IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ponit quoad Baptismum duo tempora. Primum, usque ad promulgationem solemnem. Secundum, postea; quoad Circumcisionem vero quatuor tempora statuit. Primum, necessitatis, usque ad institutionem Baptismi. Secundum, concomitantiae cum Baptismo, usque ad Pentecosten. Tertium, concurrit cum secundo tempore Baptismi, quoad Judaeos, pro aliquot annis, saltem usque ad initium imperii Neronis, quod fuit 20. ann. post passionem, quia tunc Paulus purificavit se, Act. 21. nam venit Romam anno 3. Neronis secundum Mag. historiarum. Quartum, quando omnino fuit illicita. De hac controversia Hieron. in epist. ad Gal. 2. et ep. 89. ad Aug. et ipse Aug. ep. 19. acerrime disputant.
Quantum (f) ergo ad istum articulum, dico quod in Baptismo non est distinguere, nisi duo tempora, scilicet tempus quo erat sub consilio, et tempus quo erat sub praecepto; et primum duravit a principio, ex quo praedicabatur Evangelium, vel Baptismus per Christum vel Apostolos, usque ad praedicationem solemnem et authenticam ejusdem post Ascensionem Christi, ita quod primum tempus nullam habet differentiam per mortem Christi, nec post eam, ex hoc solo quod aliter cucurrit post Baptismus quam ante. Secundum autem tempus, (ut credo) incepit in die Pentecostes in Jerusalem, quia usque ad illum diem, Apostoli non praedicaverunt publice, juxta illud verbum Christi Luc. 24. Vos autem sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto. Sed in die Pentecostes misso Spiritu sancto, solemniter praedicaverunt, et apposita sunt illo die circiter tria millia, et baptizati sunt, Act. 2. Inde autem ad alias civitates, secundum ordinem, cuilibet loco, vel genti, erat tempus secundum, quando ibi publice et solemniter praedicabatur lex evangelica, ita quod tempus non incepit simul apud quoscumque, sed de Sion exibat lex, et Verbum Domini de Jerusalem, juxta prophetiam Isaiae; et quibusdam incepit tempus secundum ad mensem post Pentecosten, et aliquibus ad annum, aliquibus ad decem annos, et sic deinceps, sicut eis praedicabatur.
Sed quantum (g) ad Circumcisionem, distinguo quatuor tempora. Pro primo erat necessaria: pro secundo utilis, non necessaria: pro tertio nec utilis, nec necessaria, tamen licita: pro quarto omnino illicita et mortifera.
Primum tempus Circumcisionis praecessit utrumque tempus Baptismi. Secundum tempus Circumcisionis comitabatur primum tempus Baptismi, nam sicut argumentum fuit prius, ex quo primo consulebatur Baptismus, non fuit Circumcisio necessaria volenti baptizari, sed tunc cucurrit utrumque sub disjunctione, ut Judaeus eligeret quodcumque vellet. Licuit enim et profuit ibi circumcidi, si voluit (nec enim fuit tunc revocata quantum ad utile, nec quantum ad licitum), licuit etiam sibi, imo laudabile fuit baptizari; et hoc etiam satis congruum fuit, quod in tempore intermedio inter duas leges, quando non subito prima tollitur, nec secunda imponitur, illo, inquam, tempore,simul currant ambae sub disjunctione.
Tertium (h) autem tempus Circumcisionis cucurrit cum secundo tempore Baptismi: et hoc quantum ad Judaeos, usque ad illud tempus Pauli, de quo argutum est prius ; imo verisimile est, quod bene ultra, quia tempore purificationis Pauli videbantur fratres in Jerosolymis approbare observantiam legis, et de ea consulere Paulo. Sed quantum ad Gentiles conversos ad fidem, secundum tempus Baptismi et quartum Circumcisionis simul concurrerunt, saltem post quatuordecim annos a passione Christi, vel circiter, quando scilicet Paulus ascendit Jerosolymam ad seniores, super illa quaestione consulens, de qua habetur Actuum cap. 15. ubi primo allegat Petrus factum Cornelii, de quo habetur Actuum 10. et deinde Jacobus tanquam Episcopus in Jerosolymis profert sententiam secundum Magistrum historiarum, dicens : Ego judico non inquietari eos, qui ex gentibus convertuntur ad Deum, sed scribere ad eos, ut abstineant se a
contaminationibus, etc. et de illis quatuor, duo, scilicet abstinere ab idololatris et fornicatione, sunt necessaria,et ideo specialiter eis scribenda, quia de illis gentes minus curabant.Duo alia,scilicet quod abstineant a suffocato et a sanguine, non erant necessaria, sed bene congruebant, ut gentes conversae ab ipsis abstinerent, ne essent abominabiles Judaeis ; sicut in societate bene decet, quod homo abstineat a quibusdam quae sunt abominabilia sociis, licet non sint simpliciter illicita; ergo secundum tempus Baptismi, a principio sui totaliter iecit Circumcisionem illicitam, quantum ad gentes conversas, vel saltem post tempus tertii Concilii Ierosolymis, de quo nunc tactum est, de quo seniores decreverunt legem non debere imponi gentibus conversis decimo quarto vel decimo quinto anno post passionem Christi.
Sed quantum ad Judaeos conversos, secundum tempus Baptismi, nec a principio sui, nec post Concilium illud tertium Apostolorum, exclusit omnino Circumcisionem tanquam illicitam, nec alia legalia, sed multo post tempore licite servabantur.