Glossa. Postquam narravit evangelista passionem et mortem christi, nunc prosequitur de his quae post mortem domini contigerunt; unde dicitur et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
Hieronymus. Velum templi scinditur, idest caelum aperitur. Theophylactus.
Scissum est etiam velum, innuente deo quod spiritus sancti gratia a templo recedit, et scinditur ut sancta sanctorum ab omnibus videnda essent, et quod templum lugebit in Iudaeis, cum calamitates deplorabunt, et vestimenta scindent. Hoc etiam et templum animatum, scilicet corpus christi, ostendit, in cuius passione vestimentum eius laceratum est, scilicet caro.
Et aliud etiam significat: caro namque velum est nostri templi, scilicet mentis nostrae; virtus autem carnis scissa est in christi passionibus a summo usque deorsum, scilicet ab Adam usque ad ultimos homines: nam et Adam effectus est sanus per passionem christi, et eius caro non manet sub maledicto, neque digna est corruptione: sed omnes incorruptione honorati sumus.
Videns autem centurio. Centurio dicitur qui centum est militum princeps. Videns autem quod ita potestative et dominabiliter expirasset, miratus est, et confessus est. Beda. Manifesta autem causa miraculi centurionis exponitur, quod videns dominum sic expirasse, idest spiritum emisisse, dixerit vere homo hic filius dei erat; nullus enim habet potestatem mittendi spiritum nisi qui animarum conditor est. Augustinus de Trin..
Et hoc maxime miratus est, quod post illam vocem, in qua figuram peccati nostri edidit, continuo tradidit spiritum: demonstravit enim spiritus mediatoris, quod nulla poena peccati usque ad mortem carnis eius accesserit: quia non eam deseruit invitus, sed quomodo voluit, quippe dei verbo ad unitatem personae coniunctus.
Hieronymus. Novissimi autem nunc primi efficiuntur. Gentilis confitetur populus, Iudaea caecata negat, ut fiat eis error peior priore. Theophylactus. Et sic ordo convertitur, dum Iudaei occidunt et gentilis confitetur; discipuli fugiunt, et mulieres expectant; sequitur enim erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas erat maria Magdalene, et maria, Iacobi minoris et ioseph mater, et Salome. Salome dicta est mater filiorum zebedaei.
Origenes in Matth.. Opinatus autem sum hoc videns apud matthaeum et marcum, hic tres praecipuas mulieres nominatas: et duas quidem uterque evangelista exponit, mariam Magdalene, et mariam Iacobi; tertia autem a matthaeo dicitur mater filiorum zebedaei; a marco autem tertia illa Salome appellatur. Beda.
Iacobum autem minorem dicit Iacobum Alphaei, qui et frater domini dicebatur, eo quod esset filius mariae materterae domini, cuius meminit ioannes dicens: stabant iuxta crucem iesu mater eius, et soror matris eius maria Cleophae, et maria Magdalene. Mariam autem Cleophae videtur eam dicere a patre, sive a cognatione.
Vocabatur autem minor Iacobus ad distinctionem maioris Iacobi, videlicet filii zebedaei, qui inter primos apostolos vocatus est a domino. Consuetudinis autem Iudaicae fuit, nec ducebatur in culpam more gentis antiquo, ut mulieres de sua substantia victum atque vestitum praeceptoribus ministrarent; unde sequitur et cum esset in Galilaea, sequebantur eum, et ministrabant ei. Ministrabant domino quidem de substantia sua: ut meteret earum carnalia, cuius illae metebant spiritualia, et ut typum ostenderet magistrorum, quod victu atque vestitu ex discipulis deberent esse contenti. Sed videamus quales comites habuerit; sequitur enim et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant hierosolymam. Hieronymus.
Sicut non excluditur muliebris sexus a salute per mariam virginem, ita non repellitur a mysterii crucis scientia et resurrectionis per viduam mariam Magdalenam et ceteras matres.