Chrysostomus in Matth..
Monstravit superius christus suam virtutem per doctrinam, quando docuit eos ut potestatem habens; per leprosum, quando dixit: volo, mundare; per centurionem, qui dixit: dic verbo, et sanabitur puer meus; per mare, quod verbo refrenavit; per Daemones, qui eum confitebantur; hic autem rursus alio maiori modo inimicos eius cogit confiteri aequalitatem honoris ad patrem: unde ad hoc ostendendum subditur et ascendens iesus in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam.
Navigium autem intrans pertransit qui pede mare poterat pertransire: non enim semper mirabilia volebat facere, ne incarnationis noceat rationi. Ioannes episcopus.
Creator autem rerum, orbis terrae dominus, posteaquam se propter nos nostra angustavit in carne, coepit habere humanam patriam, coepit civitatis Iudaicae esse civis, parentes habere coepit, parentum omnium ipse parens, ut attraheret caritas quos disperserat metus. Chrysostomus in Matth..
Civitatem autem suam hic capharnaum dicit: alia enim eum susceperat nascentem, scilicet bethlehem; alia eum nutrivit, scilicet Nazareth; alia autem habuit continue habitantem, scilicet capharnaum.
Augustinus de cons. Evang..
Vel aliter. Quod matthaeus hic scribit de civitate domini, marcus autem de capharnaum, difficilius solveretur, si matthaeus Nazareth nominaret; nunc vero cum potuerit ipsa Galilaea dici civitas christi, quia in Galilaea erat Nazareth, sicut universum regnum Romanum in tot civitatibus constitutum, dicitur modo Romana civitas; quis dubitaverit ut veniens in Galilaeam dominus recte diceretur venisse in civitatem suam, in quocumque esset oppido Galilaeae, praesertim quia et ipsa capharnaum extollebatur in Galilaea, ut tamquam metropolis haberetur? Hieronymus. Vel civitatem eius non aliam intelligamus quam Nazareth: unde et Nazarenus appellatus est. Augustinus de cons. Evang.. Et secundum hoc, dicimus matthaeum praetermisisse quae gesta sunt postea quam iesus venit in civitatem suam donec veniret capharnaum, et hic adiunxisse de sanato paralytico; sicut in multis faciunt praetermittentes media; tamquam hoc continuo sequatur, quod sine ulla praetermissionis significatione subiungunt: et hoc modo hic subditur et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Chrysostomus in Matth.. Paralyticus autem hic alter est praeter eum qui in ioanne patitur. Ille quidem in natatoriis iacebat, hic autem in capharnaum; ille famulis carebat, hic autem habebat eos qui sui curam habebant, qui et portantes eum attulerunt. Hieronymus. Obtulerunt autem ei iacentem in lecto, quia ipse ingredi non valebat. Chrysostomus in Matth.. Non autem ubique ab aegris solum quaerit fidem, puta cum insaniunt, vel aliter ab aegritudine in excessu fuerint mentis; unde subditur videns autem iesus fidem illorum. Hieronymus.
Non eius qui offerebatur, sed eorum qui offerebant. Chrysostomus in Matth.. Quia igitur tantam ostendunt fidem, monstrat et ipse suam virtutem, cum omni potestate solvens peccata; unde sequitur dixit paralytico: confide, fili, remittuntur tibi peccata.
Ioannes episcopus. Quantum valet apud deum fides propria, apud quem sic valuit aliena, ut intus et extra sanaret hominem? audit veniam, et tacet paralyticus; nec ullam respondet gratiam, quia plus corporis quam animae tendebat ad curam. Merito ergo christus offerentium recipit fidem, non vecordiam iacentis.
Chrysostomus in Matth..
Vel erat magna fides etiam huius infirmi: non enim permisisset se submitti, ut alius evangelista dicit, per tectum, non credens. Hieronymus. O mira humilitas.
Despectum et debilem, totis membrorum compagibus dissolutum, filium vocat, quem sacerdotes non dignabantur attingere; aut certe ideo filium, quia dimittuntur ei peccata sua: ubi datur nobis intelligentia, propter peccata plerasque evenire corporum debilitates. Et idcirco forsitan prius dimittuntur peccata; ut causis debilitatis ablatis, sanitas restituatur.
Chrysostomus in Matth..
Scribae autem diffamare volentes, etiam nolentes fecerunt clarere quod factum est; eorum enim aemulatione ad signi ostensionem usus est christus: hoc enim est superabundantia eius sapientiae quod sua per inimicos manifestat; unde sequitur ecce quidam de Scribis dixerunt intra se: hic blasphemat. Hieronymus. Legimus in propheta: ego sum qui deleo omnes iniquitates tuas. Consequenter ergo Scribae, quia hominem putabant, et verba dei non intelligebant, arguunt eum vitio blasphemiae. Videns autem cogitationes eorum, ostendit se deum, qui potest cordis occulta cognoscere, et quodammodo tacens loquitur: eadem potentia qua cogitationes vestras intueor, possum et hominibus delicta dimittere. Ex vobis intelligite quid paralyticus consequatur. Unde sequitur et cum vidisset iesus cogitationes eorum, dixit: ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? chrysostomus in Matth..
Non quidem eorum destruxit suspicionem, qua scilicet cogitabant eum praedicta dixisse ut deum. Si enim non esset aequalis deo patri, oportebat eum dicere: longe sum ab hac potestate, scilicet dimittendi peccata. Nunc autem contrarium firmavit sua voce, et miraculi ostensione; unde subdit quid est facilius dicere: dimittuntur tibi peccata tua, an dicere: surge et ambula? quanto quidem anima corpore potior est, tanto peccatum dimittere maius est quam corpus sanare.
Sed quia illud quidem non manifestum, hoc autem manifestum, facit minus, quod est manifestius, ut demonstret maius, et non manifestum. Hieronymus. Utrum enim sint paralytico peccata dimissa, solus noverat qui dimittebat; surge autem et ambula, tam ille qui surgebat quam hi qui surgentem videbant, poterant approbare; quamquam eiusdem virtutis sit et corporis et animae vitia dimittere. Inter dicere autem et facere, multa distantia est.
Sit ergo carnale signum, ut probetur spirituale; unde sequitur ut autem sciatis quoniam filius hominis habet potestatem in terra peccata dimittendi. Chrysostomus in Matth.. Supra quidem paralytico non dixit: dimitto tibi peccata, sed: dimittuntur tibi peccata; quia vero Scribae resistebant, altiorem suam potentiam demonstrat, dicens: quia filius hominis habet potestatem dimittendi peccata.
Et ut ostendat se patri aequalem, non dixit: filius hominis indiget aliquo ad dimittendum peccata, sed: quoniam habet. Glossa. Haec autem verba, ut sciatis, possunt esse christi, vel evangelistae; quasi evangelista diceret: ipsi dubitabant eum peccata dimittere; sed ut sciatis quoniam filius hominis habet potestatem, ait paralytico. Si autem christus dicatur pronuntiasse haec verba, sic intelligentur: vos dubitatis me posse peccata dimittere; sed ut sciatis quoniam filius hominis habet potestatem dimittendi peccata: quae quidem oratio imperfecta est; sed subditur actus loco consequentis; unde dicitur ait paralytico: surge et tolle lectum tuum. Ioannes episcopus.
Ut quod fuit probatio infirmitatis, sit testimonium sanitatis. Et vade in domum tuam; ne christiana fide curatus moriaris in perfidia Iudaeorum. Chrysostomus in Matth.. Hoc autem praecepit, ut non aestimetur phantasia esse quod factum est; unde ad veritatem facti ostendendam subditur et surrexit, et abiit in domum suam. Sed tamen astantes homines adhuc deorsum trahuntur; unde sequitur videntes autem turbae, timuerunt et glorificaverunt deum qui dedit talem potestatem hominibus. Si enim bene cogitassent apud se, agnovissent quia filius dei erat. Interim autem non parum erat aestimare omnibus hominibus maiorem, et a deo venire.
Hilarius in Matth.. Mystice autem a Iudaea repudiatus in civitatem suam revertitur. Dei civitas fidelium plebs est: in hanc ergo introivit per navim, idest ecclesiam, vectus. Ioannes episcopus.
Non autem christus indiget navi, sed navis, christo: quia sine caelesti gubernatione navis ecclesiae per mundanum pelagus ad caelestem portum non valet pervenire.
Hilarius. In paralytico autem gentium universitas offertur medenda.
Hic itaque Angelis ministrandus offertur; hic filius nuncupatur, quia dei opus est; huic remittuntur animae peccata, quae lex laxare non poterat: fides enim sola iustificat. Deinde virtutem resurrectionis ostendit, cum sublatione lectuli, infirmitatem corporibus docuit defuturam.
Hieronymus. Iuxta tropologiam autem, interdum anima iacens in corpore suo virtutibus dissolutis, a perfecto doctore domino offertur curanda: unusquisque enim aeger petendae salutis precatores debet adhibere, per quos actuum nostrorum clauda vestigia verbi caelestis remedio reformentur. Sunt igitur monitores mentis qui animum auditoris ad superiora erigunt, quamvis exterioris corporis debilitate torpentem. Ioannes episcopus. Dominus autem in hoc saeculo insipientium voluntates non quaerit; sed respicit ad alterius fidem; nec medicus languentium respicit voluntatem, cum contraria requirat infirmus. Rabanus. Surgere autem est animam a carnalibus desideriis abstrahere; lectum tollere est carnem a terrenis desideriis ad voluptatem spiritus attollere; domum ire est ad Paradisum redire, vel ad internam sui custodiam, ne iterum peccet. Gregorius Moralium.
Vel per lectum voluptas corporis designatur. Iubetur itaque ut hoc sanus portet ubi infirmus iacuerat: quia omnis qui adhuc vitiis delectatur, infirmus iacet in voluptatibus carnis; sed sanatus hoc portat, quia eiusdem carnis contumelias postmodum tolerat, in cuius intus prius desideriis requiescebat. Hilarius in Matth..
Videntes autem turbae timuerunt.
Magni enim timoris res est, non dimissis a christo peccatis, in mortem resolvi: quia nullus est in domum aeternam reditus, si cui indulta non fuerit venia delictorum.
Cessante autem timore, honor deo redditur, quod potestas hominibus hac via data sit per verbum eius, et peccatorum remissionis, et corporum resurrectionis, et reversionis in caelum.