TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
Ab omnibus superius inductis dissentit Avicebron in libro quem fontem vitae appellavit : quaestionem enim Theophrasti non valens dissolvere,cem intellectus possibilis sit quo est omnia fieri, et materia prima similiter quae est omnia fieri, consentit quod materia prima et intellectus possibilis sint ejusdem naturae. Dicit enim, quod et verum est, quod materia est potentia habens formas omnes et rerum corporearum et incorporearum, et per quamlibet formam susceptam clauditur communitas potentiae ejus et coarctatur. Est autem prima forma quam suscipit, intelligentiae forma, quae dicitur intellectualitas : et ideo potentia intellectus possibilis non est in potentia ad intellectualitatem, sed remanet in potentia ad omnia alia. Postea autem cum suscipit corporeitatem, amplius coarctat potentiam ejus, tamen illa est in potentia ad omnes eorporales formas secundum specias corporum differentes, et cum suscipit corporeitatem cum contrarietate, jam non est in potentia nisi ad physicorum corporum formas : et sic restringitur potentia ejus per formarum susceptiones usque ad individuam materiam quae est in hoc vel in illo, cujus potentia non est communis. Sic igitur intendit dicere Avicebron, quod potentia intellectus possibilis communis est sicut et materiae, et ideo separata est a determinatione formarum quas potentia et non actu habet. Et quoniam sic universalis est potentia ejus, ideo universale est quod hoc modo est in ipsa.
Quod autem ita sit uti senserit, inducit rationem potissime unam : dicit enim quod substare et in potentia susceptiva esse materiae primae quidem proprietates existunt. In quocumque igitur ista inveniuntur, oportet quod in illo causentur a materia. Inveniuntur autem in natura possibilis intellectus. Oportet igitur naturam materiae hoc conferre intellectui possibili. Non enim potest esse quod idem participatum a multis, non causetur ab uno quod est primum in genere illo : suscipere autem formas et esse in potentia ad illas et perfici per ipsas, est participatum a multis, quoniam ab intellectu possibili, et a materia corporea, et a materia physica : oportet igitur quod hoc causetur ab eo quod est primum in genere istorum : hoc autem est materia prima : et sic oportet, ut inquit Avicebron, quod per naturam materiae primae intellectus possibilis susceptivus sit specierum intelligibilium per naturam et potentiam materiae primae quae est in ipso. Si autem quaeritur, qualiter hoc contingit, quod possibilis intellectus discernit formas et non materia prima : dicit hoc esse propter formam possibilis intellectus, quae est intellectualitas : hoc enim natura facit ipsum esse imaginem lucis intelligentiarum : et ideo formae quae sunt in ipso, sunt illustratae et non in materia prima vel in materia corporum : et ideo est quod discernit ea quae in ipso sunt, et non materia alia quae talem non habet formam : et si dicitur quod potentia intellectus ab Aristotele dicitur esse absoluta simpliciter et non determinata per aliquam formam, eo quod ipse non est hoc aliquid determinatum in natura, hoc dicit esse dictum de formis communicantibus ambitum et communitatem potentiae intellectus : sed intellectualitas non est nisi illustrans et non coarctans. Haec igitur est scientia Avicebron, sicut potest intelligi ex ejus verbis.
Haec autem scientia nequaquam stare potest : non enim potest dici quod id quod absolute est forma, quod hoc sit aliquo modo materia : anima autem rationalis in se et omnes potentiae ejus sunt absolutae formae, et omnibus naturalibus formis nobiliores : non igitur potest dici quod sit materia aliquo modo : quia, sicut in II Physicorum probatum est, materia et forma nunquam incidunt unam in rem. Amplius formae determinantes materiam sunt ordinatae, ita quod prima remanet in secunda, et secunda in tertia. Si igitur intellectualitas est prima forma determinans materiam, illi debet addi tertia quae est corporeitas, et quarta quae est contrarietas, et sic ulterius : hoc autem videmus non esse verum. Amplius autem dictum illud non fulcitur ratione sufficienti, quoniam idem ens in multis non causatur ab uno quod primum est in illis, nisi univoce sit unum in multis : substare autem et esse in potentia ad formas non univoce est in intellectu et in materia, sicut Aristoteles dicit, et nos inferius demonstrabimus : et ideo ratio Avicebron non procedit. Adhuc autem non concordat dictum suum cum scientia Aristotelis : quoniam Aristoteles dicit quod si formae universales secundum actum essent in rebus extra animam, res ipsae quarum sunt formae, intelligunt eas. Intellectum igitur non facit intellectualitas, sed ipsa formarum simplicitas denuclatioque secundum Aristotelem. Causa autem dicti Aristotelis infra assignabitur, ubi et dictum ejus probatur fore verissimum. Amplius autem non prodest ad intellectum et discretionem rerum ejus dictum : constat enim quod res in potentia ens intellecta, imperfectam generat scientiam de re : formae autem non secundum actum sun in materia, sed in potentia confusa et indeterminata : si igitur cognoscantur prout ab intellectu confuse et indeterminate cognoscuntur, et non prout sunt distincte et determinate : talis autem cognitio rerum omnino est inutilis ad scientiam rei : et sic dictum Avicebron nullam facit in intelligendo utilitatem. Amplius antem si solum hoc sufficit ad in-
telligere, quod est esse formas secundum potentiam in intellectu, cum potentia semper sit in intellectu, semper omnium formas intelligimus. Adhuc autem secundum hoc non phantasmate indigemus movente intellectum, nec sensu accipiente formas sensibilium, ex curibus universale elicitur. Adhuc autem secundum hoc ex intellectu et intelligibili efficeretur unum sicut ex materia et forma est unum : igitur per intelligibile specificaretur intellectus et determinaretur ad ens naturae, et sic aliquando esset lapis, aliquando lignum, quod est admodum absurdum. Et ideo dictum Avicebron dubia de intellectu inducta solvere non potest, nec hominis mens ejus dictis acquiescere potest.