DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria hydria.
Hydria, quae dicitur ab AdminBookmark quod est
aqua, quia ipsa potat nos aqua sapientiae salutaris. Potat etiam nos liquoribus qui de Christo profluxerunt, qui Christus in passione effusus est sicut aqua.
Ipsa enim est hydria Rebeccae, id est, Ecclesiae, qua potatus est verus Eliezer , id est, Christus : et ex qua potantur cameli ejus, id est, universi fideles Ec- clesiae, Quae scilicet hydria jugiter fundit
aquam in canalibus, id est, infundit gratiam humilibus.
Ipsa etiam hydria farinae indeficiens, de qua legitur, III Regum, XVII , 14 et 15, qua pastos est verus Eliseus, id est, Christus, et qua pascitur vidua Sareptana, id est, Ecclesia in sacramento, cum tota domo sua, idest, fidelibus universis.