REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Sententia D. Bonavent. et videtur D. Thomae, corpus fuisse mortale, quia ejus materia fuit privata aliis formis, quia habuit diversas partes organicas, contrarias qualitates, et elementa in mixto, refutatur, quia concludunt istae rationes eodem modo de corpore glorioso ; refutat singillatim singulas rationes, de quo in Oxon. hic quaest. 2. num. 5. Ad primam instantiam explicat illud : Quod semel assumpsit, etc. non inteligi de partibus fluentibus, neque de tota natura, quam in morte deposuit, sed de partibus principalibus. Ad secundam, explicat quomodo sine novo miraculo, partes aggeneratae per nutritionem uniantur Verbo. Quomodo autem aggeneratio fiat per nutritionem, optime explicat 4. dist. 44. quaest, I. Difficile valde explicata est, si tantum ponatur forma intellectiva in homine ; at facile est, ponendo formam corporeitatis, quam fuse probat Doct. A. d. 11. quaest. 3.
Alii ponunt rationes universales ad reddendum causas necessitatis moriendi. Prima, talis materia cum privatione est causa corruptionis ; in Christo fuit materia cum privatione aliarum formarum.
Secunda ratio, in Christo fuerunt qualitates contrariae inter se, et diversitas partium organicarum ; igitur ratione illarum fuit actio et passio.
Tertia, in Christo tunc erant elementa in mixto ; igitur si mansissent ibi, perpetuo mansissent aliqua extra suas sphaeras, et sic violenter ; nullum autem violentum perpetuum.
Quarta ratio, cujuslibet viventis est aliqua certa periodus ; igitur in termino illius necesse fuit Christum mori naturaliter.
Sed tres primae rationes aequaliter concluderent quod Christus nunc esset corruptibilis sicut tunc, quia nunc in Christo est materia, et non potest privatio alterius formae tolli, quae nata est formaliter perficere materiam, nisi per praesentiam sui contrarii. Similiter in Christo nunc manent qualitates contrariae, et diversitas partium organicarum. Similiter magis essent elementa in Christo violenter nunc quam erant, quando erat in terra ; tum quia quodlibet est nunc extra sphaeram suam ; tum quia motus naturalis mixti est secundum elementum praedominans. Terra autem est in corporibus nostris per praedominium ; igitur naturalius debent esse in terra.
Quarta ratio non valet, quia si ponatur quod aliquod mixtum ex se non tendat in nonesse, sed solum sit corruptibile ab extrinseco, ut si aurum sit tale, vel aliquis lapis, ejus non est dare aliquam periodum, si non habeat actu aliquod extrinsecum corruptivum ; et si corpus Christi fuisset tale, semper potuisset durare. Modo autem est certa periodus viventium propter hoc, quod contrarium potest vincere contrarium tam intrinsece quam extrinsece. Ideo teneo causam priorem, quod facta una parte gloriosa, ut anima, et non alia, ut corpore, fuit necesse Christum corrumpi.
Contra, miraculum videtur, si aliqua pars corporis Christi fluat ; igitur non potuit corrumpi extrinsece. Antecedens patet, quia quod semel assumpsit, nunquam deposuit ; igitur si non esset miraculum novum, nulla pars flueret ; igitur videtur miraculum si aliquid assumptum postea fluat.
Item, si aliqua pars flueret, oporteret iterum assumere aliam partem; sed in prima assumptione fuit miraculum ; igitur et in quacumque nova assumptione.
Ad primum horum dico quod non erat novum miraculum, si pars flueret, quia ex quo ibi est passivum secundum se approximatum activo, et sibi derelictum, miraculum esset si non pateretur. Et est intelligendum, quod semel assumpsit, numquam dimisit, de partibus integrali bus principalibus, non autem de partibus secundum materiam, sed secundum speciem ; neque de tota natura, scilicet humanitate, quia illam dimisit in triduo, alias non fuisset vere mortuus.
Ad aliud, dico quod iterum assumere partem secundum materiam, non fuit novum miraculum ; imo si ista virtus non ageret ad generandum sibi partem novam, esset novum miraculum. Et cum dicitur, nova assumptio esset novum miraculum, dico quod non, quia eadem unione unitur totum Verbo, et partes quae sunt aliquid ejus ; igitur non est miraculum si per hoc, quod sit nova pars totius assumpti, quae uniatur Verbo de novo inquantum pars totius, quia sicut naturaliter fit pars primi assumpti, sic miraculo antiquo unitur Verbo, quia quidquid est pars hujus, est pars totius.
Et quomodo potuit hoc fieri? Dico quod si tantum ponitur intellectiva in homine, difficile est videre quomodo nutritio terminetur ad substantiam in alio, cum sit aggeneratio, quia tunc eadem virtute, qua alimentum fit sub forma carnis, statim animaretur anima intellectiva, quae induceretur in illam partem ab alia virtute activa, cum tamen solum sit a Deo. Sed si ponatur quod cum intellectiva sit forma corporeitatis (quod verius credo), per se terminus nutritionis non est nisi compositum ex materia et forma corporeitatis, et iste terminus non excedit agens, et tunc concomitanter est illa pars animata, quia pars totius, et tunc, simile est in proposito, quod per se terminus esset ibi compositum, et forma corporeitatis. Et concomitanter assumitur illa pars a Verbo, et sibi unitur, quia pars totius ; non autem est per se terminus illius nutritionis caro unita Verbo.