IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
De intelligentia harum locutionum: Deus est homo, Deus factus est homo, tres sententias ponit. Ex praemissis autem emergit quaestio plurimum continens utilitatis, sed nimium difficultatis atque perplexitatis. Cum enim constet ex praedictis et aliis pluribus testimoniis, omnesque Catholici unanimiter fateantur, Deum esse factum hominem, et Christum verum Deum esse et verum hominem ; quaeritur, an his locutionibus: Deus factus est homo, Filius Dei factus est filius hominis ; Deus est homo, et homo est Deus, dicatur Deus factus esse aliquid, vel esse aliquid, vel aliquid dicatur esse Deus ; et an ita conveniat dici: Homo factus est Deus, et filius hominis factus est Filius Dei, sicut e converso dicitur ; et si ex his locutionibus non dicitur: Deus factus esse aliquid, vel esse aliquid, quae sit intelligentia harum locutionum et similium. In hujus profunditatis reseratione et scrupulosae quaestionis expositione plurimum differre inveniuntur sapientes.
Prima est eorum gai dicunt, in incarnatione hominem quemdam ex anima et carne constitutum, et illum hominem factum esse Deum, ei Deum
illum hominem ; et auctoritates, quibus ita esse asserunt, ponit. Alii enim dicunt, in ipsa Verbi incarnatione hominem quemdam ex anima rationali et humana carne constitutum, ex quibus duobus omnis verus homo constituitur ; et ille homo coepit esse Deus, non quidem natura Dei, sed persona Verbi ; et Deus coepit esse homo ille. Concedunt etiam, hominem illum assumptum a Verbo, et unitum Verbo, et tamen esse Verbum ; et ea ratione tradunt dictum esse, Deum factum hominem, vel esse hominem, quia Deus factus est, id est, coepit esse quaedam substantia ex anima rationali et humana carne subsistens ; et illa substantia facta est, id est, coepit esse Deus. Non tamen demigratione naturae in naturam, sed utriusque naturae servata proprietate, factum est, ut Deus esset illa substantia, et illa substantia esset Deus. Unde vere dicitur: Deus factus est homo, et homo factus est Deus ; et Deus est homo, et homo Deus ; et Filius Dei filius hominis, et e converso. Cumque dicant, illum hominem ex anima rationali et humana carne subsistere, non tamen fatentur, ex duabus naturis esse compositum, divina scilicet et humana ;
nec illius partes esse duas naturas, sed animam tantum et carnem.
Auctoritates ponit, quibus muniunt suam sententiam.
Et ne de suo sensu tantum loqui putentur, hanc sententiam pluribus muniunt testimoniis. Ait enim Augustinus in lib. de Trinit. " Cum legitur : Verbum caro factum est, in Verbo intelligo verum Dei Filium, in carne agnosco verum hominis filium, et utrumque simul unam personam, Deum et hominem ineffabilis gratiae largitate conjunctum. " Idem in Enchiridio : " Christus Jesus Deus de Deo est, homo autem natus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine. Utraque substantia, divina scilicet et humana, Filius est unicus Dei Patris omnipotentis, de quo procedit Spiritus sanctus, utrumque unus, sed aliud propter Ver. bum, et aliud propter hominem, non duo filii, Deus et homo, sed unus Dei Filius, Deus sine initio, . homo a certo initio. " Idem in eodem: " Quid natura humana in Christo homine meruit, ut in unitatem personae unici Filii Dei singulariter assumpta esset. Quae bona voluntas, quae bona opera praecesserunt, quibus meretur iste homo una fieri persona cum Deo? Numquid antea fuit homo, et hoc ei singulare beneficium praestitum est ut singulariter promereretur Deum ? Nempe ex quo homo esse coepit, non aliud coepit esse quam Dei Filius, et hoc unicus, et propter Dei Verbum, quod illo suscepto caro factum est, utique Deus; ut quemadmodum est una persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro, ita sit Christus una persona, Verbum et homo. " Idem super Joannem : " Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet, qua aequalis est Patri, et humanam, qua minor est Patre, utrumque autem simul, non duo, sed unus est Christus, ne sit quaternitas, non trinitas Deus. Ac per hoc Christus est Deus, anima rationalis et caro. " Idem quoque in lib. de Praedest. Sanct. "Ille homo, ut, a Verbo Patri coaeterno in unitatem personae assumptus, Filius Dei unigenitus esset, unde hoc meruit ? Quod bonum ejus praecessit, ut ad hanc ineffabilem excellentiam perveniret ? Faciente ac suscipiente Deo Verbo, ipse homo, ex quo esse coepit, Filius Dei unicus esse coepit". Item, " homo quicumque ita gratia fit Christianus, sicut gratia homo ille ab initio factus est Christus ". Idem in lib. 13. de Trinit. " Gratia Dei nobis in homine Christo commendatur ; quia nec ipse, ut tanta unitate Deo vero conjunctus, una cum illo persona Filius Dei fieret, ullis est praecedentibus meritis assecutus: sed ex quo homo esse coepit, ex illo est et Deus. Unde dictum est: Verbum caro factum est. " Hilarius quoque in 10. lib. de Trinitate ait: " Christum non ambigimus esse Deum Verbum, neque rursus Filium hominis ex anima et corpore constitisse ignoramus ". His aliisque auctoritatibus utuntur qui hominem quemdam ex anima rationali et carne compositum Deum factum dicunt, sed gratia, non natura. Sola enim gratia habuit ille homo, non meritis, vel natura, ut esset Deus, sive Dei Filius, ut haberet omnem scientiam et potentiam, quam habet Verbum, cum quo est una persona. Nec tantum in superioribus legitur, quod homo ille sit una persona cum Verbo, et sit ipsum Verbum, sed etiam, quod anima rationalis et caro eadem persona sit et Christus sit, et Deus.
Secunda est eorum qui dicunt, hominem illum ex tribus substantiis, vel ex duabus naturis constare;et hunc fatentur unam esse personam, ante incarnationem simplicem tantum, sed in incarnatione compositam;et auctoritates, quibus se muniunt, proponit.
Sunt autem et alii, qui istis in parte consentiunt, sed dicunt, hominem illum non ex anima rationali et carne tantum, sed ex humana et divina natura, id est, ex tribus substantiis, divinitate, carne et anima, constare, et hunc Christum fatentur. Et unam personam tantum esse, ante Incarnationem solummodo simplicem, sed in Incarnatione factam, compositam ex divinitate et humanitate. Nec est ideo alia persona quam prius, sed cum prius esset Dei tantum persona, in Incarnatione facta est etiam hominis persona ; non ut duae essent personae, sed ut una et eadem esset persona Dei et hominis. Persona ergo, quae prius erat simplex et in una tantum natura existens, in duabus et ex duabus subsistit naturis ; et persona, quae tantum Deus erat, facta est etiam verus homo, subsistens non tantum ex anima et carne, sed etiam ex divinitate; nec tamen persona illa debet dici facta persona quamvis dicatur facta persona hominis. Facta est igitur illa persona ut quibusdam placet, quiddam subsistens ex anima et carne, sed non est facta persona, vel substantia, vel natura. Et inquantum est illud subsistens, composita est ; inquantum autem Verbum est, simplex est.
Auctoritates etiam ponit, quae hanc probant sententiam.
De hoc Augustinus in lib. Sententiarum Prosperi ait : " Modis omnibus approbare contendimus, Sacrificium Ecclesiae duobus constare, duobus confici, visibili elementorum specie et invisibili Domini nostri Jesu Christi carne et sanguine ; Sacramento et re Sacramenti, id est, corpore Christi, sicut Christi persona constat et conficitur ex Deo et homine, cum ipse Christus verus sit Deus et verus homo ; quia omnis res illarum rerum naturam et veritatem in se continet, ex quibus conficitur. " De hoc eodem Joannes Damascenus : " In Domino nostro Jesu Christo duas quidem naturas cognoscimus, unam autem hypostasim ex utrisque compositam. Incarnatus est igitur Christus, ex Virgine assumens primitiam nostrae massae, ut ipsa extiterit carni hypostasis, quae Dei Verbi hypostasis composita facta fuerit, quae prius simplex erat Verbi hypostasis, composita vero ex duabus perfectis naturis, Deitate et humanitate, et ferat ipsa divinae Verbi Dei filiationis characteristicum et determinativum idioma, secundum quod divisa est a Patre et Spiritu sancto, et carnis characteristica et determinativa idiomata, secundum quae differat a Matre et reliquis hominibus. " Item : " Unam hypostasim Filii Dei confitemur in duabus naturis perfectis, et eamdem hypostasim dicentes Deitatis et humanitatis se habentibus, et eamdem hypostasim incarnatam; et has duas naturas custodiri et manere in ipso post unionem, non seorsum et secundum partes ponentes singulam, sed unitas invicem in unam compositam hypostasim. Substantialem enim inquimus unionem, scilicet veram et non secundum phantasiam ; substantialem autem, non duabus naturis perficientibus alteram, scilicet unam compositam naturam, sed unitas invicem in unam hypostasim compositam Filii Dei, et manere eamdem substantialem differentiam determinamus ;quod creabile mansit creabile, et quod increabile increabile, et mortale mortale, et immortale immortale, et circumscriptibile circumscriptibile, et incircumscriptibile incircumscriptibile ; et hoc quidem refulget miraculis. " De hoc etiam Augustinus in lib. 1. de Trinitate, ait: " Quemadmodum secundum Deitatem una est Patris, et Filii natura, ita etiam juxta humanitatem eadem est Matris et Filii una natura. Ex utraque autem substantia, et divinitatis et humanitatis, unus atque idem est Deus, Dei et hominis Filius, Jesus Christus, ut Deus verus, ita etiam homo verus. " Idem etiam in libro. 13. de Trinitate : " Sic Deo conjungi potuit humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona ; ac per hoc jam est ex tribus; Deo, anima et carne. " His aliisque pluribus aucloritatibus se muniunt qui dicunt, personam Christi compositam esse, vel factam sive constantem ex duabus naturis, sive ex tribus substantiis.
Tertia est eorum qui non solum personam ex naturis compositam negant, sed etiam aliquem hominem vel aliquam substantiam ibi ex anima et carne compositam diffitentur ;et sic illa duo, scilicet animam et carnem, Verbo unita dicunt, ut non ex illis aliqua substantia vel persona componeretur, sed illis duobus velut indumento Deus vestiretur, ut mortalibus oculis appareret;qui rationem incarnationis secundum habitum accipiunt.
Sunt etiam alii, qui in Incarnatione Verbi non solum personam ex naturis compositam negant, verum etiam hominem aliquem, sive etiam aliquam substantiam ibi ex anima et carne compositam vel factam diffitentur ; sed sic illa duo, scilicet animam et carnem Verbi personae vel naturae unita esse aiunt, ut non ex illis duobus, vel ex his tribus aliqua substantia, vel persona fieret sive componeretur ;sed illis duobus velut indumento Verbum Dei vestiretur, ut mortalium oculis congruenter appareret. Qui ideo dicitur factus verus homo, quia veritatem carnis et animae accepit. Quae duo etiam in singularitatem vel unitatem suae personae accepisse legitur, non quia illa duo, vel aliqua res ex illis composita sit una persona cum Verbo, vel sit Verbum ;sed quia illis duobus accedentibus Verbo, non est personarum numerus auctus, ut fieret quaternitas in Trinitate ;et quia ipsa persona Verbi, quae erat prius sine indumento, assumptione indumenti non est divisa vel mutata, sed una eademque immutata permansit. Qui secundum habitum Deum hominem factum dicunt. Accipiendo enim hominem, dictus est Deus factus homo, et propter acceptum hominem dicitur Deus verusesse homo ; et propter assumentem Deum dicitur homo esse Deus. Nam si essentialiter, inquiunt illi, Deus esse homo, vel homo esse Deus intelligeretur ; tunc, si Deus assumpsisset hominem in sexu muliebri, et mulier essentialiter Deus esset, et e converso, at potuit Deus assumpsisse hominem in sexu muliebri ; potuit igitur mulier esse Deus, et e converso.
Auctoritates inducit, quibus haec sententia roboratur.
Ne autem et isti de suo influere videantur, testimoniis in medium productis quod dicunt confirmant. Ait enim Augustinus in lib. de gratia novi Testamenti : " Sicut non augetur numerus personarum, cum caro accedit animae, ut sit unus homo ; sic non augetur numerus personarum, cum homo accedit Verbo, ut sit unus Christus. Legitur itaque Deus homo, ut intelligamus hujus personae singularitatem, non ut suspicemur in carnem mutatam divinitatem. " Idem quoque tractans illud verbum Apostoli : Habitu inventus est ut homo, manifeste ostendit, Deum dici factum esse hominem, vel esse hominem secundum habitum, in lib. 83. quaestionum ita inquiens : " Multis modis habitum dicimus ; vel habitum animi, sicut disciplinae perceptionem usu firmatam ; vel habitum corporis, sicut dicimus alium alio validiorem ; vel habitum eorum, quae membris accommodantur extrinsecus, ut cum dicimus aliquem vestitum, calceatum et hujusmodi. In omnibus generibus manifestum est, in ea re dici habitum, quae accidit alicui, ita ut eam possit etiam non habere. Hoc autem nomen ductum est ab illo verbo, quod est habere. Habitus ergo in ea re dicitur, quae nobis, ut habeatur, accidit vel accedit.
Quatuor species habitus distinguuntur.
Verumtamen hoc interest, quia quaedam eorum, quae accidunt vel accedunt, ut habitum faciant, non mutantur, sed ipsa mutant, in se integra et inconcussa manentia ; sicut sapientia, accedens homini, non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit. Quaedam vero sic accedunt vel accidunt, ut mutent et mutentur, ut cibus, qui, amittens speciem suam, in corpus vertitur, et nos cibo refecti ab exilitate atque languore in robur atque valentiam mutamur. Tertium genus est, cum ea quae accidunt vel accedunt, nec mutant ea quibus accidunt, nec ab eis ipsa mutantur, sicut annulus positus in digito, quod genus rarissime reperitur. Quartum genus est, cum ea quae accidunt, mutantur non a sua natura, sed aliam speciem et formam accipiunt, ut est vestis, quae dejecta atque deposita non habet eam formam, quam sumit induta ; induta enim membris accipit formam, quam non habebat exuta. Quod genus congruit huic comparationi. Deus enim Filius semetipsum exinanivit, non formam suam mutans, sed formam servi accipiens, neque conversus aut transmutatus in hominem, amissa incommutabili stabilitate, sed in similitudinem hominum factus est ipse susceptor, verum hominem suscipiendo habitu inventus est ut homo, id est, habendo hominem inventus est ut homo, non sibi, sed eis quibus in homine apparuit. " Quod autem dicit ut homo veritatem exprimit. " Nomine ergo habitus satis significavit Apostolus, qualiter dixerit in similitudinem hominum factus, quia non transfiguratione in hominem, sed habitu factus est, cum indutus est hominem, quem sibi uniens quodammodo atque conformans, immortalitati aeternitatique sociaret. Non ergo oportet intelligi, mutatum esse Verbum susceptione hominis, sicut nec membra veste induta mutantur, quamvis illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti copularet. " His verbis aperte innuere videtur Augustinus, Deum dici factum hominem secundum habitum. Qui etiam ipsius Incarnationis modum volens exprimere, quaerentibus in quarto libro de Trinitate ait : " Si quaeritur, ipsa Incarnatio quo modo facta sit, ipsum Verbum Dei dico carnem factum, id est, hominem factum, non tamen in hoc, quod factum est, conversum atque mutatum, " sed carne, ut carnalibus congruenter appareret indutum. " Ita sane factum, ut ibi sit non tantum Verbum Dei et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima ; atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum, et homo propter hominem. Quod si difficile intelligitur, mens fide purgetur a peccatis abstinendo et bona operando ; difficilia enim sunt haec. " Idem in lib. de fide ad Petrum : " Dei Filius, cum sit Deus aeternus et verus, pro nobis factus est homo verus et plenus ; in eo verus, quia veram habet Deus ille humanam naturam ; in eo vero plenus, quia et carnem humanam suscepit et animam rationalem. " Item : " Non aliud fuit illa Dei summi exinanitio nisi formae servilis, id est, naturae humanae, susceptio. Utraque igitur est in Christo forma, quia utraque vera et plena est in Christo substantia, " divina scilicet et humana. Idem in lib. 2. contra Maximinum : " Cum esset per seipsum invisibilis, visibilis in homine apparuit, quem de foemina suscipere dignatus est. " Item, in eodem : " Nos Christum Dominum verum hominem suscepisse credimus, et in ipso visibiliter invisibilem hominibus apparuisse, in ipso inter homines conversatum fuisse, in ipso ab hominibus humana pertulisse, in ipso homines docuisse. " Hilarius quoque in 10. lib. de Trinit. ait : " Quomodo Dei Filius natus est ex Maria, nisi quod Verbum caro factum est, scilicet quod Filius Dei, cum in forma Dei esset, formam servi accepit. Unum tamen eumdemque non Dei defectione, sed hominis assumptione profitemur, et in forma Dei per naturam divinam, et in forma servi ex conceptione Spiritus sancti secundum hominis habitum repertum fuisse. Non fuit habitus ille tantum hominis, sed ut hominis; neque caro illa caro peccati, sed in similitudine carnis peccati. Audistis tres secundum diversos positas sententias et pro singulis inducta testimonia.
(Finis textus Magistri.)
Circa istam distinctionem sextam, in qua Magister agit de Incarnatione considerata ut in facto esse, quaeruntur tria. Primo, utrum in Christo sit aliud esse Verbi ab esse creato ; secundo, utrum Christus sit aliqua duo ; tertio, quae illarum trium opinio, quas recitat Magister, sit tenenda.