Postquam philosophus ostendit quod in iis quae moventur ab alio, non est procedere in infinitum, sed est devenire ad aliquod primum, quod vel est immobile vel movet seipsum: et ostendit ulterius quod moventis seipsum una pars est movens immobile, et sic utrobique accidit quod primum movens sit immobile; quia tamen in moventibus se quae sunt apud nos, scilicet animalibus corruptibilibus, contingit quod pars movens in movente seipsum est corruptibilis et movetur per accidens, scilicet anima: vult hic ostendere quod primum movens est incorruptibile, et non movetur nec per se nec per accidens.
Et circa hoc duo facit: primo proponit quod intendit; secundo probat, ibi: sit autem si aliquis velit etc..
Circa primum tria facit: primo resumit ea quae supra ostensa sunt; secundo praetermittit quoddam quod videbatur posse valere ad suum propositum, ibi: unumquodque igitur etc.; tertio exponit suum propositum, ibi: quoniam autem necessarium est esse etc..
Dicit ergo primo, quod supra ostensum est quod motus semper est et nunquam deficit: et quia omnis motus est ab aliquo movente, in moventibus autem non est procedere in infinitum, necesse est esse aliquod primum movens. Et quia nondum probatum est quod primum movens sit unum, ideo sub dubio derelinquit utrum sit unum vel plura. Et ulterius ostensum est quod primum movens est immobile, sive statim ascendendo de motis ad moventia perveniatur ad primum immobile, sive perveniatur ad primum movens seipsum, cuius una pars est movens immobile.
Fuit autem quorundam positio, quod omnia principia moventia in iis quae movent seipsa, sunt perpetua: posuit enim Plato omnes animas animalium perpetuas. Et si vera esset haec opinio, iam statim Aristoteles haberet propositum quantum ad hoc quod primum movens sit perpetuum. Sed opinio Aristotelis est, quod de partibus animae solus intellectus est incorruptibilis; cum tamen etiam aliae partes animae sint moventes.
Et ideo hoc consequenter praetermittit, dicens: unumquodque igitur etc.. Et dicit quod ad rationem quae prae manibus habetur, nihil pertinet an unumquodque principiorum quae movent et sunt immobilia, sit perpetuum, quamvis hoc aliqui posuerunt, ponentes omnes animas incorruptibiles. Et dicit hoc non esse ad praesentem rationem, quia hoc non supposito, habebit propositum.
Deinde cum dicit: quoniam autem necessarium etc., exponit quid intendit probare.
Et dicit quod considerando ea quae sequuntur, manifestum potest esse quod, etsi non omne movens immobile sit perpetuum, necesse est tamen esse aliquid immobile, ita quod nullo modo ab extrinseco moveatur, nec simpliciter nec per accidens, et tamen sit motivum alterius.
Dicit autem ab omni exterius mutatione, non intendens excludere motum, idest operationem, quae est in operante, prout intelligere dicitur motus, et prout appetitus movetur ab appetibili. Huiusmodi enim motus non excluditur a primo movente de quo intendit.
Deinde cum dicit: sit autem si aliquis etc., probat quod dixerat, scilicet quod sit aliquod primum movens perpetuum et penitus immobile.
Et primo probat hoc per moventia se, quae quandoque sunt et quandoque non sunt; secundo per principia moventia, quae quandoque movent et quandoque non movent, ibi: et iterum considerans etc..
Circa primum tria facit: primo ostendit quod oportet esse aliquod primum movens perpetuum; secundo quod tale movens magis debet esse unum quam plura, ibi: unum autem magis etc.; tertio ostendit utrumque simul, scilicet quod est unum primum movens et perpetuum, ibi: manifestum igitur ex his etc..
Circa primum duo facit: primo excludit quandam rationem, per quam aliquis posset niti ad probandum propositum; secundo procedit ad propositum ostendendum, ibi: manifestum est enim etc..
Posset autem aliquis sic procedere.
Omne quod non potest quandoque esse et quandoque non esse, est perpetuum: sed primum movens, cum sit immobile, ut ostensum est, non potest quandoque esse et quandoque non esse; quia quod quandoque est et quandoque non est, generatur et corrumpitur; quod autem generatur et corrumpitur, movetur: ergo primum movens est perpetuum.
Aristoteles autem de hac ratione non curat: quia potest aliquis dicere si vult, quod in quibusdam contingit quod quandoque sint et quandoque non sint, absque hoc quod generentur et corrumpantur per se loquendo, et per consequens absque hoc quod per se moveantur.
Necesse est enim, si aliquid impartibile, quod scilicet non sit compositum ex materia et forma, quandoque sic est et quandoque non est, quod omne tale sine mutatione sui quandoque sit et quandoque non sit; sicut potest dici de puncto et de albedine et de quolibet huiusmodi: ostensum est enim in sexto quod omne quod movetur est partibile, et in VII metaphys. Quod omne quod generatur est compositum ex materia et forma. Huiusmodi quidem igitur impartibilia per se quidem non generantur neque mutantur, sed per accidens, generatis aut mutatis aliis.
Ex quo etiam patet quod si aliquid neque per se neque per accidens movetur, quod illud est perpetuum: et si est perpetuum, neque per accidens neque per se movetur, secundum hoc quod est perpetuum. Si ergo conceditur esse contingens quod aliquid quandoque sit et quandoque non sit, absque eo quod generetur et corrumpatur; etiam et hoc concedatur esse contingens, quod quaedam principia moventia immobilia, ita tamen quod possint moveri per accidens, quandoque sint et quandoque non sint. Nequaquam tamen possibile est omnia principia moventia et immobilia talia esse, ut quandoque sint et quandoque non sint.
Deinde cum dicit: manifestum est enim etc., ostendit propositum.
Et dicit quod si quaedam moventia seipsa quandoque sunt et quandoque non sunt, necesse est quod sit aliqua causa generationis et corruptionis ipsorum, qua quandoque sunt et quandoque non sunt: quia omne quod movetur, habet causam sui motus; quod autem quandoque est et quandoque non est, si sit compositum, generatur et corrumpitur. Movens autem seipsum necesse est quod habeat magnitudinem, quia movetur, et ostensum est in sexto quod nihil impartibile movetur.
Sed ex dictis non potest haberi quod sit necessarium movens habere magnitudinem, et sic non movetur per se, si quandoque sit et quandoque non sit. Si autem generationis et corruptionis eorum quae movent seipsa, est aliqua causa, oportet quod etiam huius sit aliqua causa, quod eorum generatio et corruptio perpetue continuatur.
Non autem potest dici quod huius continuitatis causa sit aliquod illorum immobilium quae non semper sunt: neque etiam potest dici quod sempiternae generationis et corruptionis quorundam moventium seipsa, sint causa quaedam moventia immobilia quae non semper sunt, et aliorum alia. Et hoc exponit subdens, quod huius continuae et sempiternae generationis non potest esse causa neque unum ipsorum neque omnia.
Et quod unum non possit esse causa, sic ostendit: quia illud quod non est semper, non potest esse causa eius quod est semper perpetuum et ex necessitate.
Quod autem omnia non possint esse causa, ostendit per hoc quod omnia huiusmodi principia corruptibilia, si generatio est perpetua, sunt infinita et non simul sunt: impossibile est autem unum effectum dependere ex infinitis causis.
Et iterum ea quae non simul sunt, non possunt esse causa alicuius; licet possit esse quod eorum quae non simul sunt, quaedam disponant et quaedam causent, ut patet in guttis successive cadentibus, quae causant lapidis effossionem: sed si aliqua multa sunt directe causa alicuius, oportet quod simul sint.
Sic igitur manifestum est quod si sint mille millia principia moventia et immobilia; et si sint etiam multa quae moveant seipsa, quorum quaedam corrumpantur et alia generentur; et inter ista, quaedam sint mobilia et quaedam moventia: nihilominus tamen oportet esse aliquid super omnia, quod sua virtute contineat omnia quae praedicto modo generantur et corrumpuntur: quod quidem sit causa continuae mutationis ipsorum, per quam quandoque sunt et quandoque non sunt; et per quam haec sunt causa generationis et motus his et haec aliis: quia omne generans est causa generationis generato, sed tamen generantia corruptibilia habent quod sint causa generationis, ab aliquo primo incorruptibili.
Si ergo motus, per quem quaedam quandoque sunt et quandoque non sunt, est perpetuus, ut supra ostensum est; et effectus perpetuus non potest esse nisi a causa perpetua: necesse est quod primum movens sit perpetuum, si est unum; et si sunt plura prima moventia, quod etiam illa plura sint perpetua.
Deinde cum dicit: unum autem magis etc., ostendit quod magis debeat poni unum principium perpetuum quam multa.
Et dicit quod sicut oportet existimare magis esse principia finita quam infinita, ita oportet existimare quod sit magis unum primum principium quam plura. Si enim eadem accidant vel consequantur in effectibus ex positione finitorum principiorum, quae ex positione infinitorum, magis est accipiendum quod sint principia finita quam infinita: quia in his quae sunt secundum naturam, semper est magis accipiendum illud quod est melius, si sit possibile, quia ea quae sunt secundum naturam, sunt optime disposita; melius autem est finitum principium quam infinitum, et unum quam multa. Sufficit autem ad causandum perpetuitatem motus, quod sit unum primum principium immobile, si sit perpetuum: non ergo sunt ponenda plura prima principia.
Deinde cum dicit: manifestum igitur ex his etc., concludit ex praedictis quod necesse est esse aliquod unum primum movens et perpetuum.
Et quamvis hoc ex superioribus sufficienter probatum videatur, posset tamen aliquis calumniose dicere, quod causa continuitatis generationis est aliquod primum movens seipsum perpetuum: sed motor illius moventis seipsum, non est perpetuum et unum, sed movetur a diversis moventibus, quorum quaedam corrumpuntur et quaedam generantur.
Sed hoc intendit excludere: quia si motus est perpetuus, ut supra probaverat, necesse est quod motus primi moventis seipsum, quod ponitur causa totius perpetuitatis motus, sit sempiternus et continuus: si enim non esset continuus, non esset sempiternus. Sed quod consequenter est, non est continuum: ad hoc autem quod motus sit continuus, necesse est quod sit unus: ad hoc vero quod sit unus, necesse est quod sit ab uno movente et unius mobilis. Si vero sit aliud et aliud movens, non erit totus motus continuus, sed consequenter se habens.
Necesse est ergo omnino quod primum movens sit unum et perpetuum. Movens autem immobile quod movetur per accidens, non est perpetuum, ut supra dictum est. Relinquitur ergo quod primum movens sit omnino immobile, et per se et per accidens.