Supra Psalmista egit de malitia et dolo adversariorum; hic agit de propria justitia. Et primo ostendit qualis sit justitia quam deus acceptat. Secundo, quasi gratias agens, ostendit qualis sit sua justitia, ibi, conserva me. Titulus, Psalmus David.
In Psalmo isto duo facit: nam quasi sacerdos existens coram deo consulit deum. Primo ponitur quaestio.
Secundo responsio, ibi, qui ingreditur sine macula. Praemittit ergo duplicem quaestionem: quia duplex est status praesentis ecclesiae et futurae.
Primus est militantium: Apoc. 14: amodo jam dicit spiritus ut requiescant. Et hi duo status signati sunt in veteri testamento. Quia primo habuerunt tabernaculum, Exod. 26, quamdiu habuerunt bella et labores. 2 Reg. 7: factum est cum dedisset dominus requiem David ab universis inimicis suis, dixit ad Nathan: vides quod ego habitem in domo cedrina, et arca dei posita est in medio pellium? postea fecit templum, quando habuit pacem. Per tabernaculum designatur ecclesia militans, per templum in monte factum status futurae vitae: et ideo dicit, quis habitabit in tabernaculo tuo? idest in praesenti ecclesia; quasi dicat: quis est dignus habitare? peccatores enim habitant numero, non merito. Hieronymus habet, quis peregrinabitur? Ps. 67: habitare facit unanimes in domo. Secunda quaestio, quis requiescet in monte sancto tuo? et dicitur mons sanctus, quia nihil est ibi coinquinatum: Hier. 31: benedicat tibi dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus: isa. 35: via sancta vocabitur: Exod. 15: introduces eos, et plantabis in monte hereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, domine.