LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
In hoc summatim continentur quae dicta sunt.
Capitulariter igitur dicendo, omnes virtutes quibus non est finis, pendentes sunt in virtute suae infinitatis per infinitum primum, quod est virtus omnium virtutum et causa continens in vigore virtutis universae. Non tamen propter hoc dicimus, quod tales virtutes acquisitae sunt rebus per motum, vel fixae in ipsis, sicut potentiae pertinentes ad organum, vel stantes in rebus entibus, sicut virtutes determinantes sibi subjectum : sed potius, quod sint virtutes rebus entibus quae sunt causae virtutum, quae sunt in rebus, et rebus dant esse et virtutem et fixionem in esse, et permanentiam in operatione.
Si autem aliquis dicat, quod ens quod est creatum primum, scilicet intelligentia, est et virtus cui non est finis : et ideo non indiget dependentia ad infinitum. Dicemus, quod hoc non est verum : causatum enim primum non est simpliciter virtus, sed si est virtus, est virtus quae- dam. : est enim virtus, sed non infinita
nisi ad inferius. Talis enim virtus non est virtus pura, quae virtus non est simpliciter, nisi quia est alia virtus quae simpliciter virtus est. Cujus exemplum est, quod infinitum primum est causa omnis vitae infinita causalitate : et similiter est de reliquis bonitatibus quae fluunt ab ipsa : hoc autem infinitum est res quae non finitur superius, nec inferius : ens ergo primum quod est creans et infinitum, est primum et purum infinitum. Si enim superioribus entibus non est finis virtutis inferius propter bonitatem quam acquirunt ab infinito primo puro, propter quam acquisitionem sunt quaedam, entia infinita inferius.
Adhuc autem si ens primum est ipsum secundum seipsum infinitum, quod ponit et fundat res quibus non est finis inferius, sequitur procul dubio, quod tale ens simpliciter infinitum est superius et excellens supra finitum et infinitum. Ens autem quod est primum causarum, scilicet intelligentia, non simpliciter est infinitum, sed dicitur infinitum quodammodo, eo quod quoddam aliud est infinitum simpliciter : nec dicitur proprie quod sit simpliciter finitum, sed quod in essentia finitum est, in virtute autem infinitum.
Redeamus ergo et dicamus capitulariter, quod ens primum quod est creans omnia, est excellens super omne infinitum. Sed ens secundo gradu existens est ens creatum, virtute infinitum. Et medium quod est inter ens primum creans simpliciter, et secundum creatum, non simpliciter infinitum : et ideo secundum aliquid finitum, et secundum aliquid infinitum : et reliquae bonitates simplices fluentes a causa prima, sicut esse, et vita, et lumen intelligentiae, quae sunt eis similia, hoc est, ad esse substantiale rerum pertinentes nobiles et immateriales, esse exemplare habentes in causa prima. Descendunt autem primo super creatum primum quod est intelligentia. Deinde per lumen intelligentiae descendunt super reliqua causata tam intellectualia quam corporea : sed descendunt in ea mediante
intelligentia.