REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Explicat quomodo corpus Christi (supposito miraculo, quod gloria in illud redundavit) fuit mortale et passibile ab intrinseco et extrinseco, sicut caetera humana corpora.
Ad primam quaestionem, dico quod necessitas dupliciter potest accipi, vel pro necessitate absoluta moriendi secundum se, vel pro necessitate moriendi, si approximetur agens ipsum corrumpens. Si consideretur passum quod tantum est in potentia contradictionis ad pati et non pati, nullum tale habet necessitatem absolutam ad corruptionem, quia passum, quod est in potentia contradictionis ad utramque partem, ad neutram habet necessitatem. Loquendo de secunda necessitate, sic potest passum habere necessitatem corrumpendi, si approximetur potenti ipsum corrumpere, et non impedito, donec compleatur actio, et dicitur necessario pati statim approximatum ad agens, quia non est in ejus potestate non pati.
Loquendo igitur de morte a causa extrinseca, talem necessitatem conditionatam assumpsit Christus, si occurrerit extrinsecum activum, quod redderet corpus improportionate animae. Et adhuc in corpore est aliquod principium, etiam intrinsecum, ratione cujus necesse fuit Christum corrumpi, etsi non ex causa intrinseca. Quod declaro, puta primum personale, et primo assumptum fuit tota natura humana. Potest igitur considerari in primo instanti naturae, in quo Verbum illam assumpsit. In secundo instanti potest Verbum comparari ad qualitates consequentes naturam humanam in Christo. In tertio instanti potest considerari ista natura, ut per qualitates comparatur adagere et pati. Si consideraretur in primo instanti, ex hoc quod assumitur natura humana, nulla est causa necessitatis moriendi, quia cum natura humana sit modo in Christo, ipsa esset modo causa necessitatis moriendi. In secundo instanti est qualitas partis perfectioris, scilicet anima plena gloria, et adhuc non fuisset aliqua potentia moriendi in Christo, nisi miraculose, quia ad plenitudinem gloriae in anima Christi sequitur glorificatio corporis, per Augustinum in Epistola ad Dioscorum; igitur si ad plenitudinem gloriae animae non sequebatur plenitudo gloriae corporis, hoc fuit per miraculum subtrahens gloriam corporis. In tertio instanti potest considerari anima, ut plena gloria, et corpus non glorificatum ; et tunc concipiendo Verbum, ut habens naturam, et tales qualitates, cum corpus non sit glorificatum sibi derelictum, potuit pati sibi derelictum ab extrinseco et intrinseco.
Sed unde erat ista necessitas, ex quo corpus habuit optime complexionatum, praesertim cum ipse fuit omnisciens, ipse potuit considerare quae erant convenientia, et sic corpus suum semper conservasse. Et confirmatur, quia ipse fuit magis temperatus, quam Adam in innocentia, et Adam in illo temperamento non potuit mori ; igitur, etc.
Dico quod ista natura subsistebat in Verbo, et tamen ista passio fiebat ab extrinseco, et ab intrinseco magis. Potuit pati primo ex aliquo assumpto, per quod debuit corpus nutriri, secundo ex debilitate virtutis nutritivae. Primum contingebat propter impuritatem alimenti, quia semper caro sequens generatur impurior, quam fuit caro praecedens, et sic tandem tam impura, quod non stabit proportio ejus ad animam. Secunda causa est ex defectu virtutis nutritivae, quia illa virtus agit Physice ; igitur in agendo debilitatur a contrario, et ita reparatur tandem, ut non possit agere, et tunc naturaliter sequitur mors. In tertio igitur instanti naturae potuit Christus pati ab extrinseco et intrinseco.