CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Esse nobilitatis in Theologia ordinari ad actum nobilioris potentiae, id est voluntatis, quam late probat Doctor 4. d. 49. q. 4. a num. 10. contra D. Thom. Esse nobiliorem intellectu, qua ratione sensi tiva humana est nobilior brutali. Explicat quare secundum Philos. practica scientia non est nobilissima, quia scilicet negavit voluntatem circa finem habere praxim, sed motionem naturalem, ut dictum est supra num. 24. 25. in quo erravit, et ideo in hoc discordandum est ab eo. Explicat etiam quomodo scientia practica sit certior omni speculativa, et quod ex eodem errore Aristoteles oppositum tenuit.
Ad aliud dico (a), quod nobilitatis est in inferiori attingere suum superius secundum Philosophum 7. Polit. unde sensitiva hominis est nobilior, quia ordinatur ad intellectivam quam sensitiva bruti: nobilitatis igitur est in scientia ordinari ad actum nobilioris potentiae. Sed Philosophus (b) non ponit aliquam scientiam esse conformem praxi voluntatis circa finem, quia non ponit voluntatem circa finem habere praxim, sed quamdam motionem simplicem naturalem: ideo nullam posuit posse esse nobiliorem per conformitatem ad finem. Si tamen (c) posuisset aliquam praxim circa finem, non negasset (ut videtur) scientiam practicam respectu istius praxis esse nobiliorem speculativa scientia circa idem, puta si aliqua esset speculativa circa illa, circa quae est scientia moralis, non diceret istam speculativam esse nobiliorem morali scientia. Nos autem ponimus esse veram praxim circa finem, cui nata est esse cognitio conformis, et ideo ponimus cognitionem practicam circa finem, nobiliorem esse omni speculativa: igitur prima propositio rationis quae videtur posse sumi ex primo Metaphysicae, quamvis eam expresse non dicit Philosophus, neganda est.
Ad primam (d) probationem ejus dico, quod scientia illa est nobilior quae est sui gratia, quam quae est gratia alicujus actus inferioris se. Quaelibet autem scientia quam ipse posuit practicam, est gratia alicujus inferioris se quam sit consideratio speculativa, quia saltem circa objectum aliquod inferius quam quod ponit esse objectum speculativae, et ideo qualibet practica quam ipse ponit, est nobilior aliqua speculativa. Quae autem est gratia alterius actus nobilioris suo proprio actu, non est ignobilior propter talem ordinem, tunc enim sensitiva nostra esset ignobilior sensitiva bruti.
Ad tertiam (e) probationem propositionis negatae, cum dicitur de certitudine, dico quod quaelibet cognitio scientifica respectu sui objecti, est aeque certa secundum proportionem, quia utraque resolvitur in sua principia immediata, sed non aeque certa secundum quantitatem. Quia haec sunt cognoscibilia certiora illis sicut objecta, de quibus ponit Philosophus scientias practicas, sunt minus perfecte cognoscibilia in se quam de quibus ponit aliquam speculativam, ideo aliqua speculativa, secundum Philosophum, ponitur certior omni practica secundum quantitatem. Nos autem ponimus cognoscibile operabile, hoc est attingibile per operationem, quae est vere praxis, in se esse maxime cognoscibile, et ideo ponimus scientiam de ipso, nec secundum quantitatem certitudinis, sicut nec secundum proportionem ab aliqua alia excedi.
Ad aliam rationem de necessariis existentibus, dico quod haec non est inventa propter necessaria extrinseca, sed propter necessaria intrinseca, scilicet moderantiam passionum et operationum, sicut moralis scientia, si esset inventa omnibus necessariis extrinsecis habitis, non minus esset practica. Non est autem haec inventa ad fugam ignorantiae, quia multo plura scibilia possent poni vel tradi in tanta quantitate doctrinae, quam hic tradita sint. Sed haec eadem replicantur frequenter ut efficacius inducatur auditor ad operationem eorum, quae ibi persuadentur.