse utilem.
Dixi superius cessasse praeceptum Circumcisionis positivum, ad excludendum naturale, quia illud mansit sub disjunctione, etiam instituto Baptismo, respectu ejus qui non assumeret Baptismum, nec vellet sumere ; alterum enim remedium ex duobus tenetur assumere, et contempto Baptismo, tenebatur ad Circumcisionem, quia aliud remedium non suppetebat salutis infantibus masculis, ita Doctor g sequenti, primum tempus et secundum, ex eo ergo tenebantur parentes praecepto divino naturali aliquid horum applicare.
Objiciunt adversarii, quia usque ad mortem Christi saltem tenebantur Judaei ad legem Mosaicam, ut patet ex variis locis Scripturae: Non veni solvere legem, sed adimplere, Matthaei 5. Super cathedram Moysi sederunt scriboe, etc. Quoecumque dixerint vobis facite, etc.
Matth. 23. Lucoe 5. dixit Christus mundato leproso: Offer pro emundatione tua sicut proecepit Moyses. Item cap. 17. proecepit ut alii mundati se proesentarent Sacerdotibus. Idem patet ad Hebroeos 1. de translatione Sacerdotii, et confirmatione Testamenti per sanguinem et mortem Christi, et cap. 8. et 9. ubi significat fuisse consummatum Testamentum vetus in morte Christi, et similibus, ubi ostenditur lex mansisse usque ad mortem Christi saltem ; ergo omnia praecepta legis manserunt, ergo et praeceptum de Circumcisione.
Respondetur, negando consequentiam ultimam. Ad antecedens respondetur, legem sumi pro tota collectione contentorum in lege, sive fuerint prophetiae, sive instructiones et consilia, sive praecepta, sive caeremonialia ; et ita sumit Hieronymus epist. ad Algasiam, interpretando illa, sicut scriptum est in lege eorum, quia odio habuerunt me gratis, etc. Quamvis haec prophetia non inter praecepta, aut legem receptam a Moyse, sed in Psalmis habetur. Sumendo autem sic legem, non fuit tota consummata in morte Christi, sed partim in morte, partim post mortem, partim ante mortem. Unde Lucoe 24. dixit discipulis: hoec sunt verba quoe loculus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quoe scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me, etc. quod mox subjungit aperiendo eis sensum, et Scripturas dicens: sic oportuisse Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et proedicari innomine ejus poenitentiam. Intelligitur ergo illa consummatio quoad totum tempus, quo Christus fuit in terris donec ascenderit ad Patrem, et promissum Spiritum sanctum miserit Apostolis. Intelligitur etiam principaliter de ejus morte et passione, in qua consummata est redemptio generis humani, et finis adventus Christi in carne passibili. Intelligitur de consummatione legis, quantum ad sacrificia et oblationes, quae figurabant mortem Christi, confirmationem Sacerdotii, et Testamenti novi, per mortem testatoris, et completa antiquatione prioris tabernaculi, Testamenti et Sacerdotii Aaronici, saltem in causa ; et de his loquitur Paulus, non autem quoad singula, quasi tum primum impleta essent omnia in lege data, quae sensim, et successu temporis adimpleta sunt adveniente veritate, et completis mysteriis. Ad primam consequentiam, negatur, quia non est necessarium ut lex maneat quoad omnia praecepta, et singula, ad hoc ut lex simpliciter manere dicatur ; potest enim derogari in parte quoad aliqua contenta, ipsa adhuc manente ; potest quoad aliqua supposita etiam ex privilegio principis derogari, quamvis quoad reliquos maneat. Accedit, (ut infra dicetur) quod neque lex nova, tum complete fuerit introducta, quia neque resurrectio, neque ascensio Domini, neque promissio Spiritus sancti facta, neque praeceptum de Baptismo datum, neque paenitentia instituta, ut Sacramentum, neque Ecclesiae instituta, datis clavibus Petro, monarchia. Non potest ergo intelligi illa consummatio de adimpletione legis completa tum facta, neque de revocatione mandatorum ejus, ac proinde consequentia in hoc fundata, quasi eousque manserit lex, et non amplius est nulla.
Referendo etiam consequentiam illam ad causam in qua fundatur, de adimpletione legis et figurarum consummata veritate, oppositum sequitur, quia ante mortem Baptismus, cujus figura fuit Circumcisio, erat institutus ; ergo sequitur evacuatum fuisse praeceptum Circumcisionis adimpleta veritate.
Responderi potest etiam secundo, intelligi consummationem legis in morte, ejusque permanentiam, quoad praecepta quae propria erant legis, eo modo quo supra, cum communi schola, explicatur, Sacramenta veteris legis non contulisse gratiam, ex definitione Tridentini, sed significasse conferendam per Christum, intelligi de Sacramentis, quae erant proprie illius legis non autem de Circumcisione, aut remedio legis naturae, quae erant ante legem. Unde Levitici 12. continuatur praeceptum de Circumcisione, Genesis 17. datum tanquam foedus sempiternum Abrahae, et semini eius. Hinc Joannis 1. dicitur Circumcisio esse ex Patribus et non ex Moyse, et loco citato ad Romanos 3. Credita fuisse eloquia Dei Circumcisioni, quod supponit obligationem Circumcisionis praecessisse ; retentum autem esse in lege, non ex praecepto proprio ipsius, quod frustraneum esset priore nondum revocato. Per hoc intelligo, quod supra asserit Doctor, fuisse confirmatam Circumcisionem in lege, quia nempe ei credita est lex et eloquia Dei ; potuit ergo lex remanere, desinente obligatione Circumcisionis, ex praecepto proprio, quod non fuit legis.
Dices, ergo lex non obligaret sic, quia non obligavit nisi circumcisos ; ergo obligatio fixa legis supponit obligationem Circumcisionis, donec lex revocetur. Respondetur primo, 7i negando secundam consequentiam, vel eam distinguendo ; negari enim potest respectu baptizatorum quia est de subjecto non supponente, quia neque lex obligavit baptizatos, qui translati sunt in legem novam per Baptismum, ut supra dictum est in confirmatione ; non obligavit, inquam, in sensu figurali, quia cultus ejus in eo sensu esset falsus jam, postquam venit Christus; tum quia in legem novam, quam figuravit, translati, observant illam in sensu spirituali, quae est perfectior ejus observantia, quia secundum veritatem ; ideoque Cyrillus 9. contra Julianum : Transitus ad veritatem ab umbris, legem Moysis non tollit, sed manifestiorem ejus mentem exhibet, etc. quoe in nobis impletur juxta spiritualis cultus modum, etc. Vide Theodoretum ad Philipp. 3. Bernardum hom. 1. super Missus est. Hoc potissime verum est quoad infantes: adultos autem potuit obligare ratione scandali, vel quia jam supponuntur circumcisi, circumcisus autem debitor est universae legis,
L ex Paulo ad Galatas ; vel per accidens infantes etiam obligabantur, seu parentes ipsorum ad Circumcisionem, non ex praecepto Circumcisionis, sed quia debebant ipsos praesentare in templo ex praecepto legis, quia non poterant admitti nisi circumcisi, ideo ex praecepto legis per accidens tenebantur parentes infantes circumcidere, sicut qui est in peccato mortali, potest obligari per accidens ad confessionem, ut si ministret, aut recipiat aliquod Sacramentum ; haec obligatio non est ex praecepto confessionis, sed ex praecepto Sacramenti, quod ministrat aut recipit, hinc, non sequitur respectu baptizati manere obligationem Circumcisionis. Potest etiam dici, quod contempto Baptismo, tenebantur parentes providere de remedio Circumcisionis, quod tum etiam valebat, non ex praecepto positivo, sed naturali ; et haec obligatio fuit non determinata, sed indeterminata, quatenus hoc vel aliud, applicare debebant. Accedit ulterius, quod praeceptum Circumcisionis adhuc respectu eorum manebat, quibus non fuit nota institutio Baptismi; hoc tamen per accidens, ratione ignorantiae.
Resolutio ergo est, praeceptum Circumcisionis mansisse respectu communitatis, in qua excipiebantur illi ad quos devenit notitia Baptismi, aut ejus institutio ; in his autem cessavit quoad infantes, qui poterant baptizari, quae Circumcisione erat perfectior et eminentior. Caetera praecepta legis non concernebant infantes praeter unicum illud praesentationis eorum in templo, et oblationis. Ab hoc potest dici fuisse exemptos infantes, sicut et ab ipsa Circumcisione ; vel certe si teneatur oppositum, quia parentes tenebantur jam circumcisi, ut supponitur, ante Baptismum, et debitores adimplendae legis, donec revocaretur; tunc per accidens tenebantur circumcidere infantes ex praecepto illo oblationis faciendae, non ex praecepto Circumcisionis.
De reliquo non subsistit illa suppositio consequentis respectu adultorum, qui jam circumcisi erant, juxta praeceptum legis, die octavo. Si autem casus daretur, aliquem adultum tunc non esse circumcisum, dico non teneri eum ad Circumcisionem, si Baptismum susciperet, neque etiam ad legem, quae solos circumcisos obligabat. Aliud est de infantibus ex obligatione parentum circumcisorum, quia tenebantur ad legem circa se et suos infantes observandam. Disparitas autem est, quia lex non obligabat nisi circumcisos; desinente ergo hac obligatione in adulto baptizato, desinit etiam obligatio universae legis, desinit illa recepto Baptismo.
Ex quibus patet ad primam consequentiam, quae etiam negatur, quia ablata obligatione Circumcisionis, potuit manere obligatio legis respectu eorum, quia antea fuerant circumcisi, ut dictum est. Advertendum ulterius, quod illa obligatio praesentandi parvulum in templo, tantum concernebat primogenitos, non alios, neque foeminas, unde minuitur vis argumenti, quod tantum formari possit casus in primogenitis infantibus, quantum ad obligationem propriam legis, quae concernebat infantes, aut parentes ratione infantum. Ex quibus patet ad omnia fundamenta aliorum, tenendo sententiam Doctoris juxta interpretationem communem, quam Doctores citati et ejus discipuli adhibent.
Caeterum nescio cur ita Doctorem interpretan cogamur, cum mens ejus ex discursu colligi debeat, qui agit de Circumcisione, ut erat necessaria necessitate medii, ad tollendum peccatum originale, et ad summum de praecepto annexo, ut habuit hanc necessitatem, quod fuit divinum naturale ex suppositione institutionis ejus ut medii necessarii ad hunc effectum, non videtur autem agere de praecepto legali et positivo. Duplex enim praeceptum fuit Circumcisionis, aliud datum Abrahae, ex quo induit necessitatem medii ; aliud vero legale, quo credita sunt ei eloquia Dei, ut dicit Paulus, et ut ait Doctor, confirmata est per legem Levitici 12. Hoc praeceptum legale mansit, quamdiu ipsa lex obligavit, primum vero specificans necessitatem medii, instituto Baptismo, cessavit,et de hoc solum agit Doctor. Unde in confirmatione subjecta dicit, si parvulus baptizatus moreretur absque Circumcisione, quod salvaretur,unde colligit Circumsionem ei non fuisse necessariam. Et respondendo ad replicam, dicit quod parentes infantis tantum tenebantur ei providere de remedio necessario. Item infra contra secundam assertionem argumento tertio, sumit argumentum ex obligatione, quam habebant Iudaei circumcidendi usque ad tempus promulgationis Evangelii, quia non constabat de revocatione Circumcisionis, etc. Et g sequenti agens de secundo tempore Circumcisionis, dicit ipsam fuisse utilem currente Baptismo tantum sub consilio, non vero necessariam determinate, sed necessariam sub disjunctione, vel ipsam, vel Baptismum.
Loquitur Doctor de praecepto Circumcisionis in ratione medii, quod desinit obligare, determinate sicut prius, quia provisum est de alio medio efficaci respectu ejusdem effectus, mansit tamen sub disjunctione et indeterminate obligans ; e st enim de natura praecepti generalis, ut sic vel sic obliget mutata natura et statu mediorum ad finem; praeceptum procurandae salutis obligat ad medium unicum tantum et determinate, si aliud efficax non suppetat, si tamen alia suppetant, obligat sub disjunctione. Tale est praeceptum divinum naturale procurandae salutis, quod ante institutionem Baptismi limitabatur ad Circumcisionem masculi, in illo populo, die octavo determinate ; instituto vero Baptismo sub disjunctione et indeterminate obligabat, quamdiu Baptismus mansit sub consilio ; evacuata ex toto Circumcisione ad solum Baptismum limitatur, quoad materiam peccati originalis, et incorporandi se Christo, et legi novae, in qua sola datur salus, ad Baptismum, inquam, vel in re, vel in voto de lege ordinaria. Non agit ergo Doctor de praecepto positivo Circumcisionis, quod confirmari potest ex hac distinctione in Reportatis quoest. 5. ubi hanc materiam tractat g Circa quoestionem, etc. Dupliciter, inquit, fuit promulgatio facta Baptismi. Uno modo per modum consilii, Christo veniente in carne, sed non per modum proecepti. Primo modo non fuit necessarium recipere Baptismum, quia tunc imponebatur necessario Judoeis Circumcisio usque ad passionem Christi, et leges Mosaicoe, etc. Infra autem impugnat dicentes necessariam omnino fuisse
Circumcisionem, necessitate salutis, per rationes supra allatas, dicens Baptismum quantum ad effectum salutis suffecisse parvulo ante passionem Christi Unde colligitur in priori parte agere de Circumcisione ratione praecepti positivi, ut fuit legis nondum revocatae. In secundo loco agit de eadem, ut fuit medium ad salutem efficax, et utile pro tunc, non tamen necessarium instituto Baptismate sub consilio, nisi sub distinctione.
Sed quid ista Doctor ? quia D. Thomas, quem hic videtur impugnare, loquitur de necessitate Circumcisionis ex praecepto positivo, non autem de necessitate ejus, ut erat medium efficax concurrente etiam Baptismo sub disjunctione. Respondetur, Doctorem hic non disserere cum S. Thoma, a quo non videtur dissentire, meo judicio, sed contra Hugonem de S. Victore, quem citat in Reportatis; is enim lib. 2. de Sacramentis part. 6. cap. 4. ubi agit de tempore, quo institutum est Baptisma, citat varias opiniones circa hoc. Prima fuit, quae dicebat Joannis 3. Ba- ptisma in illis : Nisi quis renatus fuerit, etc. fuisse institutum ; alii Matthaei ultimo: Euntes, docete omnes gentes, etc. et alii quando Joannes coepit baptizare, alii in passione, quando dixit Christus : Consummatum est, etc. veteris Testamenti Sacramenta finem accepisse, et Novi exordium, putant. Subjicit propriam opinionem, dicens : Commodius autem videtur, ut dicamus Baptismum prius per Joannem, et deinde per Christum, sive pet discipulos Christi aliquamdiu, solum ne a consuetudine abhorreret in usum productum ;novissime autem quando universum mundum proedicatores baptizare missi sunt, generaliter institutum. etc. Quibus verbis nihil discernit inter Baptismum Joannis, et quem dabant discipuli Christi (aliquamdiu solum ne c
consuetudine, inquit, abhorreret ) distinctione quoad fructum, ac proinde mihi videtur esse in sententia Tertulliani, Chrysostomi, et Leonis Papae. Quidquid dicat Vasquez citatis eum in cap. 6. sequenti, ubi distinguit inter Baptismum Joannis et Christi, quod ille fuit Sacramentum tantum, Christi Baptisma conferebatur cum Sacramento, id est, cum signo res ipsa, et remissio peccatorum, quia ibi loquitur de Baptismo post completam ejus institutionem, et prout erat in exercitio post antiquatam legem, ut nunc est in Ecclesia.
Unde in verbis praelatis refert institutionem generalem Baptismi ad tempus post resurrectionem ; infra autem dicit, quod nova inchoata sunt ante passionem ad consuetudinem, quod perinde est ac ad usum, non ad fructum ex mente ipsius: et postea, et in isto medio tempore (supple utriusque concurrentis ante passionem ) quo fuit Baptismus cum Circumcisione ab inchoatione sua, usque ad passionem Christi; hoc fuit Circumcisio cum Baptismo post passionem, usque ad illud tempus, quo ipsa Circumcisio coepit prohiberi, etc. Dicit ergo Circumcisionem in morte Christi finem accepisse, et ante illud tempus ita Baptismum se habuisse ad Circumcisionem, sicut Circumcisio post mortem Christi se habebat ad Baptismum ; ergo sentit non fuisse fructuosum Baptismum ante passionem, quod clarissime, prosequendo eamdem comparationem, docet, asserens, sicut Circumcisio in suo statu ante passionem ad salutem suscipiebatur, neque licuisse Baptismum contemni, sic post mortem Christi Baptismus in suo statu suscipiebatur ad salutem, neque debuit aut licuit contemni Circumcisionem donec prohibebatur ; ac tandem comparando utrumque dicit : Rursus quemadmodum Baptismus a Joanne secundum solum Sacramentum dabatur ut ii, qui baptizandi usum non noverant, erudirentur; sic in novissimo a quibusdam fidelibus Circumcisio dispensatorie secundum solum Sacramentum (id est, signum externum) suscipiebatur, ne ii qui circumcidi consueverant, scandalizarentur, etc. ubi de Baptismo Joannis loquitur, perinde ac de Baptismo, quo utebantur discipuli Christi Joannis 3. et 4. quia eumdem plane sensit fuisse cum Tertulliano, et aliis supra, ad usum et consuetudinem, non ad fructum ullum.
Hanc doctrinam impugnat Doctor, nempe qua tribuit necessitatem medii ad salutem soli Circumcisioni ante passionem Christi, et instituto Baptismo ; et opinio illa, quam hic citat Doctor, quoad omnia est Hugonis, quam etiam secutus est Mensis citans Hugonem 4. part. quaest. 8. m. 2. art. 3. I. et 2. ubi idem docet. Contrariam sententiam probat Doctor utroque loco, et rationes ejus eo tantum spectant, neque agit de derogatione Circumcisionis et praecepti ejus, nisi ut fuit medium necessarium salutis. Quando autem institutus est Baptismus, non fuit medium necessarium determinate, sed indeterminate et sub disjunctione, ut videre licet ponderanti rationes ejus, et consequentiam illam, quam infert: Ergo, inquit, si praeceptum de Baptismo erat prohibitio Circumcisionis, quantum ad fructum (id est, evacuatio Circumcisionis; alludit enim ad verba et rationem Hugonis), et consilium de Baptismo erat reddens Circumcisionem non necessariam, etc. supple quoad fructum determinate, quia infra dicit sub disjunctione fuisse necessariam. Patet idem ex confirmatione ejus, ut legenti apparet; hoc videtur ergo mihi institutum Doctoris, non illud quod communiter imponitur, licet pro ea disseruerim ex reverentia Scholae, et speciatim Illustrissimi Magistri mei, qui in Scholio et marginalibus communem interpretationem sequitur, quam in Scholis semper dictavit.
(e) Contra secundum, quod dicitur de tempore inter passionem Christi, et promulgationem Evangelii, etc. Secundum assertum Hugonis de inutilitate Circumcisionis post mortem Christi, hic impugnat Doctor, sicut et tertium assertum de prohibitione Circumcisionis promulgato Evangelio. Rationes Doctoris satis clarae sunt, easque in sequenti ss examanabimus exponendo conclusiones.